← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§14.7-14.12

定性国家公敌与提议授予将领最高统帅头衔

西塞罗极力主张必须将安东尼等人定性为公敌而非普通的违规公民,并回顾了帕尔马的暴行与罗马城内所经历的恐慌。随后他提议不仅要延长谢恩祭的日数,更应当正式授予获胜的将领们最高统帅的头衔。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14.7

​gratae vero nostrae dis immortalibus gratulationes erunt, gratae victimae, cum interfecta sit civium multitudo! ‘de improbis’ inquit ‘et audacibus.’ nam sic eos appellat clarissimus vir: quae sunt urbanarum maledicta litium, non inustae belli internecini notae. testamenta, credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut adulescentulos circumscribunt: his enim vitiis adfectos et talibus malos aut audacis appellare consuetudo solet.

确实,当大批公民惨遭杀戮之时,我们献给不朽诸神的谢恩祈祷定会受其悦纳,牺牲祭品也定会受其悦纳!“这是针对邪恶之人,”他说,“以及胆大妄为之人。”那位极显赫之士确实是这样称呼他们的:这些不过是城中民事诉讼中的谩骂之词,而非你死我活的歼灭战所烙下的罪名印记。依我看,他们大概是伪造了遗嘱,或是驱逐了邻人,抑或是欺骗了年轻小伙吧;因为习惯往往将沾染此类恶习及类似过错的人称为“邪恶”或“妄为”。

§14.8

​bellum inexpiabile infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano; omnibus—quamquam ruit ipse suis cladibus—pestem, vastitatem, cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in hac urbe, nisi eum hic ipse Iuppiter ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate, quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium illud et portentum, L. Antonius,1 insigne odium omnium hominum vel, si etiam di oderunt quos oportet, deorum.

所有强盗中最可憎的一人,正在向四位执政官发动一场不可饶恕的战争;这同一人还在向元老院和罗马人民开战;他对所有人——尽管他自己正在因自身的溃败而走向灭亡——宣告毁灭、摧残、酷刑与折磨:多拉贝拉那连任何野蛮之邦都无法容忍的残忍与骇人暴行,他作证说是遵照自己的谋划而为;而倘若不是朱庇特神亲自从这座神庙与城墙将他击退,他本会在本城犯下何等暴行,他已在帕尔马人的灾难中昭然示人——那个可耻的怪物卢基乌斯·安东尼,全人类公认的憎恶对象,或者说,如果神明也会憎恨应憎之辈的话,连诸神也同样憎恶的他,竟以最残忍的手段屠戮了帕尔马人,那些与本阶层的权威及罗马人民的尊严最为紧密相连的至善至纯之人。

§14.9

​refugit animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat quae L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecore subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. sed vis calamitosa est quam illis obtulerunt: libido flagitiosa qua Antoniorum oblita est vita. est igitur quisquam qui hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem Carthaginiensium victam esse fateatur? qua enim in urbe tam immanis Hannibal capta quam in Parma surrepta Antonius? nisi forte huius coloniae et ceterarum in quas eodem est animo non est hostis putandus.

各位元老,我的内心退缩了,因畏惧而不敢启齿卢基乌斯·安东尼对帕尔马人的妇孺施加的恶行。安东尼家族甘心蒙羞受辱所经历的那些丑恶勾当,他们如今却乐于诉诸暴力施加于他人身上。然而,他们强加于那些人的暴力是毁灭性的,而安东尼家族一生所浸染的淫欲更是罪恶昭彰。那么,有谁承认他们的罪行超越了迦太基人的残暴行径,却不敢将他们称为敌人呢?汉尼拔在攻克哪座城市时曾表现得如安东尼在偷袭帕尔马时那般凶残呢?除非有人认为,对于这座殖民城以及他怀有同样恶意的其余城镇,他不应被视作敌人。

§14.10

​si vero coloniarum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid tandem huius censetis urbis quam ille ad explendas egestates latrocini sui concupivit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diviserat? recordamini, per deos immortalis! patres conscripti, quid hoc biduo timuerimus a domesticis hostibus rumoribus improbissimis dissipatis. quis liberos, quis coniugem aspicere poterat sine fletu? quis domum, quis tecta, quis larem familiarem? aut foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogitabant. haec a quibus timebantur, eos hostis appellare dubitamus? gravius si quis attulerit nomen, libenter adsentiar: hoc volgari contentus vix sum, leviore non utar.

