- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:13.10-13.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将小庞培的美德与安东尼一派的恶行加以对比,主张通过元老院的赔偿使庞培收复其父业与显赫尊严。随后他告诫雷必达,军队归属于共和国而非其私人所有,警告其切勿凭借武力傲慢地抗拒元老院。
existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit civem, talis futuros in re publica Antonios? in altero pudor, gravitas, moderatio, integritas; in illis—et cum hos compello, praetereo animo ex grege latrocini neminem—libidines, scelera, ad omne facinus immanis audacia. deinde vos obsecro, patres conscripti, quis hoc vestrum non videt quod Fortuna ipsa quae dicitur caeca vidit? salvis enim actis Caesaris quae concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris quam emit Antonius redimet;1 redimet, inquam, Cn. Pompei domum filius. O rem acerbam! sed haec satis diu multumque defleta sunt. decrevistis tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus victor redegisset.
那么,马尔库斯·雷必达,你是否认为共和国将拥有庞培作为怎样的公民,安东尼等人就将作为怎样的公民留存在共和国之中?在前者身上体现着羞耻心、庄重、节制、正直;而在后者身上——当我指斥这些人时,我心中绝不遗漏匪帮里的任何一人——则是放纵、罪孽以及针对一切罪行所展现的骇人狂妄。接着,各位元老,我恳求诸位,连被称作盲目的“命运”本身都已看到的事情,诸位当中有谁看不到呢?因为只要我们为维护和睦而捍卫的恺撒各项法令依然有效,庞培自身的宅邸就将向他敞开,并且他将以不低于安东尼当初购入的数额将其赎回;我说,格奈乌斯·庞培的宅邸,将由其子赎回。多么令人痛心之事!然而对此我们已经痛切地哀叹了足够长的时间。诸位曾决议授予庞培一笔款项,其数额相当于战胜的仇敌在瓜分劫掠品时从其父业中所变现的所得。
sed hanc mihi dispensationem pro paterna necessitudine et coniunctione deposco: redimet hortos, aedis, urbana quaedam quae possidet Antonius. nam argentum, vestem, supellectilem, vinum amittet aequo animo, quae ille helluo dissipavit. Albanum, Formianum a Dolabella recuperabit; etiam ab Antonio Tusculanum; eique qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depellantur. sunt alii plures fortasse, sed mea memoria dilabuntur. ego etiam eos dico qui hostium numero non sunt Pompeianas possessiones quanti emerint filio reddituros.
但是,凭着与其父辈的亲密交往与连带关系,我自请承担这项经理事务:他将赎回安东尼所占有的花园、宅邸以及若干城市产业。因为对于那个饕餮之徒挥霍殆尽的银器、衣饰、家具、美酒,他将心平气和地予以放弃。他将从多拉贝拉手中收回阿尔巴与福尔米亚埃的庄园;也将从安东尼手中收回图斯库卢姆的庄园;而那些如今正在进攻穆蒂纳、围困德基穆斯·布鲁图斯的人,那些安塞尔斯之流,应当被从法勒努斯土地上驱逐出去。也许还有其他若干人,但在我记忆中已渐渐淡忘。我断言,即便是那些未被列入公敌之列的人,也将按购入的原价把庞培家的地产归还其子。
satis inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere;2 retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto? an is non reddet qui domini patrimonium circumplexus quasi thesaurum draco, Pompei servus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? atque illud septiens miliens3 quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur ut videatur a vobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo conlocatus. haec senatus: reliqua populus Romanus in ea familia quam vidit amplissimam persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nominatione cooptabo. Vtrum igitur augurem Iuppiter optimus maximus cuius interpretes internuntiique constituti sumus, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an Antonium? mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc fortuna voluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare.
染指那些财产中的任何一项,便已足够鲁莽,更不用说是胆大妄为;然而在显赫的原主复归之后,又有谁能将其强留呢?难道那个像盘踞宝藏的巨龙般缠绕着主人家产的人——一个庞培的奴隶、恺撒的获释奴,强占了卢卡尼亚地区的土地——竟敢不予归还吗?各位元老,诸位向这位青年许诺的那七亿塞斯特尔提乌斯,将以这样一种方式进行分配,使得格奈乌斯·庞培之子看上去是由诸位安置在其父业之中。这些是元老院将做的事;其余的事情,罗马人民将在其见证过的最尊贵的家族中予以落实,尤其是其父生前拥有的占卜官席位,为了将我从其父手中所接受的归还给其子,我将通过自己的提名将他补选入列。那么,我们作为其解说者与传达者而被确立的至仁至大的朱庇特,以及罗马人民,将更乐意批准谁担任占卜官,是庞培还是安东尼?在我看来,凭借不死神明的意志,命运似乎正是如此安排:在恺撒的法令确凿有效的前提下,格奈乌斯·庞培之子既能恢复其父辈的尊严,又能恢复其父辈的家财。
ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum puto quod clarissimi viri legati, L. Paulus, Q. Thermus, C. Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conveniendi causa divertisse Massiliam eumque cognovisse paratissimo animo ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni vereretur ne veteranorum animos offenderet.4 est vero eius patris filius qui sapienter faciebat non minus multa quam fortiter. itaque intellegitis et animum ei praesto fuisse nec consilium defuisse. atque etiam hoc M. Lepido providendum est ne quid adrogantius quam eius mores ferunt facere videatur.
