- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.25-2.30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗反驳了安东尼关于恺撒遇刺出自其授意的指控,通过列举刺杀者各自的家世与动机加以澄清,并指出布鲁图斯在刺杀后呼唤西塞罗之名并非共谋的证据,而是视其为捍卫共和国的榜样予以致敬,最后敦促安东尼明确表态究竟视刺杀者为凶手还是自由的捍卫者。
sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio interfectum. iam vereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum est, praevaricatorem mihi apposuisse1 videar, qui me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret alienis. quis enim meum in ista societate gloriosissimi facti nomen audivit? cuius autem qui in eo numero fuisset nomen est occultatum? occultatum dico? cuius non statim divolgatum? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in ea societate viderentur, cum conscii non fuissent, quam ut quisquam celari vellet qui fuisset.2
但这些都是旧话了;而接下来这一项指控确实是新鲜的:即恺撒是在我的授意下被杀的。各位征召父亲,我现在几乎害怕——这是最可耻的——让人觉得我给自己安排了一个串通勾结的假原告,他不仅用我自己的赞誉来装点我,甚至还把别人的功勋加在我身上。因为在那桩极光荣的行动的结盟中,有谁听说过我的名字?此外,在属于那个阵营的人当中,又有谁的名字被隐瞒了?我说隐瞒?有谁的名字不是立即传遍四方?我倒宁可说,有些人为了让自己显得曾属于那个团体而夸夸其谈,即便他们根本未曾参与;而决不会有任何参与其中的人想要被隐瞒。
quam veri simile porro est in tot hominibus partim obscuris, partim adulescentibus neminem occultantibus meum nomen latere potuisse? etenim si auctores ad liberandam patriam desiderarentur illis actoribus, Brutos ego impellerem, quorum uterque L. Bruti imaginem cotidie videret, alter etiam Ahalae? hi igitur his maioribus ab alienis potius consilium peterent quam a suis et foris potius quam domo? quid? C. Cassius in ea familia natus quae non modo dominatum, sed ne potentiam quidem cuiusquam ferre potuit, me auctorem, credo, desideravit: qui etiam sine his clarissimis viris hanc rem in Cilicia ad ostium fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam quam constituerat, non ad contrariam navis appulisset. Cn.
再者,在这么多人当中——其中部分是无名之辈,部分是青年人,且无人隐瞒同伴——我的名字竟能隐匿起来,这有多大真实性呢?退一步说,如果那些行动者为了解放祖国确实需要倡导者,难道是由我来驱策布鲁图斯家族的人吗?他们两人中每一位每天都注视着卢基乌斯·布鲁图斯的画像,另一位还注视着阿哈拉的画像。难道这些拥有如此祖先的人,会向外人而非自家人求教,向门外而非家内寻求建言吗?怎么?出生在那个不仅无法容忍独裁统治、甚至无法容忍任何人拥有过分权势的家族的盖乌斯·卡西乌斯,我想,是需要我作为谋主吧。即便没有这些极显赫的人物,假使恺撒当初把船靠在他原本预定的岸边,而不是停靠在对岸的话,卡西乌斯早已在奇里乞亚的基德努斯河口了结了此事。
Domitium non patris interitus, clarissimi viri, non avunculi mors, non spoliatio dignitatis ad recuperandam libertatem, sed mea auctoritas excitavit? an C. Trebonio ego persuasi? cui ne suadere quidem ausus essem. quo etiam maiorem ei res publica gratiam debet qui libertatem populi Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus quam particeps esse maluit. an L. Tillius Cimber me est auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem sum admiratus quam facturum putavi, admiratus autem ob eam causam quod immemor beneficiorum, memor patriae fuisset. quid duos Servilios—Cascas dicam an Ahalas?—et hos auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei publicae? longum est persequi ceteros, idque rei publicae praeclarum fuisse tam multos, ipsis gloriosum.
难道促使格奈乌斯·多米提乌斯去恢复自由的,不是其卓越父亲的惨死,不是舅父的丧命,不是尊严的被剥夺,而是我的权威吗?难道是我说服了盖乌斯·特雷博尼乌斯吗?对他我甚至不敢进言;因此国家对他欠下更大的恩情,因为他将罗马人民的自由置于一个人的友谊之上,宁愿成为专制的推翻者,而不愿成为其分享者。难道卢基乌斯·提利乌斯·钦贝尔是随从我作为谋主的吗?我更是对他竟完成了那件事感到震惊,而非曾经认为他会去做;而我震惊的原因在于他忘却了恩惠,铭记了祖国。至于两位塞尔维利乌斯——我该称他们为卡斯卡还是阿哈拉呢?——你难道认为他们也是被我的权威、而不是被对国家的热爱所激发的吗?逐一列举其余的人未免太冗长了;而有如此多的人参与,对国家而言是光辉的,对他们自己而言则是荣耀的。
at quem ad modum me coarguerit homo acutus recordamini. ‘Caesare interfecto’ inquit ‘statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus.’ cur mihi potissimum? quia sciebam? vide ne illa causa fuerit appellandi mei quod,3 cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum laudum exstitisse.
