- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:1.34-1.38
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗引述悲剧名句“让他们恨吧,只要他们怕我”以及安东尼祖父和凯撒的结局,告诫安东尼恐怖统治的毁灭性,敦促其正视民众在赛会与节庆中展现的明确意愿,并以誓言献身国家结束演说。
quod videmus etiam in fabula illi ipsi qui ‘oderint, dum metuant’ dixerit1 perniciosum fuisse. Vtinam, M. Antoni, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti multa ex me eaque saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur? illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse parem ceteris, principem dignitate. itaque, ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus.
我们甚至在戏剧中也看到,对于正是说出“让他们恨吧,只要他们怕我”的那个人来说,这也是招致毁灭的。但愿你,马克·安东尼,曾记起你的祖父!不过关于他,你曾从我这里听过很多,而且极其频繁。你难道以为他渴望赢得不朽,是为了因佩带武器的肆意专横而令人畏惧吗?在自由上与众人平等,在尊严上居于首位,那才是真正的人生,那才是顺遂的运道。因此,撇开你祖父那些显赫的作为不谈,比起残酷杀害他的卢基乌斯·秦纳的统治,我宁愿选择他那最悲惨的末日。
sed quid oratione te flectam? si enim exitus C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. quem qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt.2 beatus est nemo qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa interfectoris gloria interfici possit. qua re flecte te, quaeso, et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam ut natum esse te cives tui gaudeant: sine quo nec beatus nec carus nec iucundus quisquam esse omnino potest.
然而,我何必用言辞来说服你呢?因为如果连盖乌斯·凯撒的结局都无法促使你宁愿受人爱戴而不愿令人畏惧,那么任何人的言辞都不会奏效,也不会产生力量。那些认为他是幸福的人,他们自己就是可悲的。在这样一种法则下生活的人绝非幸福:杀害他不仅不受惩罚,甚至还能为行凶者带来极高的荣耀。因此,我恳求你,悔悟吧,回顾你的先祖,并以让你的公民们为你降生于世而欢欣的方式来治理国家;没有这一点,任何人绝不可能幸福,不可能受人爱戴,也不可能令人感到欣悦。
populi quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibus vos non satis moveri permoleste fero. quid enim gladiatoribus clamores innumerabilium civium?3 quid populi versus? quid Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus tribunis plebis qui vobis adversantur? parumne haec significant incredibiliter consentientem populi Romani universi voluntatem? quid? Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et iudicia populi Romani parum magna vobis videbantur? O beatos illos qui, cum adesse ipsis propter vim armorum non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac visceribus haerebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis,4 qui ludis suis ita caruit ut in illo apparatissimo spectaculo studium populus Romanus tribueret absenti, desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore leniret.
事实上,你们二人都得到了罗马人民的诸多审判,而你们未曾为之深动,对此我深感痛心。无数公民在角斗士表演时的呐喊意味着什么呢?民众咏唱的诗句意味着什么呢?对庞培雕像无休止的掌声意味着什么呢?对那两位反对你们的平民保民官的支持又意味着什么呢?这些难道没有充分表明全罗马人民那令人难以置信的一致意愿吗?怎么?阿波罗节戏剧比赛上的掌声,或者更确切地说是罗马人民的见证和审判,在你们看来微不足道吗?噢,那些幸福的人啊!虽然因武力威胁而不能亲自到场,他们却依然在场,并且深深扎根于罗马人民的骨髓与内腑之中!除非你们碰巧以为,那时掌声是献给阿克基乌斯的,胜利的棕榈枝是在六十年后授予他的,而不是授予布鲁图斯;布鲁图斯虽然不得不缺席自己主办的赛会,但在那场至为奢华的盛典中,罗马人民却把热忱献给了缺席的他,以不绝于耳的掌声与呼喊抚慰着对自己解放者的思念。
equidem is sum qui istos plausus, cum popularibus civibus tribuerentur, semper contempserim; idemque cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non plausum illum, sed iudicium puto. sin haec leviora vobis videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. Hirti fuisse? satis erat enim probatum illum esse populo Romano, ut est; iucundum amicis, in quo vincit omnis; carum suis, quibus est ipse carissimus: tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem omnium in quo meminimus? certe in nullo.
就我而言,每当这种掌声被施予迎合民众的政客时,我向来是不屑一顾的;然而,当最高层、中层和最底层,简言之,全社会都做出同一举动,而那些以往习惯于追随民众共识的人却仓皇逃避时,我认为那绝非简单的掌声,而是一种审判。但是,如果这些最为重大的事在你们看来微不足道,难道连你们察觉到奥卢斯·希尔提乌斯的生命对罗马人民是何等珍贵这一事实,你们也予以蔑视吗?因为这本已足够,即他受到罗马人民的认可,事实正是如此;他在朋友中令人愉悦,在这方面他胜过所有人;他深受亲友爱戴,对他们而言他最亲密不过;然而,我们在谁的身上曾忆及善人们如此巨大的忧虑、所有人的如此巨大的恐慌呢?确实未曾在任何人身上见过。
quid igitur? hoc vos, per deos immortalis! quale sit non interpretamini? quid? eos de vestra vita cogitare non censetis quibus eorum quos sperant rei publicae consulturos vita tam cara sit? cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac diligenter auditus. quae potestas si mihi saepius sine meo vestroque periculo fiet, utar: si minus, quantum potero, non tam mihi me quam rei publicae reservabo. mihi fere satis est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae accesserit.
那么究竟如何呢?凭着不朽的众神起誓!你们难道不领会这究竟意味着什么吗?怎么?那些把他们期望能为国家谋福祉之人的生命视为如此珍贵的人,你们难道不认为他们在思量你们的生命吗? 各位被征召的父老,我已收获了我归来的果实,因为我讲出了这些话,以便无论随之发生何种变故,都能留下我坚定立场的明证,而且我也得到了你们仁慈而专注的倾听。如果我能够在不危及我自己和你们的情况下更频繁地获得这种权力,我必将加以利用;如果不能,我将在力所能及的范围内,与其说为了我自己,不如说为了国家而保全我自己。无论就年龄还是荣耀而言,我活过的人生对我来说大体已经足够;在此之上若还能增添什么,那与其说是增添给我,不如说是增添给你们和国家。
- 1.34illi ipsi qui ‘oderint, dum metuant’ dixerit
关系从句中的虚拟式 dixerit 既可视为界定先行词 illi ipsi 性质的泛称虚拟式(generic subjunctive),亦可视为间接引述戏剧人物(阿克基乌斯剧作中的阿特柔斯)言论的引语虚拟式。
- 1.35quem qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt
句首的 quem 是接续前句 C. Caesaris 的关系代词连结(nexus relativus),充当不定式 beatum fuisse 的主格宾格(accusative subject);qui 则引导对应于主句谓语 miseri ipsi sunt 的主语从句(“那些认为他是幸福的人”),结构极为紧凑。
- 1.36quid enim gladiatoribus clamores innumerabilium civium?
此句为省略了谓语动词(如 sibi volunt 或 valent)的省略句。gladiatoribus 指代角斗士比赛本身,以无介词的形式充当表示时间的夺格(ablativus temporis),意为“在角斗士比赛时”。
- 1.36Nisi forte Accio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis
nisi forte 引入带有讽刺或反问意味的假定(“除非你们碰巧以为……”)。动词 putabatis 支配由非人称被动不定式 plaudi(献上掌声)以及带主格宾格 palmam 的被动不定式 dari(被授予)构成的不定式从句,与格 Accio 与 non Bruto 形成鲜明对照。
