← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§14.13-14.17

驳斥篡权流言与对领袖阶层的哀叹

西塞罗驳斥了指控他企图夺取最高权力的恶毒流言,揭露了叛乱分子的阴谋以及为他恢复名誉的民众大会,并感叹当权领袖阶层的狭隘与缺乏担当。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14.13

​is enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica meritis testimonium a consensu civitatis datur. nam sive in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari potest. tu igitur ipse de te? dixerit quispiam.1 equidem invitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur?

因为在我看来,只有当全体公民一致向为国家建立功绩者致以赞誉时,那才称得上是真正而正当的凯旋。因为在罗马人民共同的欢欣中,如果他们向一个人表示祝贺,那是极高的评价;如果他们向一个人致谢,那就更显伟大;而如果两者兼有,便再没有什么能想象得比这更辉煌了。 “那么,你在谈论你自己吗?”也许有人会说。我确是不情愿的,但蒙受冤屈的痛苦使我破例夸夸其谈起来。那些不知美德为何物的人不向有功之臣感恩图报难道还不够吗?难道还要向那些把全副心力都倾注于国家安危之中的人寻衅罗织罪名与嫉恨吗?

§14.14

​scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me parilibus, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. in aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatum, non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset effecerit. an vero ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim repente Catilina? quibus auspiciis istos fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? quemquamne fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum qui crederet? Vnde igitur ista suspicio vel potius unde iste sermo.

因为你们知道,在这几天里流传着最广泛的谣言,说我将在今天这个帕利利亚节带着束棒降临广场。我相信,这种事是被安在了某个角斗士、强盗或喀提林头上,而不是安在一个确保了此类事情绝不可能在国家中发生的人头上!难道铲除、颠覆并击垮了企图推行这等阴谋的喀提林的我,自己反倒会突然变成喀提林吗?我身为占卜官,凭什么鸟卜能接受那些束棒,持有到何时,又转交给谁呢?难道竟有人邪恶到去捏造这种事,疯狂到去相信这种事吗?那么,这种猜疑究竟从何而来,或者说,那流言究竟从何而起呢?

§14.15

cum, ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis a Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii cives unum se in locum, ad illam curiam furiis potius suis quam rei publicae infelicem congregabant. ibi cum consilia inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capitolium, qui rostra, qui urbis portas occuparent, ad me concursum futurum civitatis putabant. quod ut cum invidia mea fieret et cum vitae etiam periculo, famam istam fascium dissipaverunt; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt.2 quod cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex quo caedes esset vestrum omnium consecuta. quae res patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius huius sceleris fons aperietur.

正如你们所知,在这三四天里,当穆蒂纳传来令人沮丧的传闻时,那些因狂喜与傲慢而膨胀的叛逆公民便聚集在一处,聚集在那个与其说对国家不祥,倒不如说对他们自己的疯狂不祥的元老院议事堂。在那里,当他们密谋对我们进行屠杀,并彼此分派由谁占领卡皮托尔山、谁占领演讲台、谁占领城门时,他们料想全城民众定会涌向我这里。为了使这事发生并激起针对我的仇恨乃至生命危险,他们散布了关于束棒的谣言;他们自己原本打算把束棒送到我这里来。而一旦这事看起来像是出于我自己的意愿而发生的,接着受雇的人群就会像针对暴君一样向我发起袭击;由此,你们所有人的屠杀本将随之发生。元老院议员们,事实已经揭露了这一切,但在适当时机,这整桩罪行的源头必将大白于天下。

§14.16

​itaque P. Apuleius, tribunus plebis, meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo Romano unum atque idem sentiente. in qua contione cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime cogitatum. post hanc habitam contionem duabus tribusve horis optatissimi nuntii et litterae venerunt: ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit.3

因此,保民官普布利乌斯·阿普莱乌斯,自我担任执政官以来我一切谋划与危难的见证者、知情者与襄助者,不忍坐视我的冤痛,遂在罗马人民万众一心的共识中召开了极盛大的民众大会。在那次集会上,当他出于我们深厚的交谊与亲密关系试图洗清我对束棒的嫌疑时,整个大会异口同声地宣告:对于国家,我从未有过任何不至善至美的考量。这次集会举行后两三个小时,最令人期盼的信使与书信便已送达;以致同一天不仅洗刷了加于我身的不公嫉恨,反而以罗马人民极热烈的祝贺使我增添荣光。

§14.17

​haec interposui, patres conscripti, non tam ut pro me dixerim—male enim mecum ageretur, si parum vobis essem sine defensione purgatus—quam ut quosdam nimis ieiuno animo et angusto monerem, id quod semper ipse fecissem, uti excellentium civium virtutem imitatione dignam, non invidia putarent. Magnus est in re publica campus, ut sapienter dicere M. Crassus solebat, multis apertus cursus ad laudem. Vtinam quidem illi principes viverent qui me post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem non inviti videbant! hoc vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe tum timore moderari?4

元老院议员们,我插叙这些话,并非为了替自己辩解——因为倘若没有辩护就不足以在你们面前洗清我自己,那我未免太可悲了——而是为了告诫某些心胸过于狭隘贫瘠之人,希望他们能像我一直以来所做的那样,认为杰出公民的美德值得效仿,而非值得嫉妒。正如马尔库斯·克拉苏生前常明智地说过的那样:在国家中,场地是广阔的,通向声誉的道路向许多人敞开着。但愿那些元勋们如今仍健在,在我卸任执政官后我甘心向他们退让时,他们曾欣然视我为国家第一人!然而在当今这个坚韧勇毅的执政官级人物极其匮乏的时刻,当我看到有些人心怀恶意,有些人全然漠不关心,另一些人在所投身的事业中缺乏坚守、其见解并非总以国家利益为准则而是时而受制于希望时而受制于恐惧时,你们以为我承受着何等的痛苦呢?

语法注4 条
  1. 14.13dixerit quispiam

    完成时虚拟语气用于潜在表达(coniunctivus potentialis),意为“也许有人会说”,引出对预想中反对意见的委婉设定或让步。

  2. 14.15fascis ipsi ad me delaturi fuerunt

    主动未来分词(delaturi)配合直陈式完成时(fuerunt)构成的迂回动词变位,表示过去曾意图进行、迫在眉睫却最终未遂的计划(“他们自己原本打算把束棒送到我这里来”)。

  3. 14.16ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit

    结果从句(ut... liberarit... auxerit)中的完成时虚拟语气(缩略形 liberarit 即 liberaverit,以及 auxerit)。在主句历史时态(venerunt)之后选用完成时而非未完成时虚拟语气,旨在强调该既成结果的历史真实性与确定性。

  4. 14.17quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe tum timore moderari?

    主句是动词 creditis 支配宾格不定式结构 me ... adfici 的直接疑问句('quo me dolore adfici creditis',你们以为我承受着何等的痛苦),疑问词组 quo dolore 修饰不定式 adfici。随后的 cum 从句表时机与缘由,其动词 videam 下并列了三个带不定式的宾格从属结构(alios male sentire / alios nihil curare / alios permanere sententiamque ... moderari)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:14.13-14.17