← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§2.20-2.24

驳斥对诗作的嘲弄与为过去谏言辩护

西塞罗驳斥了安东尼对其诗作的嘲讽,否认了参与谋杀克洛狄乌斯的指责,并论证了他过去就恺撒之事向庞培所进建言在时间顺序与内容上的正当性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.20

​at etiam quodam loco facetus esse voluisti. quam id te, di boni, non decebat! in quo est tua culpa non nulla. aliquid enim salis a mima uxore trahere potuisti. ‘cedant arma togae.’ quid? tum nonne cesserunt? at postea tuis armis cessit toga. quaeramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere.1 nec vero tibi de versibus plura respondebo: tantum dicam breviter, te neque illos neque ullas omnino litteras nosse; me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse operis subsicivis ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. sed haec non huius temporis: maiora videamus.

然而,你甚至在某个地方还想表现得幽默风趣。良善的神啊,这对你是多么不相称!在这件事上你并非全无过错;因为你本可以从你的女伶妻子那里沾染一点风趣。“让武器向长袍退让。”怎么?当时武器难道没有退让吗?但后来长袍却向你的武器退让了。因此,让我们来探究一下:究竟是恶徒的武器向罗马人民的自由退让更好,还是我们的自由向你的武器退让更好?关于诗句,我确实不再对你作更多回答;我只简短地说一句:你既不懂那些诗句,也根本不懂任何文学;我从未怠慢过国家,也从未怠慢过友人,然而在公务之余,我通过各类著作使我的守夜与文字既为青年带来益处,也为罗马的威名带来几分赞誉。但这些不是眼下该谈的,让我们看看更重大的事情吧。

§2.21

P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. quidnam homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro inspectante populo Romano gladio insecutus es negotiumque transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? quod quidem ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem dicis. at Miloni ne favere quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eum facturum id suspicaretur. at ego suasi. scilicet is animus erat Milonis ut prodesse rei publicae sine suasore non posset. at laetatus sum. quid ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me unum tristem esse oportebat?

你说普布利乌斯·克洛狄乌斯是在我的授意下被杀的。如果在罗马人民众目睽睽之下,你在广场上持剑追杀他,而要不是他冲进一家书铺的楼梯并堵住楼梯遏止了你的冲击,你本已了结了那件事——倘若那时他被杀,人们究竟会怎么看呢?在那件事上,我承认我曾支持你,但连你自己也不会说是我教唆的。然而对于米洛,我甚至根本不可能去支持他;因为在任何人怀疑他要做这件事之前,他就已经办完了。难道说是我教唆的?想必米洛的胆识是这等模样,若没有教唆者他就无法为国家造福!难道说我感到欢欣?那又怎样呢?在全城如此巨大的喜悦中,难道应当唯独我一人面带愁容吗?

§2.22

​quamquam de morte Clodi fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constituta— quid enim attinebat nova lege quaeri de eo qui hominem occidisset, cum esset legibus quaestio constituta?—quaesitum est tamen. quod igitur, cum res agebatur, nemo in me dixit, id tot annis post tu es inventus qui diceres?

尽管关于克洛狄乌斯的死曾设立过调查法庭——虽然那设立得并不够明智,因为既然法律早已设立了调查程序,何必再对杀人者以新法进行审讯呢?——但调查毕竟还是进行了。那么,当案件正在审理时无人指责我的事,在过了这么多年后,竟由你站出来指控了吗?

§2.23

​quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum ob eamque causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti. ego M. Bibulo, praestantissimo civi, consule nihil praetermisi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione avocarem.2 in quo Caesar felicior fuit. ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit. postea vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? stulti erat sperare, suadere impudentis.

然而你竟然胆敢说,而且还滔滔不绝地说:由于我的作为,庞培才与恺撒断绝了友谊,并因此由于我的过失爆发了内战;在这一点上,你在整件事上倒不算全错,但在最关键之处——即时间线上——你却弄错了。在卓越的公民马尔库斯·比布卢斯担任执政官期间,凡是我能做并竭力去做的,我没有漏掉任何一件事,力图劝庞培脱离与恺撒的结盟。在这件事上恺撒更加得手;因为是他亲自切断了庞培与我的亲密交情。但在庞培将自己完全托付给恺撒之后,我又何必试图把他从恺撒身边拉开呢?抱有此种希望是蠢汉的作为,加以劝说则是狂妄之徒的举动。

§2.24

​duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim. ea velim reprehendas, si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari prorogaret, alterum ne pateretur ferri ut absentis eius ratio haberetur.3 quorum si utrumvis persuasissem, in has miserias numquam incidissemus. atque idem ego, cum iam opes omnis et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium, pacis, concordiae, compositionis auctor esse non destiti, meaque illa vox est nota multis: ‘Vtinam, Cn. Pompei, cum C. Caesare societatem aut numquam coisses aut numquam diremisses! fuit alterum gravitatis, alterum prudentiae tuae.’ haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt. quae si valuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses.

然而,确实出现过两次机会,我在对抗恺撒之事上向庞培进言。若你能做到,我倒希望你来谴责这两件事:其一是他不要将恺撒的五年统帅权加以延长;其二是他不要容许通过一项使恺撒在缺席情况下被考虑其候选资格的法案。这两点中我若能说服他接受任何一点,我们便绝不会陷入这等悲惨境地。而且还是同一个我,当庞培已经将自己及罗马人民的一切权势移交给恺撒,并为时已晚地开始意识到我早已预见到的事情,而我又眼见一场罪恶的战争降临到祖国头上时,我从未停止过做和平、和谐与妥协的倡导者;我的那句名言为许多人所熟知:“格奈乌斯·庞培啊,但愿你与盖乌斯·恺撒的同盟要么从未缔结,要么从未破裂!前者本符合你的沉稳,后者本符合你的明智。”马尔库斯·安东尼啊,这些始终是我关于庞培以及关于国家的建言。这些建言若曾奏效,国家便依然屹立,而你早已因你的罪恶、穷困与臭名而崩溃覆亡了。

语法注3 条
  1. 2.20utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere

    由 utrum... an 引导的双重间接疑问句。对比的是两个“宾格加不定式”结构:究竟是 sceleratorum arma(宾格主语)向 libertati populi Romani(与格)cedere(退让),还是 libertatem nostram(宾格主语)向 armis tuis(与格)cedere。此处承接了前文引用的 cedant arma togae 中 cedere 接与格的用法。

  2. 2.23nihil praetermisi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione avocarem

    主句带有否定表达 nihil praetermisi(“我没有漏掉任何事”),后接连词 quin 引导虚拟式从句 avocarem(“劝离/唤回”)的常见惯用句式(即“尽一切努力去……”)。插入句 quantum facere enitique potui(“在凡是我能做并竭力的限度内”)分隔了主句核心与 quin 从句。

  3. 2.24ne pateretur ferri ut absentis eius ratio haberetur

    嵌套的从属句结构:否定意志从句 ne pateretur(“他不容许”)统辖被动不定式 ferri(“[法案]被提出”),后者再统辖说明内容的 ut 从句(ut absentis eius ratio haberetur)。其中 absentis rationem habere 是罗马选举法的专门术语,意为“(在缺席情况下)接纳/考虑某人的候选资格”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.20-2.24