- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.114-2.118
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗赞颂了谋刺恺撒者的前例,警告安东尼依靠武力和暴政进行统治的危险与徒劳,并声明自己为了国家的自由甘愿献出生命,以此结束全篇演説。
quod si se ipsos illi nostri liberatores e conspectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. illi quod nemo fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit cum esse Romae licebat; Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem regni appetendi sunt necati: hi primum cum gladiis non in regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt. quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque divinum, tum expositum ad imitandum est, praesertim cum illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi posse videatur. etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror contemnendam.
然而,即使我们那些解放者从我们的视线中隐去了自身,他们却留下了这一行为的典范。他们做成了前人未曾做过的事。布鲁图斯用战争讨伐了塔克文,而塔克文称王是在罗马还允许有君王的时候;斯普里乌斯·卡西乌斯、斯普里乌斯·梅利乌斯、马尔库斯·曼利乌斯因谋求王位的嫌疑被处死:而这些解放者第一次拔剑袭击的,不是谋求王权之人,而是正在施行统治之人。这一举动本身不仅光辉夺目、近乎神圣,而且被树立为模仿的楷模,尤其是他们赢得了连上天都似乎难以容纳的无上荣耀。固然,在对如此光辉行为的清醒认知本身中已有足够的果实,但我认为,作为一个凡人,不死之名亦是不应鄙视的。
recordare igitur illum, M. Antoni, diem quo dictaturam sustulisti; pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani; confer cum hac nundinatione tua tuorumque: tum intelleges quantum inter laudem et lucrum intersit. sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinerosi verae laudis gustatum non habent. sed si te laus adlicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? iudicia non metuis: si propter innocentiam, laudo; sin propter vim, non intellegis, qui isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit?1
因此,马尔库斯·安东尼乌斯,回想一下你废除独裁官职的那一天吧;将元老院和罗马人民的喜悦摆在眼前吧;将它与你和你那些人的市井交易对比一下吧:那时你就会明白,荣誉与私利之间有多么大的悬殊。但正如某些人由于某种疾病和感觉麻木而品尝不出食物的甜美一样,放荡、贪婪、作恶多端之徒确实没有尝过真正荣誉的滋味。然而,如果荣誉不能诱导你行正义之事,难道连恐惧也不能把你从最可耻的恶行中拉回来吗?你不惧怕法庭:如果是出于问心无愧,我赞许你;但如果是出于暴力,难道你不明白,一个以那种方式不惧怕法庭的人,该当畏惧什么吗?
quod si non metuis viros fortis egregiosque civis, quod a corpore tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent. quae est autem vita dies et noctes timere a suis? Nisi vero aut maioribus habes beneficiis obligatos quam ille quosdam habuit ex eis a quibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo comparandus. fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae, cura, cogitatio, diligentia; res bello gesserat, quamvis rei publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos regnare meditatus, magno labore, magnis periculis quod cogitarat effecerat; muneribus, monumentis, congiariis, epulis multitudinem imperitam delenierat; suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat. quid multa? attulerat iam liberae civitati partim metu partim patientia consuetudinem serviendi.
即使你不害怕勇敢之士和卓越的公民,因为他们被武器阻拦在你的躯体之外,但请相信我,你自己的党羽也不会长久容忍你。况且,日夜提防身旁之人,这算是什么生活?除非你真能用比那个人施加给刺杀他的某些人的更大恩惠来拴住他们,或者你在任何一方面可以同他相提并论。在那个人身上曾有天赋、算计、记忆、文辞、用心、深思、勤勉;他建树了赫赫战功,尽管对国家而言是灾难性的,但终究是伟大的;他处心积虑称王多年,以巨大的辛劳和巨大的危险完成了他所构想的事;他用赏赐、纪念建筑、钱粮分发、宴席抚慰了无知的民众;他用奖赏笼络部属,用伪装的宽容约束对手。何须多言?他已经部分通过恐惧、部分通过忍受,为一个自由的城邦带来了奴役的习惯。
cum illo ego te dominandi cupiditate conferre possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es. sed ex plurimis malis quae ab illo rei publicae sunt inusta hoc tamen boni est quod didicit iam populus Romanus quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus caveret. haec non cogitas, neque intellegis satis esse viris fortibus didicisse quam sit re pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere? an, cum illum homines non tulerint, te ferent?
