← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§2.109-2.113

改废恺撒法令与武力威吓元老院

西塞罗揭露安东尼出于私利肆意篡改恺撒法令和遗嘱、自己设立神君恺撒祭祀却又弃之不顾的伪善行径。接着,他严厉斥责安东尼动用异族雇佣兵武力围困元老院,并预言真正的国家捍卫者必将回归,宁死也不受奴役以重建自由。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.109

​at iste, qui senatu non egeret, neque desideravit quemquam et potius discessu nostro laetatus est statimque illa mirabilia facinora effecit. qui chirographa Caesaris defendisset1 lucri sui causa, is leges Caesaris easque praeclaras, ut rem publicam concutere posset, evertit. numerum annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum Caesaris defensor esse deberet, et in publicis et in privatis rebus acta Caesaris rescidit. in publicis nihil est lege gravius; in privatis firmissimum est testamentum. leges alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgavit. testamentum inritum fecit, quod etiam infimis civibus semper obtentum est. signa, tabulas, quas populo Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompei deportavit, partim in villam Scipionis.

然而那个家伙,由于不需要元老院,既不思念任何人,反倒为我们的离去而高兴,并且立刻犯下了那些令人惊骇的罪行。那个曾为了自身利益而捍卫恺撒亲笔文献的人,却为了能够动摇国家,废除了恺撒的法律——而且是极其卓越的法律。他延长了行省总督任期的年数;而同一个人,本应充当恺撒法令的捍卫者,却无论在公事还是私事上都撤销了恺撒的决定。在公事上,没有什么比法律更有分量;在私事上,遗嘱是最具效力的。他未经事先通告便废除了一些法律,公布另一些法律只是为了将其废止。他让遗嘱失效,而这种遗嘱即便是对最微贱的公民也向来是得到维系的。恺撒连同花园一并遗赠给人民的雕像和画作,这家伙一部分运到了庞培的花园,一部分运到了西庇阿的别庄。

§2.110

et tu in Caesaris memoria diligens, tu illum amas mortuum? quem is honorem maiorem consecutus erat quam ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem? est ergo flamen, ut Iovi, ut Marti, ut Quirino, sic divo Iulio M. Antonius? quid igitur cessas? cur non inauguraris? sume diem, vide qui te inauguret: conlegae sumus; nemo negabit. O detestabilem hominem, sive quod tyranni sacerdos es sive quod mortui! quaero deinceps num hodiernus dies qui sit ignores? nescis heri quartum in circo diem ludorum Romanorum fuisse? te autem ipsum ad populum tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur? cur non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege datum deseri patimur? an supplicationes addendo diem2 contaminari passus es, pulvinaria noluisti? aut undique religionem tolle aut usque quaque conserva.

然而你还对恺撒的纪念念念不忘,你在他死后依然爱戴他吗?他所获得的荣誉,还有什么能大过拥有神座、神像、殿顶饰物和专任祭司呢?那么,难道正如朱庇特、玛尔斯、奎利努斯各有一名专任祭司一样,神君尤利乌斯也有一名专任祭司马尔库斯·安东尼乌斯吗?那你还在犹豫什么?为什么还不举行就任仪式?定个日子,看看谁来为你举行就职礼吧:我们都是同僚祭司,没有人会拒绝的。噢,可恶的人啊,无论因为你是僭主的祭司,还是因为你是一个死人的祭司!接下来我要问,难道你不知道今天是什么日子吗?你不知道昨天是赛马场中“罗马竞技节”的第四天吗?而你本人不是曾向人民提议,额外为恺撒增设第五天吗?为什么我们没有穿着紫边托加袍?为什么我们听任依照你的法律赋予恺撒的荣誉被弃置不顾?抑或你容忍了通过增加一天来玷污谢恩祈祷,却不愿设立神座?要么彻底废除宗教法规,要么在一切方面保持它。

§2.111

​quaeris placeatne mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem. mihi vero nihil istorum placet: sed tu qui acta Caesaris defendis quid potes dicere cur alia defendas, alia non cures? Nisi forte vis fateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate metiri. quid ad haec tandem? exspecto enim eloquentiam. disertissimum cognovi avum tuum, at te etiam apertiorem in dicendo. ille numquam nudus est contionatus: tuum hominis simplicis pectus vidimus. respondebisne ad haec, aut omnino hiscere audebis? ecquid reperies ex tam longa oratione mea cui te respondere posse confidas? sed praeterita omittamus.