然而,请回想一下这位敏锐的汉子是如何驳斥我的吧。“恺撒被杀之后,”他说,“布鲁图斯立即高举滴血的匕首,指名道姓地大呼西塞罗,并祝贺他重获自由。”为什么偏偏对我?因为我知道内情?请看唤我名字的缘由难道不是这个:由于他所成就的事业与我自己曾成就的事业极其相似,他首先向我证明,他已挺身而出成为我荣誉的竞逐者。
tu autem, omnium stultissime, non intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse? quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? ecquis est igitur exceptis eis qui illum regnare gaudebant qui illud aut fieri noluerit aut factum improbarit? omnes ergo in culpa. etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit; voluntas nemini.
然而,世上最愚蠢的人啊,你难道不明白:如果你指控我的事情——即希望恺撒被杀——是一桩罪行,那么为恺撒之死感到欢欣同样也是一桩罪行吗?因为行动的教唆者与赞许者之间究竟有何区别?或者,我希望这事发生还是为这事已发生而欢喜,究竟有何不同?那么,除了那些乐见他称王的人之外,难道还有任何人不希望那件事发生、或者在事后予以谴责吗?因此,所有人都有罪。事实上,一切善良公民在力所能及的范围内都杀死了恺撒:有人缺乏谋略,有人缺乏勇气,有人缺乏机会;但决心却无人欠缺。
sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. sic enim dixit: ‘Brutus, quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit: ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.’ ergo ego sceleratus appellor a te quem tu suspicatum aliquid suspicaris; ille qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te honoris causa nominatur? esto; sit in verbis tuis hic stupor: quanto in rebus sententiisque maior? constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam, inquam, et exhala.4 an faces admovendae sunt quae excitent tantae causae indormientem? numquamne intelleges statuendum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaene sint an vindices libertatis.
然而,请注意这个汉子、或者说这个畜生的愚蠢钝拙。因为他竟这样说:“我出于敬意提及名字的布鲁图斯,手持滴血的匕首高呼西塞罗:由此应当明白,西塞罗是同谋。”那么,我仅仅被你怀疑揣测过某事,便被你称为罪犯;而那个在众人面前拿着滴血匕首的人,却被你出于敬意提及名字吗?就算如此吧;姑且算你言辞中有这种愚蠢,然而你在行动和裁决中的愚蠢难道不是更大吗?执政官啊,到底把这件事定下来吧:你希望诸位布鲁图斯、盖乌斯·卡西乌斯、格奈乌斯·多米提乌斯、盖乌斯·特雷博尼乌斯以及其余众人的立场究竟是什么;我说,去睡醒你的宿醉,把酒气吐干净吧!难道非要拿火把来靠近,才能唤醒一个在如此重大的案件中酣睡的人吗?你难道永远不明白,你必须断定那些做成那件事的人究竟是杀人凶犯,还是自由的捍卫者吗?
- 2.25praevaricatorem mihi apposuisse
名词 praevaricator 是专门的法律术语,指与被告暗中勾结、蓄意败诉的假原告。mihi 是与格,既可作关系与格(“为我自己”),亦可作 apposuisse 的间接宾语。西塞罗在此讽刺说,安东尼将谋划刺杀恺撒这一“极大殊荣”安在自己头上,简直像是西塞罗自己雇来吹捧自己的托儿。
- 2.25Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in ea societate viderentur, cum conscii non fuissent, quam ut quisquam celari vellet qui fuisset.
该句骨架为 Citius dixerim [宾格不定式短语 A] quam ut [虚拟式从句 B](“我倒更容易说[A],而不愿说[B]”)。dixerim 为表示委婉断言的潜在虚拟式完成时。与比较级副词 citius 呼应的结构中,前者用间接引语不定式(iactasse se...),后者则转为 quam ut 引导的虚拟式结果从句(quam ut quisquam celari vellet),体现了句式上的交错变化(variatio)。
- 2.28vide ne illa causa fuerit appellandi mei quod
vide ne + 虚拟式完成时(fuerit)是表示委婉推断或委婉肯定的惯用句式(“请看是否正是……”)。appellandi mei 中,mei 为人称代词单数属格,与动形词/动名词搭配,意为“呼唤我”。quod 引导名词性解释从句,充当指示代词 illa (causa) 的同位语,说明具体理由(“即……这一缘由”)。
- 2.30edormi crapulam, inquam, et exhala
动词 edormio 是 dormio(睡觉)的复合加强形式,在此作及物动词用,带直接宾语 crapulam(醉意、宿醉),意为“睡醒(宿醉)”。exhala 亦作及物用法,意为“呼出、散发掉(酒气)”。连续使用两个祈使动词,尖锐地讽刺了安东尼的沉湎酒色与理智昏聩。
