← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§14.24-14.28

感恩祈求的意义与对三位统帅战功的赞扬

西塞罗论证道,在内战中议决感恩祈求就等于将对手正式判定为公敌,并高度赞扬了在穆蒂纳战役中立下战功的潘萨、希尔提乌斯和屋大维(恺撒),称他们三人为统帅(imperator)。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14.24

​quod idem contigerat superioribus bellis civilibus. nam mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito genere decreta est. quam ob rem aut supplicatio re publica pulcherrime gesta postulantibus nostris imperatoribus1 deneganda est, quod praeter A. Gabinium contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est.2 quod ergo ille re, id ego etiam verbo, cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudico.

同样的情况在先前的诸次内战中也曾发生。因为我任执政官时,在未动用任何武器的情况下,并非因杀戮敌人,而是因拯救公民,而以一种前所未闻的崭新形式被议决了感恩祈求。因此,要么必须向在极为光辉地保卫了国家之后提出请求的我们的各位统帅拒绝给予感恩祈求——除奥卢斯·加比尼乌斯外,此种情况未曾发生在任何人身上——;要么,通过议决感恩祈求,你们势必将你们就其作出议决的那些人判定为公敌。因而,那人在事实上所做的事,我也在言辞上付诸实施,即当我称他们为统帅之时:正通过这个头衔,我把那些已被彻底击溃之人以及那些幸存之人一并判定为公敌。

§14.25

​quo modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi; quo Hirtium? est ille quidem consul, sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum virtutis atque victoriae. quid? Caesarem, deorum beneficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare imperatorem? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus avertit. Vnius autem diei quot et quantae virtutes, di immortales, fuerunt!

因为纵使潘萨拥有至高公职的头衔,我又怎能用更合适的方式称呼他呢?又怎能用更合适的方式称呼希尔提乌斯呢?他确实是执政官,但这一个头衔属于罗马人民的恩惠,另一个头衔则属于美德与胜利。怎么?对于因诸神的恩惠而为国家降生的恺撒,难道我会犹豫是否称他为统帅吗?是他最先将安东尼那巨大而丑恶的残暴不仅从我们的咽喉、而且从我们的肢体与内脏旁引开。不朽的诸神啊,仅仅在一天之内,展现出了多少、多么伟大的英勇!

§14.26

​princeps enim omnium Pansa proeli faciendi et cum Antonio confligendi fuit; dignus imperator legione Martia, digna legio imperatore. cuius si acerrimum impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio confecta res esset. sed cum libertatis avida legio effrenatius in aciem hostium inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus periculosis volneribus acceptis sublatus e proelio rei publicae vitam reservavit. ego vero hunc non solum imperatorem sed etiam clarissimum imperatorem iudico qui, cum aut morte aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset, alterum fecit, alterius di immortales omen avertant.3

因为在投入战斗、与安东尼交锋一事上,潘萨实为众人之首;他是配得上玛尔斯军团的统帅,玛尔斯军团也是配得上其统帅的军团。潘萨若能遏制其极其迅猛的冲锋,战局本可在这一场战斗中便见分晓。然而,当渴望自由的军团过于放纵地冲入敌阵,而潘萨本人在最前线奋战时,他承受了两处危险的重伤,被抬离战场,为国家保全了性命。我确实不仅将此人判定为统帅,而且判定为最显赫的统帅,他曾许诺将以死亡或胜利来向国家履行职责,他实现了其中之一,而对另一者的凶兆,愿不朽的诸神予以消解。

§14.27

quid dicam de Hirtio? qui re audita e castris duas legiones eduxit incredibili studio atque virtute, quartam illam quae relicto Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam quae constituta ex veteranis docuit hoc proelio militibus eis qui Caesaris beneficia servassent senatus populique Romani carum nomen esse. his viginti cohortibus, nullo equitatu, Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret, qua nullius pulchriorem speciem imperatoris accepimus,4 cum tribus Antoni legionibus equitatuque conflixit, hostisque nefarios, huic Iovis optimi maximi ceterisque deorum immortalium templis, urbis tectis, libertati populi Romani, nostrae vitae sanguinique imminentis prostravit, fudit, occidit, ut cum admodum paucis, nocte tectus, metu perterritus, princeps latronum duxque fugerit. O solem ipsum beatissimum qui, ante quam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum cum paucis fugientem vidit Antonium!

