← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§13.6-13.9

拒绝奴役的智慧与敦促雷必达追求真正和平

西塞罗从勇气与智慧的双重视角论证了为何必须拒绝带来奴役的伪和平并决心决战,并在极力推崇主和的雷必达之威望与功绩的同时,指出雷必达应当追求的必须是如同其此前化解小庞培之乱那样、能够真正恢复共和国体制的正义和平。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13.6

​sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postulatur—quamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamen—fortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum: quid sapientia? cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior. quid igitur censet? parendum est enim atque id optimum iudicandum quod sit sapientissime constitutum. si hoc praecipit ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: ‘etiamne, si erit, cum id fecero, serviendum?’ si adnuerit, ne ego sapientiam istam, quamvis sit erudita, non audiam.1 sin responderit: ‘tu vero ita vitam corpusque servato, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque his uti velis, si libera re publica possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae,’2 tum sapientiae vocem audire videar eique uti deo paream.

然而,既然从本阶层中不仅要求具备勇气,而且要求具备智慧——尽管这两者似乎很难分割,但我们姑且将其分开——勇气命令我们战斗,点燃正义的仇恨,驱使我们冲撞,召唤我们走向危险:那么智慧又如何呢?智慧运用更为审慎的谋略,预见未来,在各个方面都更为防备周全。那么它有何主张?因为我们必须遵从它,并判定那由最明智方式所确立的才是最好的。倘若它告诫说:切莫认为有任何东西比生命更宝贵,切莫冒着丧命的危险去决战,应当逃避一切危难;那么我将向它发问:“即便在我这样做了之后,若结局是不得不为奴,亦当如此吗?”倘若它点头称是,那么我断然不会听从你那套智慧,无论它多么博学。但倘若它回答:“你当这样保全你的生命与肉体,保全你的财产与家业:将这些置于自由之后,唯有在自由的共和国中可能时才愿意如此享用它们;切勿为了它们而抛弃自由,而应为了自由将它们视如不义之抵押品般抛弃”,那么我才仿佛听到了智慧的声音,并将如敬奉神明般顺从它。

§13.7

​itaque si receptis illis esse possumus liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin otium incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. aut enim interfectis illis fruemur victrice re publica aut oppressi—quod omen avertat Iuppiter!—si non spiritu, at virtutis laude vivemus. at enim nos M. Lepidus, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. nullius apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem. accedunt eodem multa privata magna eius in me merita, mea quaedam officia in illum. maximum vero eius beneficium numero quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper fuit carior.

因此,倘若接纳他们之后我们仍能保持自由,那么就让我们克服仇恨,容忍和平;但倘若只要他们安然无恙就绝无安宁可言,那么就让我们为决战的机会摆在面前而欢欣。因为我们要么在他们被消灭后享有胜利的共和国,要么在被压垮后——愿朱庇特消解这一凶兆!——即便失去呼吸,也仍将活在勇气的荣耀之中。 然而有人说,第二次获封统帅、大祭司、在最近的内战中对共和国立下卓绝功勋的马尔库斯·雷必达,正在劝告我们实现和平。各位元老,在我看来,无论因其自身的德行,还是因其家族的显赫,没有任何人的威望高于马尔库斯·雷必达。此外还有他对我的诸多巨大的私人恩德,以及我对他的若干职责。然而,我将他对待共和国的这番心意视为他最大的功德,而共和国在我眼中向来比我的生命更加珍贵。

§13.8

​nam cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem, praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto. itaque et honores ei decrevi quos potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum tenet. summa nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maiorumque monumenta; probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla tum casta a cruore civili. nemo ab eo civis violatus, multi eius beneficio et misericordia liberati. talis igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate a re publica dissidere nullo pacto potest. pacem volt M.

因为当他以自己的威望促使最卓越之人的儿子、声名显赫的青年大庞培走向和平,并在未动兵刃的情况下使共和国摆脱了最严重的内战危险时,我认为自己因他的恩惠所欠下的人情超过了一个人应有的份额。因此,我尽我所能为他提议了最崇高的荣誉,诸位对此也赞同于我;我也从未停止对他抱有最美好的期望并给予最高的评价。共和国以巨大而众多的抵押品紧紧维系着马尔库斯·雷必达:至高无上的贵族血统、一切荣衔、最尊贵的祭司职位、城邦的无数饰物、他本人、其兄弟及先祖的纪念建筑;无可挑剔的妻子、最称心如意的儿女、既丰厚又未沾染公民鲜血的家产。没有哪位公民曾受他侵害,许多人因他的恩惠与仁慈而获释。因此,这样的一位人士与公民可能会在见解上犯错,但在意愿上绝不可能背离共和国。

§13.9

​Lepidus. praeclare, si talem potest efficere qualem nuper effecit, qua pace Cn. Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit. haec causa fuit cur decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti triumphum. quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio,3 qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio bellum civile confecerat, cum primum licuit, honores in eum maximos contulistis.

马尔库斯·雷必达渴望和平。很好,倘若他能促成一场如他最近所促成的那样的和平:凭此和平,共和国将注视格奈乌斯·庞培之子,将他迎入怀抱与拥抱之中,并且认为不仅是他,而且共和国自身也与他一道归还给了自身。这就是诸位决议在讲坛上为他树立带有光辉铭文的雕像,并决议授予他缺席凯旋式的原因。因为尽管他曾立下配享凯旋式的伟大战功,然而,那些未曾授予打过更伟大战争的卢基乌斯·埃米利乌斯、埃米利安努斯·西庇阿、老阿非利加努斯、马略与庞培的荣誉,本不该给予他;但正是由于他在无声之中平息了一场内乱,一旦时机许可,诸位便将至高无上的荣誉授予了他。

语法注3 条
  1. 13.6ne ego sapientiam istam, quamvis sit erudita, non audiam

    此处的 ne 并非否定或禁止连词,而是常与人称代名词连用以表达强烈肯定的断定语气副词(相当于 profecto 或 certe)。它与主句中的谓语 non audiam 结合,构成强烈的确言语气:“我断然不会听从你那套智慧”。

  2. 13.6tamquam pignora iniuriae

    由 tamquam 引导的 pignora 作前文宾语 haec(生命、身体、家产等)的谓语性同位语。属格 iniuriae 表示“不义所扣留的抵押品”或“受制于侵害的人质”,表明在自由受威胁的状态下,这些身外之物沦为了遭受不义压迫的筹码与把柄,因此应当为了自由而将其舍弃。

  3. 13.9non erat tamen ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio

    在作为动形容词被动周言句 non erat tribuendum 之主语的关系从句 quod... 中,动词(如 tributum est)被省略。该从句以与格列举了诸位历史名将,并与后半句由 sed quod... honores in eum maximos contulistis 引导的因果分句形成鲜明对比,展现了句式上的省略与对照。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:13.6-13.9