← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§14.1-14.6

暂缓换回托加与要求宣布安东尼为公敌

西塞罗主张在德基穆斯·布鲁图斯获救的消息得到确证之前暂缓换回托加长袍,并敦促元老院正式将安东尼宣布为国家公敌。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14.1

si, ut ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esse cognossem, propter cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem.1 ante vero quam sit ea res quam avidissime civitas exspectat adlata, laetitia frui satis est maximae praeclarissimaeque pugnae; reditum ad vestitum confectae victoriae reservate.

各位元老,如果我得知德基穆斯·布鲁图斯已经撤离穆蒂纳——正如从宣读的信函中我得知最恶毒的敌军已被歼灭击溃一样,这也是我们所有人最热切期盼、并认为是从已取得的胜利中必然产生的结果——正因为他的危险我们才穿上了军用斗篷,那么为了他的平安,我也会毫不犹豫地主张我们应当恢复以往的服装。但在那件举国最热切期盼的事被报来之前,享受这场最伟大、最辉煌的战役所带来的欢欣就足够了;请把恢复服装留给彻底的胜利。

§14.2

​confectio autem huius belli est D. Bruti salus. quae autem est ista sententia ut in hodiernum diem vestitus mutetur, deinde cras sagati prodeamus? nos vero cum semel ad eum quem cupimus optamusque vestitum redierimus, id agamus ut eum in perpetuum retineamus. nam hoc quidem cum turpe est, tum ne dis quidem immortalibus gratum, ab eorum aris ad quas togati adierimus, ad saga sumenda discedere.

而这场战争的彻底结束就是德基穆斯·布鲁图斯的平安。然而,你们那仅在今天更换服装、而明天又披着军用斗篷外出的提议,究竟算是什么主张呢?我们一旦回到了我们所渴望和期盼的服装,就让我们努力将其永久保持下去。因为从我们身着托加长袍前往的神明祭坛前走开,去重新穿上军用斗篷,这不仅是可耻的,就连对不朽的神明而言也是不悦的。

§14.3

​atque animadverto, patres conscripti, quosdam huic favere sententiae quorum ea mens idque consilium est ut, cum videant gloriosissimum illum D. Bruto futurum diem quo die propter eius salutem redierimus, hunc ei fructum eripere cupiant, ne memoriae posteritatique prodatur propter unius civis periculum populum Romanum ad saga isse, propter eiusdem salutem redisse ad togas. tollite hanc: nullam tam pravae sententiae causam reperietis.2 vos vero, patres conscripti, conservate auctoritatem vestram, manete in sententia, tenete vestra memoria quod saepe ostendistis, huius totius belli in unius viri fortissimi et maximi vita positum esse discrimen.

而且各位元老,我注意到某些人赞同这一提议,他们的意图和谋划在于:当他们看到由于他的平安而恢复服装的那一天将对德基穆斯·布鲁图斯而言最为光荣时,他们企图夺走他的这份荣誉,以免罗马人民因为一个公民的危难而披上军用斗篷、又因为他的平安而换回托加长袍一事载入史册并传于后世。除去这个动机,你们就找不到任何支持如此乖谬主张的理由了。但是各位元老,请维护你们的权威,坚持你们的主张,牢记你们屡次表明的事实:整场战争的危机全维系于这一位最英勇、最伟大之人的生命之上。

§14.4

ad D. Brutum liberandum legati missi principes civitatis qui illi hosti ac parricidae denuntiarent ut a Mutina discederet; eiusdem D. Bruti conservandi gratia consul sortitu ad bellum profectus A. Hirtius, cuius imbecillitatem valetudinis animi virtus et spes victoriae confirmavit; Caesar, cum exercitu per se comparato cum primum his pestibus rem publicam liberasset, ne quid postea sceleris oreretur profectus est ad eundem Brutum liberandum vicitque dolorem aliquem domesticum patriae caritate.

