- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:14.34-14.38
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗向阵亡将士的家属(父母、子女、妻子、兄弟)表达抚慰,并提议将曾许诺给士兵的报酬发放给阵亡者遗族。随后他正式宣读元老院决议提案,就三位统帅的战功设立为期五十天的感恩祈求,由城市国库出资为阵亡将士修建宏伟的公共纪念碑,并将抚恤奖励全数发给遗属。
sed quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio: parentibus quod tanta rei publicae praesidia genuerunt;1 liberis quod habebunt domestica exempla virtutis; coniugibus quod eis viris carebunt, quos laudare quam lugere praestabit; fratribus quod in se ut corporum, sic virtutis similitudinem esse confident. atque utinam his omnibus abstergere fletum sententiis nostris consultisque possemus, vel aliqua talis eis adhiberi publice posset oratio qua deponerent maerorem atque luctum gauderentque potius, cum multa et varia impenderent hominibus genera mortis, id genus quod esset pulcherrimum suis obtigisse eosque nec inhumatos esse nec desertos, quod tamen ipsum pro patria non miserandum putatur, nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis operibus atque muneribus eaque exstructione quae sit ad memoriam aeternitatis ara virtutis.
但是,各位征召元老,既然对最优秀、最英勇的公民应尽的荣耀之礼已通过纪念碑的殊荣得以履行,就让我们来抚慰他们的至亲吧,对他们而言,这确是最好的慰藉:对父母而言,是因为他们为国家生育了如此伟大的支柱;对子女而言,是因为他们在家中便拥有武勇的典范;对妻子而言,是因为她们失去的夫君,颂扬他们远胜于哀悼他们;对兄弟而言,是因为他们确信在自己身上不仅有着身躯的相似,亦有着武勇的相似。但愿我们能以我们的提议与决议拭去所有这些人的泪水,或者能在公开场合向他们发表某种演说,使他们借此放下哀伤与悲痛,转而欢欣鼓舞,因为在逼近人类的诸多各异的死亡方式中,最壮美的一种降临到了他们的亲人身上,他们既非未得安葬,亦非横尸荒野(然而即便如此,若是为了祖国,本身亦不被视为可悲之事),并非在散乱的火化堆上受微贱的安葬,而是被公共工程与殊荣所覆盖,被那座留给永恒记忆作为武勇之坛的建筑所庇护。
quam ob rem maximum quidem solacium erit propinquorum eodem monumento declarari et virtutem suorum et populi Romani pietatem et senatus fidem et crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.
因此,对亲属而言最大的慰藉,实乃同一座纪念碑将同时昭示他们亲人的武勇、罗马人民的虔敬、元老院的信义,以及这场极度残酷之战争的记忆:在这场战争中,若非士兵们表现出如此伟大的武勇,罗马人民之名便已因马克·安东尼的弑逆之举而泯灭。此外,各位征召元老,我还提议,我们曾许诺在收复国家之后赐予士兵的报酬,当时机到来之时,应丰厚地偿付给生还的胜利者们;而对于受领许诺之人中为祖国阵亡者,我认为同样的报酬应赐予其父母、子女、妻子和兄弟。
sed ut aliquando sententiam complectar, ita censeo: cum C. Pansa consul, imperator,2 initium cum hostibus confligendi fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique virtute libertatem populi Romani defenderit, quod idem legiones tironum fecerint; ipseque C. Pansa consul, imperator, cum inter media hostium tela versaretur, volnera acceperit, cumque A. Hirtius consul, imperator, proelio audito, re cognita, fortissimo praestantissimoque animo exercitum castris eduxerit impetumque in M. Antonium exercitumque hostium fecerit eiusque copias occidione occiderit, suo exercitu ita incolumi ut ne unum quidem militem desiderarit, cumque C. Caesar pro praetore, imperator, consilio diligentiaque sua castra feliciter defenderit copiasque hostium quae ad castra accesserant profligarit, occiderit: ob eas res senatum existimare et iudicare eorum trium imperatorum virtute, imperio, consilio, gravitate, constantia, magnitudine animi, felicitate populum Romanum foedissima crudelissimaque servitute liberatum, cumque rem publicam, urbem, templa deorum immortalium, bona fortunasque omnium liberosque conservarint