← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§13.15-13.18

捍卫自由的决意与对安东尼暴行的控诉

西塞罗敦促雷必达效法其祖先的德行并尊重元老院坚决捍卫自由的热忱,强调拥有充沛兵力的共和国绝不能向残暴的安东尼屈服,并历数安东尼在牧神节的献冠丑剧及其在苏埃萨与布伦迪西乌姆实施的屠杀来控诉其僭主暴行。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13.15

haec si cogitas, es M. Lepidus, pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos; sin hominibus tantum licere iudicas quantum possunt, vide ne alienis exemplis eisque recentibus uti quam et antiquis et domesticis malle videare. quod si auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo, sed vide ne hoc ipsum non sit necesse. quamquam enim est tanta in te auctoritas quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus se ipse non contemnit, nec vero fuit umquam gravior, constantior, fortior. incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor exstingui; odimus, irati pugnamus, extorqueri manibus arma non possunt; receptui signum aut revocationem a bello audire non possumus; speramus optima, pati vel difficillima malumus quam servire.

倘若你考虑到这些,你便是大祭司马尔库斯·雷必达,是大祭司马尔库斯·雷必达的曾孙;但若你认为人们只要有能力做的事便尽皆合法,当心你显得更愿意采用外人的、当下的恶例,而非古老的、自家的范例。然而,若你不出动军队而仅凭威望出面调停,我固然更加赞赏,但当心这本身也是毫无必要的。因为纵使在你身上存有符合一个最高贵之人应有的崇高威望,元老院也绝不自轻,它也从未比当下更庄重、更坚定、更英勇。我们所有人皆怀着狂热投身于重获自由的事业;元老院与罗马人民如此巨大的热情绝不能被任何人的威望所扑灭;我们怀着仇恨与怒火作战,手中的武器绝不可被夺走;我们绝不听从撤军的号角或休战的召回;我们抱有最美好的期望,宁可承受最严酷的磨难也不愿为奴。

§13.16

​Caesar confecit invictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L. Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt; in D. Bruti salute certatur;1 unus furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penatis, contra aras et focos, contra quattuor consules2 gerit bellum. huic cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus? at periculum est ne opprimamur. non metuo ne is qui suis amplissimis fortunis nisi nobis salvis frui non potest prodat salutem suam. bonos civis primum natura efficit, adiuvat deinde fortuna. omnibus enim bonis expedit salvam esse rem publicam. sed in eis qui fortunati sunt magis id apparet.

恺撒已组建起一支无敌的军队;两位最英勇的执政官已亲率大军就位;候任执政官卢基乌斯·普兰库斯规模庞大且兵种多样的援军亦未缺席;这场交战系于德基穆斯·布鲁图斯的安危;只有一个癫狂的角斗士,带着一伙极度凶残的匪徒,正在向祖国开战,向家神开战,向祭坛与炉灶开战,向四位执政官开战。难道我们要向他屈服,听取他的条件,相信能够与他媾和吗? “然而存在着我们被覆灭的危险。”我并不担心那个除非我们平安否则便无法享受其最丰厚家业的人会出卖自己的安全。造就优良公民者,首先在于天性,其次在于命运的辅助。因为对于一切正直之人而言,共和国的安全皆符合其利益。但在那些富贵显赫之人身上,这一点表现得更为明显。

§13.17

​quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus; vidit quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponens Antonius servum se illius quam conlegam esse malebat. qui si reliquis flagitiis et sceleribus abstinere potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. nam si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? itaque illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceteros exstitit.

正如我此前所言,有谁比雷必达更为富贵,又有谁比他更为明智?罗马人民在牧神节目睹了他的悲痛与泪水;目睹了他多么颓丧、多么心力交瘁,彼时安东尼将王冠戴在恺撒头上,宁愿做他的奴隶而非同事。倘若安东尼能够克制自己不犯下其余的丑行与罪孽,然而仅凭这一件事,我也会认为他当受一切惩罚。因为即便他自己能够为奴,为何要将主子强加于我们?倘若他的少年时期曾忍受那些对他肆意妄为之僭主的欲望,难道他还要为我们的子女物色主子与僭主吗?因此,在那个人被杀之后,安东尼在其他人面前展现的形象,恰如他曾经期望那个人在我们面前所具有的模样。

§13.18

​qua enim in barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. hoc archipirata3—quid enim dicam tyranno?—haec subsellia ab Ituraeis occupabantur. prorupit subito Brundisium ut inde agmine quadrato ad urbem accederet; lautissimum oppidum nunc municipum honestissimorum, quondam colonorum, Suessam fortissimorum militum sanguine implevit; Brundisi in sinu non modo avarissimae, sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque rapiebat! quo tempore di ipsi immortales praesidium improvisum nec opinantibus nobis obtulerunt.

因为在何等蛮荒之地,曾有哪位僭主如在这座城市中被蛮族武装所簇拥的安东尼一般丑恶残暴?恺撒专权之时,我们纵然不能自由地、但终究是安全地进入元老院。而在这位海盗头目统治之下——因我何必称他为僭主?——这些坐席却被伊图拉埃亚人所占据。他突然奔向布伦迪西乌姆,以便从那里列成方阵向罗马进军;他让苏埃萨——如今由最高尚的自治市民组成、昔日为殖民者所有的最繁华市镇——洒满了最英勇战士的鲜血;在布伦迪西乌姆,在不仅最贪婪而且最残忍的妻子怀中,他屠杀了马尔斯军团的精选百夫长。随后,他怀着何等的狂暴与疯狂冲向罗马城,亦即冲向对一切正直之士的大屠杀!正是在那时,不死的神明亲自向毫无预期的我们赐予了始料未及的护佑。

语法注3 条
  1. 13.16in D. Bruti salute certatur

    非人称被动句。介词短语 in D. Bruti salute 表示争夺的焦点或关涉的对象(“交战系于德基穆斯·布鲁图斯的安危 / 围绕德基穆斯·布鲁图斯的安危展开决战”)。

  2. 13.16contra quattuor consules

    “四位执政官”指现任执政官希尔提乌斯与潘萨,以及候任执政官(consules designati)德基穆斯·布鲁图斯与卢基乌斯·普兰库斯。西塞罗在此将他们并提,旨在强调宪政权威对抗安东尼的压倒性合法性。

  3. 13.18hoc archipirata

    名词性独立夺格(因缺少 esse 的现在分词),与前一句中的 Caesare dominante(当恺撒专权之时)相对比,意为“在这位海盗头目的统治/当权之下”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:13.15-13.18