关于希尔提乌斯,我又该说些什么呢?他在听闻消息后,以令人难以置信的热忱与英勇从营地中率出了两个军团:即那脱离安东尼、昔日与玛尔斯军团联合的第四军团,以及由退伍老兵组成的第七军团——该军团在这次战斗中表明,对于那些恪守恺撒恩惠的士兵而言,元老院与罗马人民的名义是极其珍贵的。仅凭这二十个大队,在没有骑兵的情况下,当希尔提乌斯亲自擎着第四军团的军鹰前进时——我们未曾见过比这更英姿勃发的统帅身姿——他与安东尼的三个军团及骑兵交战,将那些威胁着这座至善至大的朱庇特神殿、不朽诸神的其余庙宇、城邦的房舍、罗马人民的自由、我们生命与鲜血的悖逆公敌击倒、击溃并斩杀,以致那强盗的魁首与首领在黑夜的遮蔽下、在极度的恐惧中仅带着极少数人逃窜。啊,那至为有福的太阳本身啊,它在隐没之前,看见了安东尼在弑国逆贼横陈的尸骨中带着少数人逃窜!

§14.28

​an vero quisquam dubitabit appellare Caesarem imperatorem? aetas eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute superavit aetatem. ac mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postulanda: cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiam spem eius nominis deferebamus; quod cum est consecutus, auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. hic ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus est secundumque proelium fecit. ita trium imperatorum virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conservata.

难道真会有人犹豫是否称呼恺撒为统帅吗?他的年龄绝不会阻止任何人持此观点,因为他确实以英勇超越了年龄。而在我看来,盖乌斯·恺撒的功德向来是越不应当从那个年龄去苛求,就越显得伟大:当我们将军事指挥权赋予他时,我们在同一时刻也赋予了他获得该头衔的期许;而当他赢得这一头衔时,他以自己的功业证实了我们决议的权威。因此,正如希尔提乌斯极为真实地写道的那样,这位极具魄力的青年以少数几个大队守卫了众多军团的营地,并打赢了一场胜仗。就这样,凭借三位统帅的美德、智谋与福佑,在同一天之内,在多处地点,国家得以保全。

语法注4 条
  1. 14.24postulantibus nostris imperatoribus

    此处作与格,依附于动形容词形式的述谓结构 deneganda est(“必须向提出要求的统帅们拒绝给予”)。形态上虽亦可视为独立夺格,但根据 denego 的句法习惯,将其理解为表示被拒绝对象的与格更为自然。

  2. 14.24hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est

    非人称动词短语 necesse est 支配省略了连词 ut 的虚拟式动词 iudicetis;iudicetis 构成双重宾格结构,其中 eos 为直接宾语,hostis(即 hostes,复数宾格)为宾语补足语。de quibus decernitis 则是修饰先行词 eos 的关系从句。

  3. 14.26alterum fecit, alterius di immortales omen avertant

    此处的两个 alter 分别指代前文 cum aut morte aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset 中的两项选择(morte 与 victoria)。alterum 指后一项 victoria(他实现了胜利),而 alterius 则指前一项 morte(死亡),西塞罗祈求神明消解这一凶兆。

  4. 14.27qua nullius pulchriorem speciem imperatoris accepimus

    qua 为阴性单数关系代名词的夺格,充当依附于比较级 pulchriorem 的比较夺格。其指代前文亲自擎旗前驱的身姿(受后文阴性名词 speciem 吸引而作阴性单数),整句意为“比这身姿更英姿勃发的统帅姿态,我们未曾得见”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:14.24-14.28