← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§14.18-14.23

对争夺领袖地位的戒饬与安东尼为公敌之明证

西塞罗告诫人们不要为争夺领袖地位而心怀嫉妒,并强调罗马人民正密切注视并评判着每位元老。他回顾了自己始终主张将安东尼定为公敌的坚定立场,并指出此次提议举行感恩祈求本身就证明了敌人已被视作公敌,因为内战中从未设立过感恩祈求。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14.18

​quod si quis de contentione principatus laborat,1 quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? aut, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius? ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.

然而,如果有人为争夺首领地位而焦虑——这种纷争根本不应存在——若以恶行与美德相争,那他就做得愚蠢至极了;因为正如以竞赛胜过竞赛一样,在勇毅之人中,唯有美德能胜过美德。难道如果我对国家秉持至善之见,你为了胜过我,自己就要秉持至恶之念吗?或者,如果你看到忠良之士向我汇聚,你就要去招揽奸邪小人到你身边吗?我绝不愿看到这样,首先是为国家着想,其次也是为了你自己的尊严。但假若首领地位真被当作争夺的目标——这向来非我所求——那么对我来说,究竟还有什么比这更值得期盼的呢?因为我绝不可能被恶劣的见解击败;面对良善的见解,我或许会被击败,而且是欣然如此。

§14.19

​haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt.2 poteratne fieri ut non proinde homines de quoque ut quisque mereretur iudicarent? Vt enim de universo senatu populus Romanus verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes, avent audire quid quisque senserit: ita de quoque ut quemque meritum arbitrantur existimant.

有些人见罗马人民目睹、注意并评判这一切,便深感不快。难道世人竟可能不按照每个人应得的报偿去评判每个人吗?正如罗马人民对整个元老院作出的极中肯评判——在国家的任何时期,这个阶层都不曾更加坚定、更加勇毅——同样,关于我们中的每一个人,尤其是关于在此处发表见解的我们,众人都探询并渴望听闻每个人发表了何种意见:因而他们根据认定每个人所应得的功过,对每个人作出评价。

§14.20

​memoria tenent me ante diem xiii. Kalendas Ianuarias principem revocandae libertatis fuisse; me ex Kalendis Ianuariis ad hanc horam invigilasse rei publicae; meam domum measque auris dies noctesque omnium praeceptis monitisque patuisse; meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnis qui ubique essent ad patriae praesidium excitatos; meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; semper illum hostem, semper hoc bellum,3 ut ego qui omni tempore verae pacis auctor fuissem huic essem nomini pestiferae pacis inimicus; idem P. ​Ventidium, cum alii praetorem, ego semper hostem. has in sententias meas si consules discessionem facere voluissent, omnibus istis latronibus auctoritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidissent. sed quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc tempore non solum licet verum etiam necesse est, eos qui re sunt hostes verbis notari, sententiis nostris hostis iudicari.

他们铭记于心,在12月20日那天,我是恢复自由的首倡者;自1月1日直至此时此刻,我始终为国家彻夜不眠;我的府第与双耳夜以继日地向所有人的训导与规劝敞开;通过我的书信、我的信使、我的勉励,身处各地的所有人都被唤醒去捍卫祖国;依照自1月1日以来我的意见,决不对安东尼派遣使者;始终视其为公敌,始终视此为战争,以致我这在任何时期都是真正和平的倡导者,竟成了这种瘟疫般和平之名义的死敌;同样,当他人称普布利乌斯·文提狄乌斯为裁判官时,我却始终视其为敌人。如果执政官们当初愿意就我的这些提议进行表决,凭借元老院自身的权威,那些强盗手中的武器早已脱落了。然而,元老院议员们,当时未能做到的事,此时不仅可行,而且势在必行:那就是将事实上已是敌人者在措辞上予以明定,并通过我们的决议将他们判定为公敌。

§14.22

​antea cum hostem ac bellum nominassem, semel et saepius sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt: quod in hac causa iam fieri non potest. ex litteris enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis immortalibus habendo sententias dicimus. supplicationem modo qui decrevit, idem imprudens hostis iudicavit;4 numquam enim in civili bello supplicatio decreta est. decretam dico?

此前,当我指名公敌与战争时,他们屡次将我的意见从意见之列中排除;而在眼前这桩议题上,这种事已绝不可能发生了。因为根据执政官盖乌斯·潘萨、奥卢斯·希尔提乌斯以及代裁判官盖乌斯·恺撒的公函,我们正在就向不朽诸神致以尊荣之事发表意见。方才提议设立感恩祈求者,同时也在无意中将他们判定为了公敌;因为在内战之中,感恩祈求从未曾被议决过。我说是被议决吗?

§14.23

​ne victoris quidem litteris postulata est. civile bellum consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit: supplicationis mentio nulla. grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio Cinnae nulla victori. Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. ad te ipsum, P. Servili, num misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? profecto noluit. at misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset.5

在获胜者的公函中甚至从未曾提出过此种要求。 执政官苏拉曾发动内战,他率领军团开入城内,驱逐了他想驱逐之人,杀害了他能杀害之人:但全然不提感恩祈求。其后发生了严酷的奥克塔维乌斯之战:胜者辛纳未曾享有感恩祈求。作为统帅的苏拉向辛纳的胜利进行了复仇:元老院未曾议决任何感恩祈求。普布利乌斯·塞尔维利乌斯,关于法萨卢斯那场极其灾难性的战役,你的同僚可曾给你本人送来任何公函?他可曾希望你提出关于感恩祈求的议案?断然不曾。然而他随后却关于亚历山大里亚、关于法尔纳刻斯送来了公函;但对于法萨卢斯之战,他甚至连凯旋式都未曾举行。因为那场战役毁灭了这样一些公民,若他们不仅活着、甚至作为胜利者留存,国家也本可安然繁荣。

语法注5 条
  1. 14.18quod si quis de contentione principatus laborat

    转折连词性对格 quod(“然而”、“那么”)后接由 si 引导的条件句。laborare de 意为“为……忧虑/劳心”。

  2. 14.19haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt

    整个“带不定式的对格”结构(populum Romanum videre, animadvertere, iudicare)作 moleste ferunt(“对……感到不快”)的直接宾语。haec 则是三个不定式的宾语。

  3. 14.20meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; semper illum hostem, semper hoc bellum

    由上文 memoria tenent 所统领的间接引语从句链条的一部分。此处承前省略了主动词不定式:numquam legatos ad Antonium 之后省略了如 [mittendos censuisse](主张派使节),semper illum hostem, semper hoc bellum 之后则省略了如 [iudicasse](判定为敌/战争)等表示意见的不定式。

  4. 14.22hostis iudicavit

    hostis 为复数对格形式(即 hostīs),充当 iudicavit 的直接宾语(指代安东尼及其党羽),意为“将(他们)判定为公敌”。

  5. 14.23quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset

    quibus 为关系代词,先行词为 Eos ... civis。vivis 与 victoribus 充当表语性的夺格结构(相当于独立夺格):“在他们不仅活着、甚至作为获胜者的情况下”。虚拟式 posset 表示特征关系从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:14.18-14.23