你会问我是否赞同设立神座、殿顶饰物和祭司。对我而言,这些东西没有一样是令人满意的;但是你这个捍卫恺撒决定的人,凭什么能解释为何捍卫某些决定而对另一些不闻不问呢?除非你愿意承认,你衡量一切都是依据自己的利益,而不是根据他的尊严。面对这些,你究竟作何回答?因为我在等待你的雄辩。我知道你的祖父极有口才,而你在言辞上甚至比他更为坦率。他从未赤身裸体向民众集会发表演说:我们却见识了你那赤诚之人的胸膛。你会对这些作出回答吗,或者你究竟敢不敢张嘴?在我的这篇长篇演说中,你能找到任何自认为能够回应的内容吗?但让我们略过以往的事吧。

§2.112

hunc unum diem, unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si potes. cur armatorum corona senatus saeptus est, cur me tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvae Concordiae non patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, Ituraeos, cum sagittis deducis in forum? praesidi sui causa se facere dicit. non igitur miliens perire est melius quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium: caritate te et benevolentia civium saeptum oportet esse, non armis.

如果你能的话,就请捍卫这单独的一天,我说,仅仅捍卫今天这一天,捍卫我说出这番话的这一刻吧。为什么元老院被武装人员包围?为什么你的党羽拔出利剑听我发言?为什么协和神殿的大门不敞开?为什么你把各族中最野蛮的人——伊图拉亚人带着箭领入广场?他说他是为了自己的保卫才这么做的。那么,难道死上一千次不比在自己的城邦中没有武装护卫就无法生存更好吗?但请相信我,那绝不是保卫:你应当被公民的爱戴与好意所环绕,而不是被武器。

§2.113

​eripiet et extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam salvis nobis! sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus. etenim ista tua minime avara coniunx quam ego sine contumelia describo nimium diu debet populo Romano tertiam pensionem. habet populus Romanus ad quos gubernacula rei publicae deferat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica, quae se adhuc tantum modo ulta est, nondum recuperavit. habet quidem certe res publica adulescentis nobilissimos paratos defensores. quam volent illi cedant3 otio consulentes; tamen a re publica revocabuntur. et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum interest. pax est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam repellendum.4

罗马人民必将从你手中夺走并强行夺回那些武器,但愿是在我们平安无事的时候!但无论你如何对待我们,只要你继续采用那些伎俩,请相信我,你是无法长久的。事实上,你那位绝非贪婪的妻子——我毫无侮辱之意地描述她——拖欠罗马人民的第三期付款已经太久了。罗马人民自有可以将国家舵柄托付之人:无论他们在世上的何处,那里便有国家的全部护卫,或者更确切地说,那里便是国家本身——这个国家迄今为止仅仅为自己复了仇,尚未恢复元气。国家确实拥有随时待命的捍卫者,那些最高贵的青年们。任由他们出于对和平的考虑而退隐吧;然而他们终将被国家召回。和平的名义是甜美的,其实质是有益的;但和平与奴役之间有着天壤之别。和平是安宁的自由,奴役则是万恶之尤,不仅当以战争,更当以死亡来将其击退。

语法注4 条
  1. 2.109qui chirographa Caesaris defendisset

    关系代词 qui 后接过去完成时虚拟式 defendisset,与主句 is leges ... evertit 形成让步对比(“那个虽然曾捍卫了……的人,却废除了……”)。

  2. 2.110addendo diem

    方式夺格的动名词 addendo 直接带宾格宾语 diem。此处本可采用动形词一致结构(addendo die),但原文采用了动名词支配宾格的句法。

  3. 2.113quam volent illi cedant

    quam volent 起让步副词短语的作用,相当于 quamvis(“无论他们多么愿意 / 尽管他们随心所欲”),修饰表示让步的现在时虚拟式 cedant(“让他们退隐吧”)。

  4. 2.113postremum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam repellendum

    尽管主语 servitus 为阴性名词,但动形词 repellendum 却采用中性单数形式,这是因为它与表语短语 postremum malorum omnium(“万恶之尤”,中性)在性数上保持一致。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.109-2.113