← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§14.29-14.33

提议举行五十天感恩祈求与为阵亡将士立碑

西塞罗提议以三位统帅的名义举行五十天的感恩祈求,并主张为玛尔斯军团及所有为祖国献出生命的将士建立前所未有的宏伟纪念碑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14.29

decerno igitur eorum trium nomine quinquaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia. est autem fidei pietatisque nostrae declarare1 fortissimis militibus quam memores simus quamque grati. quam ob rem promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi.

因此,我以这三人的名义议决为期五十天的感恩祈求:其缘由,我将尽我所能以最崇高的言辞,囊括于提案本身之中。 然而,向我们最勇敢的士兵表明我们是何等铭记、何等感激,这乃是我们的信义与虔敬所在。为此,我认为,我们的许诺以及我们在战争结束后誓言赐予各军团的报酬,应当在今日的元老院决议中予以重申;因为将士兵们的荣誉,尤其是此类士兵的荣誉,〔与将领们的荣誉〕结合在一起,乃是合乎正义的。

§14.30

​atque utinam, patres conscripti, civibus omnibus solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae promisimus studiose cumulata reddemus. sed id quidem restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur: quam quoniam difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos numquam oportebit consili sui paenitere.2 sed facile est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorum virtutem memoria prosequi qui pro patria vitam profuderunt.

各位征召元老,但愿我们获准向所有公民兑现奖励!尽管我们将满怀热忱、丰厚备至地偿还我们所许诺之物。但我希望,那确实是留给胜利者们的,元老院的信义将对他们予以保证:既然他们是在国家最艰难的关头追随了这一信义,他们便绝无后悔其抉择之理。然而,善待那些即使沉默不语也看似在向我们提出要求的人是容易的;而另一件事则更令人赞叹、更伟大、也最符合明智元老院的本色:那便是以感恩的记忆去追怀那些为祖国抛洒生命之人的英勇。

§14.31

​quorum de honore utinam mihi plura in mentem venirent! duo certe non praeteribo quae maxime occurrunt: quorum alterum pertinet ad virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad leniendum maerorem et luctum proximorum. placet igitur mihi, patres conscripti, legionis Martiae militibus et eis qui una pugnantes occiderint monumentum fieri quam amplissimum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam huius merita legionis. haec se prima latrocinio abrupit Antoni; haec tenuit Albam; haec se ad Caesarem contulit; hanc imitata quarta legio parem virtutis gloriam consecuta est. quarta victrix desiderat neminem: ex Martia non nulli in ipsa victoria conciderunt. O fortunata mors quae naturae debita pro patria est potissimum reddita!

关于对他们的表彰,但愿有更多构想涌入我的脑海!其中最先浮现的两件事我绝不忽略:其一关涉这些最英勇之士的永恒荣耀,其二关涉抚慰其至亲的哀痛与悲伤。因此,各位征召元老,我提议为玛尔斯军团的士兵以及一同并肩作战而阵亡者建立一座尽可能宏伟的纪念碑。这支军团对国家的功绩是伟大且令人难以置信的。正是它最先脱离了安东尼的强盗团伙;正是它守住了阿尔巴;正是它归附了恺撒;第四军团效法了它,获得了同等英勇的荣耀。获胜的第四军团未损失一人;而玛尔斯军团中,却有数人在胜利本身中倒下。啊,这幸运的死亡,它本是欠自然的债务,却至高无上地为祖国而偿付!

§14.32

​vos vero patriae natos iudico; quorum etiam nomen a Marte est, ut idem deus urbem hanc gentibus, vos huic urbi genuisse videatur. in fuga foeda mors est; in victoria gloriosa. etenim Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari3 solet. illi igitur impii quos occidistis etiam ad inferos poenas parricidi luent; vos vero qui extremum spiritum in victoria effudistis piorum estis sedem et locum consecuti. brevis a natura vita nobis data est; at memoria bene redditae vitae sempiterna. quae si non esset longior quam haec vita, quis esset tam amens qui maximis laboribus et periculis ad summam laudem gloriamque contenderet?

我实实在在地判定你们是为祖国而生;你们的名号亦来自玛尔斯,以致同一位神祇似乎为了万民生下了这座城邦,为了这座城邦生下了你们。溃逃中的死亡是丑陋的;胜利之中的死亡是荣耀的。因为玛尔斯本人向来习惯将战线中最英勇的每一个人扣作抵押。因此,被你们斩杀的那些悖逆之人,甚至在冥府亦将偿还弑国逆伦之罪的惩戒;而你们这些在胜利中吐出最后气息的人,则赢得了虔敬之士的座席与居所。自然赋予我们的生命是短促的;但善加偿付之生命的记忆却是永恒的。若这记忆并不比现世的生命更为长久,又有谁会如此疯狂,竟以最大的劳苦与危难去争取极度的赞誉与荣耀呢?

§14.33

​actum igitur praeclare vobiscum,4 fortissimi, dum vixistis, nunc vero etiam sanctissimi milites, quod vestra virtus neque oblivione eorum qui nunc sunt nec reticentia posterorum sepulta esse poterit, cum vobis immortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit. multi saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis bellis clari et magni fuerunt, nec tamen ullis tale genus honoris tributum est. atque utinam maiora possemus, quando quidem a vobis maxima accepimus! vos ab urbe furentem Antonium avertistis; vos redire molientem reppulistis. erit igitur exstructa moles opere magnifico incisaeque litterae, divinae virtutis testes sempiternae, numquamque de vobis eorum qui aut videbunt vestrum monumentum aut audient gratissimus sermo conticescet. ita pro mortali condicione vitae immortalitatem estis consecuti.

因此,在活着时最英勇、如今则最神圣的将士们,你们的命运得到了极其光辉的成就,因为你们的英勇既不能被当代之人的遗忘所埋葬,亦不能被后世之人的沉默所泯灭,一旦元老院与罗马人民几乎用自己的双手为你们筑起不朽的纪念碑。在布匿战争、高卢战争、意大利战争中,常有许多军队赫赫有名且伟大,然而从未有哪支军队被授予过如此规格的荣誉。而且,既然我们从你们那里领受了最大的恩德,但愿我们能做出更伟大的回报!是你们将狂乱的安东尼从城邦引开;是你们击退了企图卷土重来的他。因此,宏伟工程构筑的庞大纪念碑将被建立,文字将被铭刻,作为神圣英勇的永恒见证,凡目睹你们纪念碑或闻其声名之人,关于你们的最为感恩的言辞将永不归于沉寂。就这样,你们以生命凡俗的条件,换得了不朽。

语法注4 条
  1. 14.29est autem fidei pietatisque nostrae declarare

    表属性/职责的谓语属格(所有属格),与系动词 est 连用,真正的主语是不定式短语 declarare ...。

  2. 14.30eos numquam oportebit consili sui paenitere

    无人称动词 paenitere 支配感受后悔者的宾格(eos)以及引起后悔之由的属格(consili sui)。整个不定式短语作主动词 oportebit 的主语。

  3. 14.32fortissimum quemque pignerari

    最高级与 quisque 连用表示“凡最英勇者每一个人”。动词 pignerari 原意为“取为抵押物、纳为己有”,形象地描绘了战神玛尔斯将战场上最勇敢之人索取为质押/归其所有的惯常做法。

  4. 14.33actum igitur praeclare vobiscum

    基于无人称被动语态的成语结构 bene/praeclare agitur cum aliquo(“某人遭遇极佳/命运极佳”),此处省略了助动词 est。字面意为“对你们的处理已是极其辉煌”,用于赞颂战死将士的命运何其壮烈与光荣。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:14.29-14.33