- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:3.1-3.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗批评元老院召集过迟,主张绝不可等待一月一日新执政官就职才对安东尼采取行动。他赞颂年轻的恺撒(屋大维)自发募军拯救国家的功勋,并敦促立即授予其正式的公共权威。
serius omnino, patres conscripti, quam tempus rei publicae postulabat, aliquando tamen convocati sumus; quod flagitabam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine profligato ac perdito non comparari, sed geri iam viderem. exspectantur Kalendae Ianuariae, quas non exspectat Antonius qui in provinciam D. Bruti, summi et singularis viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se instructum et paratum ad urbem venturum esse minitatur.
各位元老,尽管确实比国家危局所要求的时机晚了许多,但我们终于还是被召集起来了;这正是我每日所强烈敦促的,因为我亲眼看到,一场针对神坛与炉灶、针对我们的生命与财产的罪恶战争,并非正由一个放荡而堕落之徒在筹划,而是已经在进行中了。人们在等待一月一日,但安东尼并不等待这一天,他正试图率军进犯杰出而非凡之士德基穆斯·布鲁图斯的行省;并威胁说,他将从那里整装待发,进军罗马城。
quae est igitur exspectatio aut quae vel minimi dilatio temporis? quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae, tamen breve tempus longum est imparatis. dies enim adfert vel hora potius, nisi provisum est, magnas saepe clades; certus autem dies non ut sacrificiis, sic consiliis exspectari solet. quod si aut Kalendae Ianuariae fuissent eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae non essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus.1 auctoritate enim senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. quod confido equidem consules designatos, simul ut magistratum inierint, esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. mea autem festinatio non victoriae solum avida est sed etiam celeritatis.
那么,究竟还要等待什么,或者为何要哪怕极微小的拖延?因为尽管一月一日已临近,但对于毫无准备的人来说,短暂的时间也是漫长的。确实,若未作防备,一日,乃至一个时辰,往往就会带来巨大的灾祸;而既定的日子,通常不会像为了祭祀那样为了决断而被等待。假若安东尼初次逃离罗马城的那一天就是一月一日,抑或大家没有等待那个日子,我们现在就不会面临任何战争了。因为凭着元老院的权威和罗马人民的一致拥护,我们本可以轻易摧毁那狂徒的狂妄。我确信当选执政官们一旦就任就必会做到这一点;因为他们怀有至善之心、极高之智慧与非凡之和谐。然而我的急迫,不仅渴求胜利,也同样渴求神速。
quo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis propulsabitur? cur non quam primum publica accedit auctoritas? C. Caesar adulescens, paene potius puer, incredibili ac divina quadam mente atque virtute, cum maxime furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitantibus, ne optantibus quidem nobis, quia non posse fieri videbatur, firmissimum exercitum ex invicto genere veteranorum militum comparavit patrimoniumque suum effudit: quamquam non sum usus eo verbo quo debui; non enim effudit: in salute rei publicae conlocavit.
究竟还要多久,这样一场如此巨大、如此残酷、如此罪恶的战争,还要依靠私人决断来抵御?为何不尽早赋予公共的权威?盖乌斯·恺撒,一个青年,几乎可以说只是个少年,却怀着不可思议而近乎神圣的心志与美德,在安东尼的疯狂燃烧得最为剧烈、人们对他从布伦迪西乌姆残暴而致命的归来深感恐惧之际,在我们既未要求也未想到、甚至因其看似不可能而未曾期盼的情况下,从退伍老兵这不可战胜的血统中组建起了一支极为坚固的军队,抛洒了自己的家产——尽管我没有使用我本该使用的字眼;因为他并未抛洒它,而是将其投资于国家的拯救。
cui quamquam gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda tamen est2 tanta quantam maximam animi nostri capere possunt. quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re publica cogitans qui hoc non intellegat, si M. Antonius a Brundisio cum eis copiis quas se habiturum putabat, Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis praeteriturum fuisse?3 quippe qui in hospitis tectis Brundisi fortissimos viros optimosque civis iugulari iusserit; quorum ante pedes eius morientium sanguine os uxoris respersum esse constabat. hac ille crudelitate imbutus, cum multo bonis omnibus veniret iratior quam illis fuerat quos trucidarat, cui tandem nostrum aut cui omnino bono pepercisset?
对他的回报纵然无法达到理应给予的那般巨大,但我们仍须怀抱我们心灵所能容纳的最大限度的感激之情。因为谁会如此不晓世事、如此对国家不闻不问,以至于不明白这一点:如果马克·安东尼真能如其威胁的那样,率领他自以为拥有的军力从布伦迪西乌姆来到罗马,他决不会放过任何残暴的行径?正是此人在布伦迪西乌姆的主人家中下令屠杀最为英勇的男子和最优秀的公民;人所共知,在他们于其脚前垂死挣扎时,鲜血溅湿了他妻子的面庞。浸染了这般残暴的他,怀着比对待所屠戮者远为强烈的怒气冲着所有善良之人而来,试问他又会饶恕我们当中的哪一个,抑或任何一个善良之人呢?
qua peste privato consilio rem publicam—neque enim fieri potuit aliter—Caesar liberavit: qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam scelere Antoni nullam haberemus. sic enim perspicio, sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus interituram fuisse. cui quidem hodierno die, patres conscripti—nunc enim primum ita convenimus ut illius beneficio possemus ea quae sentiremus libere dicere— tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se susceptam sed etiam a nobis commendatam possit defendere. nec vero de legione Martia.
恺撒正是通过私人的决断,将国家从这场祸患中解救了出来——因为事情别无他法;假若他没有生在这个国家,由于安东尼的罪行,我们将根本不再拥有国家。因为我正是如此洞察、如此判断的:若非那唯一一位青年遏制了那疯狂之徒的冲击和最为残忍的企图,国家早已彻底覆灭。各位元老,在今天确实应当将权威赋予他——因为如今我们正是由于他的恩惠,才得以初次以能够自由表达所思所想的方式齐聚于此——好使他不仅能够保卫自己主动承担的国家,也能够保卫我们所托付的国家。而且关于火星军团,我也绝不会〔保持沉默〕。
- 3.2quod si aut Kalendae Ianuariae fuissent eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae non essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus
混合虚拟条件句。条件从句采用过去完成时虚拟式(fuissent ... essent exspectatae),表示与过去事实相反的假设;而主句则采用未完成过去时虚拟式(haberemus)并搭配副词 iam,表示与现在事实相反的结果(“我们现在就不会面临任何战争”)。
- 3.4gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda tamen est
罗马习语 gratiam referre(报恩、付诸实际的回报)与 gratiam habere(心怀感激、感念恩德)之间的对举。即便客观上的实际回报(referri)超出了所能承受的限度,主观上所保有的感恩之心(habenda)也必须达到心灵所能承受的最高程度。
- 3.4nullum genus eum crudelitatis praeteriturum fuisse
在由 intellegat 统辖的间接引语(宾语从句)中表示过去反事实条件的主句。若在直接引语中,此处本应使用过去完成时虚拟式(praeterisset);但在进入“宾格加不定式”(AcI)结构后,规则地转变为未来主动分词与 fuisse 复合的形式(-urus fuisse)。