如果他毫无疑问是殖民城与自治市的公敌,那么对于这座他梦寐以求用以填补其强盗团伙匮乏的城市,对于那位老练而狡黠的测量员萨克萨早已用他的十尺测量杆划分完毕的城市,你们究竟认为他算是什么呢?凭着不朽的诸神起誓,各位元老,请回忆一下在这两天里,当最恶毒的流言四处散布时,我们对家门内部的敌人怀有多大的恐惧!谁能不流泪看着自己的孩子,谁能不流泪看着自己的妻子?谁能不流泪看着自己的家宅、屋宇与家神?所有人想到的要么是最可憎的死亡,要么是悲惨的逃亡。既然我们从这些人身上感受到了如此恐惧,我们难道还犹豫是否该将他们称为公敌吗?如果有人能提出更严厉的称呼,我定欣然赞同;对于这个普通的称谓我尚且难以满足,更绝不会采用更轻微的字眼。

§14.11

​itaque cum supplicationes iustissimas ex eis litteris quae recitatae sunt decernere debeamus, Serviliusque decreverit, augebo omnino numerum dierum, praesertim cum non uni, sed tribus ducibus sint decernendae. sed hoc primum faciam ut imperatores appellem eos quorum virtute, consilio, felicitate maximis periculis servitutis atque interitus liberati sumus. etenim cui viginti his annis supplicatio decreta est ut non imperator appellaretur2 aut minimis rebus gestis aut plerumque nullis? quam ob rem aut supplicatio ab eo qui ante dixit decernenda non fuit aut usitatus honos pervolgatusque tribuendus eis quibus etiam novi singularesque debentur.

因此,既然根据宣读的信函我们理应决议举行最正当的谢恩祭,而且塞尔维利乌斯也已决议如此,我完全要增加天数,特别是考虑到这并非决议授予一位将领,而是授予三位将领。但我首先要做的是:称呼那些以其英勇、远虑与天运将我们从奴役和毁灭的绝大危险中解救出来的人为最高统帅。事实上,在这二十年间,有谁被决议举行谢恩祭而未被称作最高统帅,即便其功绩微不足道,甚至往往毫无功绩?正因如此,要么先前发言之人本不该决议举行谢恩祭,要么就应当将这惯常而普遍的荣誉授予那些甚至配得上全新与殊常荣誉的人们。

§14.12

an si quis Hispanorum aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset, illum hac consuetudine quae increbruit imperatorem appellaret senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfecta—ita, inquam, hostium, quamvis hoc isti hostes domestici nolint—clarissimis ducibus supplicationum honorem tribuemus, imperatorium nomen adimemus?3 quanto enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno die propter eorum res gestas me ovantem et prope triumphantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, domum inde reduxerit?

难道如果有人斩杀了一千或两千名西班牙人、高卢人或色雷斯人,元老院便按照这盛行的惯例称其为最高统帅;而如今屠戮了如此多的军团,击杀了如此大批的敌人——是的,我说的是敌人,尽管那些隐藏在城内的敌人并不乐意听——我们却要把谢恩祭的荣誉授予最显赫的统帅,而剥夺其最高统帅的名号吗?须知,昨日正因为他们的功绩,罗马人民将欢腾雀跃、近乎凯旋的我从家中一路簇拥至卡皮托尔山,又从那里护送回府,那么,作为这座城市的真正解放者,他们自己究竟该以何等无上的尊荣、喜悦与感恩步入这座神殿呢?

语法注3 条
  1. 14.8quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium illud et portentum, L. Antonius

    句首的关系代词 quos 指向前文的先行词 Parmensium,在从句中充当直接宾语;而从句谓语动词 interemit 的主语 propudium illud et portentum, L. Antonius 则被严重后置于句末,构成长距离的倒装结构(hyperbaton)。

  2. 14.11cui viginti his annis supplicatio decreta est ut non imperator appellaretur

    ut non imperator appellaretur 是修辞疑问句 cui ... decreta est 所引导的否定结果从句(consecutive clause),表示伴随情况或结果,即“在这二十年间,有谁被决议举行谢恩祭而不同时被冠以最高统帅称号的呢?”

  3. 14.12an si quis Hispanorum aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset, illum hac consuetudine quae increbruit imperatorem appellaret senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfecta—ita, inquam, hostium, quamvis hoc isti hostes domestici nolint—clarissimis ducibus supplicationum honorem tribuemus, imperatorium nomen adimemus?

    前半部分的假定条件句(由虚拟式过去完成时 occidisset 和未完成过去时 appellaret 构成的过去反事实假定)与冒号后针对现实情况的将来直陈式修辞疑问句(tribuemus, adimemus)通过对立性无连接(adversative asyndeton)形成鲜明对照,突出了对微小外战军功授予荣典与对当下关键胜利克扣头衔之间的荒谬反差。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:14.7-14.12