dimicatione et periculo vitae suae, uti ob eas res bene, fortiter feliciterque gestas C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, aut si aberunt, M. Cornutus, praetor urbanus, supplicationes per dies quinquaginta ad omnia pulvinaria constituat: cumque virtus legionum digna clarissimis imperatoribus exstiterit, senatum, quae sit antea pollicitus legionibus exercitibusque nostris, ea summo studio re publica recuperata persoluturum, cumque legio Martia princeps cum hostibus conflixerit, atque ita cum maiore numero hostium contenderit ut plurimos caederent caderent non nulli, cumque sine ulla retractatione pro patria vitam profuderint; cumque simili virtute reliquarum legionum milites pro salute et libertate populi Romani mortem oppetiverint, senatui placere ut C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, si eis videatur, eis qui sanguinem pro vita, libertate, fortunis populi Romani, pro urbe, templis deorum immortalium profudissent monumentum quam amplissimum locandum faciendumque curent: quaestoresque urbanos ad eam rem pecuniam dare, attribuere, solvere iubeant, ut testetur ad memoriam posteritatis sempiternam scelus crudelissimorum hostium militumque divinam virtutem, utique, quae praemia senatus militibus ante constituit, ea solvantur eorum qui hoc bello pro patria occiderunt parentibus, liberis, coniugibus, fratribus: eisque tribuantur quae militibus ipsis tribui oporteret, si vivi vicissent qui morte vicerunt.3
但为了最终完整地提出我的提案,我谨提出如下决议:鉴于执政官兼统帅盖乌斯·潘萨率先与敌人交锋,在此次战斗中玛尔斯军团以令人赞叹和难以置信的英勇捍卫了罗马人民的自由,新兵军团亦同样立功;执政官兼统帅盖乌斯·潘萨本人身处敌军飞矢之中而负伤;鉴于执政官兼统帅奥卢斯·希尔提乌斯闻讯得知战况后,以极英勇卓越的气概率军出营,向马克·安东尼及敌军发起猛烈进攻,将敌军彻底歼灭,而他自己的军队未伤毫发,以致连一名士兵都未曾折损;鉴于代法务官兼统帅盖乌斯·恺撒凭其深思与警勉成功保卫了营地,将逼近营地的敌军击溃并歼灭: 因这些功勋,元老院认定并裁决,由于这三位统帅的英勇、指挥、深谋、威重、坚毅、博大胸怀与幸运,罗马人民已从最丑陋、最残酷的奴役中获得解放;且鉴于他们以自身的搏杀和生命危险保全了国家、城邦、不朽诸神之庙宇、众人的财产与资财以及子女,故为了这些妥善、勇敢且顺遂完成的功勋,执政官兼统帅盖乌斯·潘萨与奥卢斯·希尔提乌斯两人或其中一人,若其缺席则由城市法务官马尔库斯·科尔努图斯,应在所有神座前设立为期五十天的感恩祈求;且鉴于各军团展现出配得上最显赫统帅的英勇,元老院将在收复国家之后满怀热忱地兑现此前对我们各军团与军队的承诺;且鉴于玛尔斯军团率先与敌军交战,并面对数量更众的敌军奋勇搏杀,斩敌极多而自身亦有数人阵亡;且鉴于他们毫无迟疑地为祖国抛洒了生命;且鉴于其余军团的士兵亦以同等武勇为了罗马人民的安全与自由直面死亡,元老院决议:执政官兼统帅盖乌斯·潘萨与奥卢斯·希尔提乌斯两人或其中一人,若其认为合适,应负责为那些为了罗马人民的生命、自由、财产,为了城邦和不朽诸神的庙宇流尽鲜血之人,发包建造一座尽可能宏伟的纪念碑;并责成城市财务官为此事拨款、分配并支付款项,以向后世的永恒记忆昭示极度残酷之敌人的罪行与士兵们神圣的武勇;且元老院此前为士兵设立的报酬,应全数支付给在此次战争中为祖国阵亡者的父母、子女、妻子和兄弟,且假使那些以死亡赢得胜利的人们活着赢得胜利,凡理应赐给士兵本人的,也应赐给他们。
- 14.34parentibus quod tanta rei publicae praesidia genuerunt
承接前文的 'quibus optima est haec quidem consolatio',各与格(parentibus, liberis, coniugibus, fratribus)分别由解释性的 quod 从句并列承接,说明各自所获慰藉的具体内容。直陈式 'genuerunt' 表明客观已成的事实。
- 14.36sed ut aliquando sententiam complectar, ita censeo: cum C. Pansa consul, imperator
元老院正式决议案(sententia)的程式性结构。以 'ita censeo: cum...' 开头,由多个带虚拟式的 cum 从句列述立论前提与功绩事实,随后引出间接话法及决议主句('ob eas res senatum existimare... uti... constituat' 与 'senatui placere ut... curent'),构成严整的长篇公文句法。
- 14.38si vivi vicissent qui morte vicerunt
虚拟式过去完成时 'vicissent' 构成与过去事实相反的虚拟条件句。关系从句 'qui morte vicerunt'(以死亡赢得胜利的人们)的先行词被省略,直接作为条件句的主语。此处通过活着获胜('vivi vicissent')与因死克敌('morte vicerunt')形成了鲜明的对照修辞。