各位元老,我认为即便这件事也不应当在沉默中略过:最显赫的使节卢基乌斯·保卢斯、昆图斯·特尔穆斯、盖乌斯·凡尼乌斯——诸位深知他们对共和国怀有坚定不移、始终如一的善意——报告说,他们为了会晤庞培而顺道前往马西利亚,发现他怀着极为充分的准备意愿,打算率领自己的军队开赴穆蒂纳,若非他唯恐冒犯老兵们的情感。他真不愧是那位智慧行事绝不亚于英勇行事的父亲的儿子。因此诸位明白,他既具备勇气,也不缺乏谋略。此外,马尔库斯·雷必达也必须防备这一点:切莫显得做出任何超出其品性所容许的傲慢举动。
si enim nos exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque universae rei publicae esse, non suum. at uti potest pro suo. quid tum? omniane bonis viris quae facere possunt facienda sunt, etiamne si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non licebit? quid autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra civis, contra patriam exercitum ducere? quid vero magis vituperandum quam id facere quod non liceat? licet autem nemini contra patriam ducere exercitum; si quidem licere id dicimus quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. tibi enim exercitum, Lepide, tam quam maioribus tuis patria pro se dedit.5 hoc tu arcebis hostem, finis imperi propagabis: senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte traduxerit.
因为倘若他用军队来恐吓我们,他便忘记了那支军队属于元老院、罗马人民以及整个共和国,而不是他个人的军队。“但他可以将其当作自己的军队来使用。”那又如何?难道正直之士只要有能力做的事情就都必须去做吗,哪怕那些事情是可耻的、毁灭性的、全然不合法的?然而,率领军队反对元老院、反对公民、反对祖国,还有什么比这更可耻、更丑恶、更不相宜的呢?去做不合法的事情,还有什么比这更该受谴责的呢?然而,任何人都不被允许率军反对祖国;倘若我们所说的“合法”,是指为法律、祖先遗风与体制所准许的事情。因为绝非每个人能做的事情就是他被允许做的,也绝非只要无人阻拦,就因此被许可了。雷必达啊,祖国正是为了它自身,才将军队托付给你,正如托付给你的先祖一样。你当用这支军队抵御外敌、开拓帝国疆界;倘若元老院和罗马人民偶然将你调往任何其他事务,你当服从他们。
- 13.10salvis enim actis Caesaris quae concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris quam emit Antonius redimet
salvis actis Caesaris 为独立夺格结构,表示伴随状况或条件(“只要恺撒的法令依然有效”)。non minoris 为价格/价值属格(genitivus pretii),与比较分句 quam emit Antonius(安东尼购入的价额)相呼应,意为“以不低于安东尼购入的价格”。
- 13.12satis inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere
inconsiderati 与 audacis 为表示特征与属性的表语属格(“是鲁莽之人的作为”)。不定式短语 rem ullam ex illis attingere 充当主语。插入句 ne dicam 为惯用虚拟语气结构,意为“且不说/不用说是”。
- 13.12septiens miliens
由数词副词 septiens(七次)与 miliens(千次)结合构成的罗马数额惯用语,省略了基准货币单位 centena milia sestertium(十万塞斯特尔提乌斯),即 7 × 1000 × 100,000 = 700,000,000(七亿)塞斯特尔提乌斯。
- 13.13ni vereretur ne veteranorum animos offenderet
在间接引语中,未完成过去虚拟语气 ni vereretur 表示过去情境下的非真实条件从句(“若非他担心”)。其结论句潜藏于目的/结果从句 ut ... iret 之中。从属连词 ne 引领的从句 ne ... offenderet 为动词 vereretur 后的标准惧怕从句(“唯恐触犯”)。
- 13.14tibi enim exercitum, Lepide, tam quam maioribus tuis patria pro se dedit.
tam quam 为连词 tamquam 的分写形式或关联副词结构 tam ... quam,将 tibi 与 maioribus tuis 进行类比并列(“正如交予你的先祖一样”)。介词短语 pro se 意为“为了祖国自身/代表祖国自身”,强调军队的委托是为了共和国的利益,而非雷必达的私人武装。