在对统治地位的渴求上,我可以把你同他相比,但在其他方面,你无论如何也是比不上他的。然而,在他烙印在国家身上的无数灾祸中,终究有这一点益处,那就是罗马人民如今学会了在多大程度上信任每一个人,应当把自身托付给谁,应当防备谁。你没有考虑这些,也不明白,对于勇敢的男儿来说,只要知晓杀死一个僭主在事实层面是何等美好、作为恩泽是何等可喜、在名声上是何等光荣,就足够了吗?既然人们连他都不能容忍,难道会容忍你吗?
certatim posthac, mihi crede, ad hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur. respice, quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni, quibus ortus sis, non quibuscum vivas considera: mecum, ut voles:2 redi cum re publica in gratiam. sed de te tu videris; ego de me ipse profitebor. defendi rem publicam adulescens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest,3 ut aliquando dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit! etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto verius nunc negabo seni? mihi vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus eis quas adeptus sum quasque gessi.4 duo modo haec opto, unum ut moriens populum Romanum liberum relinquam—hoc mihi maius ab dis immortalibus dari nihil potest—alterum ut ita cuique eveniat ut de re publica quisque mereatur.
请相信我,此后人们必将争先恐后奔赴这一伟业,绝不会再坐等良机的迟缓到来。 马尔库斯·安东尼乌斯,我恳求你,事到如今也回顾一下国家吧,考量一下你出身于何等先祖,而不是你与谁同住:对于我,你尽可随意处置;只要与国家重修旧好。但关于你,由你自己去斟酌;关于我,我将亲自公开发表我的誓言:我年轻时保卫了国家,年老时也不会抛弃它;我曾蔑视喀提林的利剑,也不会畏惧你的利剑。甚至,如果城邦的自由能因我的死亡而即刻得到兑现,从而让罗马人民的痛苦终于分娩出它长久以来孕育着的东西,我愿欣然奉献出我的身躯!实则,如果近二十年前在同一座神殿里我曾否认死亡对于一位前执政官而言可能为时过早,那么现在对于一个垂暮老人,我否认这一点岂非更加真确?受征召的父老们,对我而言,在履行了我所获得的诸般职责并完成了我所经营的事业之后,死亡如今甚至是一件值得期盼之事了。我唯独祈求这两件事:其一,我在死时留给罗马人民以自由——不死的神明所能赐予我的,莫大于此;其二,愿每一个人的结局,都与其对国家的功过相称。
- 2.115qui isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit
在间接疑问句 quid timendum sit 内部,由关系代词 qui 引导的关系从句置于先行词 ei 之前。虚拟式 timeat 表特征或假设条件(“一个以那种方式不惧怕……的人”),而 ei 则是作包含应当动形容词的被动式 timendum sit 的行为者与格。
- 2.118mecum, ut voles
此处为动词省略(brachylogy),根据语境当补充 age(行事)或 te geras(对待、相处)等,意为“对我,你尽可按你的意愿行事”。这与紧随其后的祈使句 redi cum re publica in gratiam(与国家重修旧好)形成对比,强调西塞罗可以放下个人恩怨,但要求对方必须回归国家。
- 2.118si repraesentari morte mea libertas civitatis potest
动词 repraesentare 原为商业与金融术语,意为“当场兑现现款/提前支付”,在此被转借用于政治语境,作被动不定式 repraesentari(“倘若城邦的自由能因我的死而立刻得到兑现/恢复”),并自然地引出随后关于罗马人民苦难分娩(pariat quod iam diu parturit)的生育隐喻。
- 2.118perfuncto rebus eis quas adeptus sum quasque gessi
完成时分词 perfuncto(来自支配夺格 rebus eis 的异态动词 perfungor)为阳性单数与格,与前句开头的 mihi(mihi vero... iam etiam optanda mors est)同格一致。它充当状语性分词,表原因或状况,指西塞罗自身已经圆满履行了所获得并经办的各项职责。