为了解救德基穆斯·布鲁图斯,城邦的领袖们被派作使者,向那个公敌与弑国者宣告必须撤离穆蒂纳;为了保全这同一位德基穆斯·布鲁图斯,执政官奥卢斯·希尔提乌斯经抽签奔赴战场,他内心的勇气与获胜的希望坚强了他病弱的身躯;凯撒用自己招募的军队首先将共和国从这些瘟疫中解救出来之后,为了防止此后再发生任何恶行,也前去解救同一位布鲁图斯,并用对祖国的热爱战胜了家族私怨。

§14.5

​quid C. Pansa egit aliud dilectibus habendis, pecuniis comparandis, senatus consultis faciendis gravissimis in Antonium, nobis cohortandis, populo Romano ad causam libertatis vocando, nisi ut D. Brutus liberaretur? A quo populus Romanus frequens ita salutem D. Bruti una voce depoposcit ut eam non solum commodis suis sed etiam necessitati victus anteferret. quod sperare nos quidem debemus, patres conscripti, aut inibi esse aut iam esse confectum: sed spei fructum rei convenit et evento reservari ne aut deorum immortalium beneficium festinatione praeripuisse aut vim fortunae stultitia contempsisse videamur.

盖乌斯·潘萨通过招募兵员、筹集资金、通过针对安东尼的最严厉元老院决议、鼓励我们并召唤罗马人民投身自由事业,除了让德基穆斯·布鲁图斯获救之外,又做了什么呢?成群聚集的罗马人民以一致的声音向他索求德基穆斯·布鲁图斯的平安,甚至不仅将此置于自身的利益之上,更置于维生口粮的急需之上。各位元老,我们固然应当期望此事要么即将实现,要么已经完成;但将希望的果实留待事实和最终结果是恰当的,以免我们显得因急躁而抢夺了不朽神明的恩赐,或因愚蠢而轻蔑了命运的力量。

§14.6

​sed quoniam significatio vestra satis declarat quid hac de re sentiatis, ad litteras veniam quae sunt a consulibus et a pro praetore missae, si pauca ante quae ad ipsas litteras pertineant dixero. imbuti gladii sunt, patres conscripti, legionum exercituumque nostrorum vel madefacti potius duobus consulum, tertio Caesaris proelio. si hostium fuit ille sanguis, summa militum pietas: nefarium scelus, si civium. quo usque igitur is qui omnis hostis scelere superavit nomine hostis carebit? nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere voltis dubitantis utrum in cive an in hoste figantur.3 supplicationem decernitis: hostem non appellatis.

然而,既然你们的示意已经充分表明了你们对此事的态度,只要我先就与信函本身相关的几点稍作说明,我便来谈执政官和副裁判官送来的信件。各位元老,我们军团和军队的利剑已经在执政官的两场战斗和凯撒的第三场战斗中染血,或者说浸透了鲜血。如果那是敌人的鲜血,则是士兵们无上的忠诚;如果是同胞的鲜血,则是滔天的大罪。那么,在罪恶上超越了一切敌人的那个人,究竟要到何时才能被冠以敌人的名号?除非你们希望我们士兵的刀尖也颤抖起来,犹疑究竟是刺入公民还是敌人的躯体。你们决议举行谢恩祭,却不称他为敌人。

语法注3 条
  1. 14.1si, ut ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esse cognossem, propter cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem.

    该句为一个混合反事实条件句:条件从句使用过去完成时虚拟式 cognossem(与过去事实相反),主句则使用未完成时虚拟式 censerem(与现在事实相反)。ut... sic... 的呼应将通过书信实际得知的事实(直陈式完成时 cognovi)与尚未确证的假设(虚拟式 cognossem)形成了鲜明对比。

  2. 14.3tollite hanc: nullam tam pravae sententiae causam reperietis.

    命令式 tollite 在此具有条件从句的功能(相当于“如果你们除去这一点,你们就将发现……”),由直陈式将来时 reperietis 构成其结论。阴性指示代名词 hanc 指代前文 ut 从句所揭示的、企图剥夺布鲁图斯荣誉的恶意(意图 mens,或后文的动机 causa)。

  3. 14.6nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere voltis dubitantis utrum in cive an in hoste figantur.

    dubitantis 是宾格复数形式(词尾为 -īs),修饰 mucrones(武器的刀尖)。这是一种修辞上的拟人法(或移就修辞),将士兵自身的犹豫直接赋予其武器,其后引导 utrum... an... 的双重间接疑问句,形象地描绘了刀尖在刺向同胞还是敌人之间的犹疑颤抖。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:14.1-14.6