- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:13.1-13.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗断言凡渴望内战者皆为国家之祸害,断然拒绝与带来奴役的安东尼一党讲和,并激励元老院展现勇气、坚定抗战到底。
A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui ne condicio insidiosa pacis libertatis recuperandae studia restingueret. dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa cum iucunda tum salutaris. nam nec privatos focos nec publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere quem discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. itaque sive Sulla sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum iudico.
各位元老,自我们向那些不敬而罪恶昭彰的公民开战之初,我便担忧和平的险恶条件会熄灭重获自由的热忱。因为单是和平之名便已甘美,而其实体则既令人欢愉又大有裨益。因为凡是沉溺于纷争、公民的屠戮与内乱之人,看来既不看重私人的炉灶,也不看重公法与自由的诸项权利;我认为应当将此等人逐出人类的行列,驱逐出人性的边界之外。因此,无论是苏拉、马略,抑或二人皆然,无论是奥克塔维乌斯、秦纳,抑或再次是苏拉,或是小马略与卡尔博,抑或任何其他企望内战之人,我都判定他们自降生起就是对共和国有害的可憎公民。
nam quid ego de proximo dicam cuius acta defendimus, auctorem ipsum iure caesum fatemur? nihil igitur hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo habendus est, qui civile bellum concupiscit. sed hoc primum videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit an sit aliquod bellum inexpiabile, in quo pactio pacis lex sit servitutis. pacem cum Scipione Sulla sive faciebat sive simulabat, non erat desperandum, si convenisset, fore aliquem tolerabilem statum civitatis.1 Cinna si concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset. proximo bello si aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupiditate Caesar remisisset, et pacem stabilem et aliquam rem publicam nobis habere licuisset. hoc vero quid est? cum Antoniis pax potest esse? cum Censorino, Ventidio, Trebellio, Bestia, Nucula, Munatio, Lentone, Saxa? exempli causa paucos nominavi: genus infinitum immanitatemque ipsi cernitis reliquorum.
至于最近的那个人,我们虽捍卫其法令,却承认发起者本人理当被诛杀,我又何须多言?因此,若内战的觊觎者尚可被视作公民或人类,那么便没有任何事物比这个公民更污秽,没有任何事物比这个人类更丑恶。然而各位元老,首要应当审视的是:究竟是否能够与所有人实现和平,抑或存在某种不可调和的战争,在其中和平的条约便构成了奴役的法则。无论苏拉当时是真与西庇阿缔结和平还是虚与委蛇,若达成协议,人们原本无需绝望于城邦会留存某种尚可忍受的状态。秦纳若曾愿同奥克塔维乌斯确立和谐,公民在共和国中的理性本可得以留存。在最近的内战中,庞培若稍微放宽其极端的严厉,恺撒若大幅收敛其贪求,我们本可享有一场持久的和平与某种程度的共和政体。然而眼下的局面究竟算什么?难道能与安东尼家族实现和平吗?能与琴索里努斯、文提狄乌斯、特雷贝利乌斯、贝斯蒂亚、努库拉、穆纳提乌斯、伦托、萨克萨实现和平吗?我不过举出数人为例;至于其余之人的无穷类别与其残暴,诸位皆亲眼目睹。
addite illa naufragia Caesaris amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Polliones; addite Antoni conlusores et sodalis, Eutrapelum, Melam, Pontium, Caelium, Crassicium, Tironem, mustelam, Petusium: comitatum relinquo, duces nomino. huc accedunt alaudae ceterique veterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris devoratis, fortunas nostras concupiverunt.
再加上恺撒友人中的那些破落之徒,巴尔巴·卡西乌斯辈、巴尔巴提乌斯辈、波利奥辈;再加上安东尼的赌友与同伴:欧特拉佩卢斯、梅拉、庞提乌斯、凯利乌斯、克拉西基乌斯、提罗、穆斯泰拉、佩图西乌斯。随从我且不提,我只列出头目。此外还有云雀军团与其他老兵,即第三审判团法官的温床,他们在耗尽自己的家产、吞噬了恺撒的恩惠之后,又垂涎起我们的财产。
O fidam dexteram Antoni qua ille plurimos civis trucidavit, o ratum religiosumque foedus quod cum Antoniis fecerimus! hoc si Marcus violare conabitur, Luci eum sanctitas a scelere revocabit. illis locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi locus non erit. Ora vobis eorum ponite ante oculos et maxime Antoniorum; incessum, aspectum, voltum, spiritum, latera tegentis alios, alios praegredientis amicos. quem vini anhelitum, quas contumelias fore censetis minasque verborum! Nisi forte eos pax ipsa leniet maximeque, cum in hunc ordinem venerint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque nostrum.
噢,安东尼那屠戮了无数公民的忠贞右手啊!噢,我们将与安东尼家族达成的有效而神圣的盟约啊!假若马尔库斯企图违背此约,想必卢基乌斯的清白德行自会劝阻他远离罪行!假若这座城中有他们的容身之地,那么城邦本身将无处立足。请在眼前浮现他们的面容,尤其是安东尼兄弟的面容:其步态、目光、神色、傲气,以及护卫其两翼或行于其前方的亲信。诸位以为届时将会有怎样浓烈的酒气,怎样的侮辱与言辞的恐吓!除非当真和平本身会感化他们,尤其是当他们步入本阶层时,会温和地致意、亲切地称呼我们每一个人!
non recordamini, per deos immortalis! quas in eos sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; leges refixistis; per vim et contra auspicia latas decrevistis; totius Italiae dilectus excitavistis; conlegam et scelerum socium omnium hostem iudicavistis. cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externus, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo.2 Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? at incertus exitus belli. est omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem praestare3—tantum enim possunt— fortunae culpam non extimescere.
凭着不朽的神明,难道诸位不记得曾对他们作出过怎样的决议吗?诸位废止了马尔库斯·安东尼的法令;撤销了他的法律;判定这些法律系通过暴力且违反鸟卜而通过;诸位在全意大利征召了军队;将他的同僚兼一切罪行的共犯宣布为公敌。与这样的人能有什么和平?若是外敌,在犯下如此行径后即便难以言和,终究尚可以某种方式实现。海洋、山脉、辽阔的地域隔于其间,人们可以痛恨未曾谋面之人。而这些人却将附着于诸位眼前,只要有机会便会扼住诸位的咽喉;我们能以何种篱栅关住这等凶暴的猛兽?然而有人说战争结局不可预料。对于诸位理当成为的那种勇者而言,恪尽勇敢之德——因为他们所能做的仅此而已——且不畏惧命运的责难,这完全是其本分。
- 13.2non erat desperandum, si convenisset, fore aliquem tolerabilem statum civitatis
与表示对过去相反假设的条件从句(si convenisset)相对,主句采用了直陈式未完成过去时(erat desperandum)而非虚拟式。在包含表示义务、可能性或必然性的动形容词结构中,主句使用直陈式是古典时期的规范用法,用以强调该评价本身的客观性。
- 13.5Hostis si esset externus, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo
在现在与事实相反的虚拟条件句骨架(si esset ... posset)中,嵌入了一个省略主谓语的结构(id ipsum vix [posset / fieret] talibus factis)。夺格 talibus factis 充当表伴随情况或原因的夺格(意为“在犯下如此行径之后”)。
- 13.5est omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem praestare
属格 fortium virorum 是表示本分或特质的谓语属格(“是勇者的本分/职责”)。系动词 est 的真正主语是不定式短语 virtutem praestare(以及与其并列的 non extimescere)。
