- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:13.19-13.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗回顾了年轻的恺撒与德基穆斯·布鲁图斯抗击安东尼并致使穆蒂纳被围的经过,痛斥向其遣使的徒劳,并宣读执政官希尔提乌斯转交的安东尼傲慢书信以揭发其叛逆行径。
Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit: quem tamen ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quaecumque falso diceret in sanctissimum adulescentem, ea vere recidere in memoriam pueritiae suae.1 ingressus urbem est quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata quam scripta sunt. rediit ad milites; ibi pestifera illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium; parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente—nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat—adfertur ei de quarta nuntius.2 quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare: egressus est non viis, sed tramitibus paludatus.
事实上,恺撒那令人难以置信的、如神明般的德性遏制了那盗匪残暴而疯狂的冲击:然而那狂徒竟以为自己能用告示中伤他,浑然不知凡是对这位极度纯洁的青年所作的谎言攻讦,实际上全都如实折射到对自己少年时代的回忆之中。他是率领着怎样的卫队、或者不如说是怎样的军队进城的啊!当时,在罗马人民的叹息声中,他向左右的房主发出威胁,给各所宅第做上标记,公然向其部下许诺将瓜分这座城市。就在那一天,他炮制了无数元老院决议,而这一切决议被呈递登记的速度实则比写下来的速度还要快。他返回了军队之中;在蒂布尔召开了那场灾难性的集会。随后他又疾驰回城;元老院被召集至卡皮托利乌姆;一份旨在剥夺该青年权利的执政官级提案刚刚备好,突如其来地——因为他已知晓马尔斯军团已驻扎在阿尔巴——关于第四军团的消息便向他呈报而来。他为此大惊失色,放弃了就恺撒之事向元老院提案的打算:他没有走正道,而是披着统帅斗篷经由偏僻小径出逃。
ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat, eique in Galliam penetranti D. se Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamquam frenos furoris iniecit. quam cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me— testor et vos et populum Romanum et omnis deos qui huic urbi praesident—invito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum et gladiatorum ducem.
自那以后,便不再是行军,而是向高卢的狂奔与溃逃。他认定恺撒正率领马尔斯军团、第四军团以及退伍老兵追赶自己——出于恐惧,他甚至无法容忍听到这些老兵的名字;而在他企图闯入高卢之际,德基穆斯·布鲁图斯挺身阻击,宁愿自己被整场战争的风浪所吞没,也不愿让他后退或前进,并将穆蒂纳横亘在这得意忘形之徒面前,犹如给他狂乱套上了缰绳。当他用工事和城防将该城围困,且无论是这座最繁华殖民地的尊严、还是候任执政官的威仪都无法阻止他犯下残害同胞的大罪时,就在那时——我向你们、向罗马人民以及护佑这座城市的一切神明起誓——在我违心且强烈反对的情况下,三位前执政官作为使节被派往了这伙匪徒与角斗士的头目那里。
quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? non audivit, non respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis nos a quibus illi erant missi sprevit et pro nihilo putavit. postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem, consulem designatum; agros divexat civium optimorum; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. cum hoc, M. Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse res publica.
曾有谁如此野蛮,如此骇人,如此残暴?他既不倾听,也不答复;不仅轻蔑并不屑一顾在场的使节,更极度蔑视派遣他们的我们。此后,这逆贼还有何种罪恶、何种暴行未曾犯下?他围困我们的殖民者、罗马人民的军队、一位最高统帅、一位候任执政官;他蹂躏最优秀公民的田地;作为一个极度丑恶的公敌,他以十字架和酷刑威胁一切正直之士。马尔库斯·雷必达啊,与这样的人何谈和平?共和国似乎即便对此人施以任何刑罚,亦无法得到满足。
quod si quis adhuc dubitare potuit quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinet profecto dubitare his cognitis litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. ‘Antonius Hirtio et Caesari.’ neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore Caesarem.3 satis hoc quidem scite: deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. ‘cognita morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui.’ videte quid se gavisum, quid doluisse dicat: facilius de pace deliberabitis. ‘dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi aut impendente laetandum est.’4 O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse Catilina? laetandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit?
然而,倘若迄今为止还有人怀疑这个阶层和罗马人民绝不可能与那极度可憎的野兽共存,那么在获悉我刚刚收到的、由执政官希尔提乌斯寄给我的这封信件之后,必将不再有所怀疑。当我朗读这封信并简要评述其中各项句子时,各位元老院议员,我希望你们能如以往那样专注地倾听我。『安东尼致希尔提乌斯与恺撒。』他既不称自己为统帅,亦不称希尔提乌斯为执政官,更不称恺撒为副裁判官。这确实足够巧妙:他宁可自行放弃一个本不属于他的称号,也不愿将他们应有的称号归还给他们。『得知盖乌斯·特雷博尼乌斯之死,我的喜悦并未超过我的悲痛。』请看他说自己喜悦什么,又悲痛什么:你们将更容易就和平进行审议。『一个恶徒已向一位极显赫之人的骨灰付出了代价,并且在这一转之年行将结束之际,随着弑亲罪之惩罚或已偿清或迫在眉睫,神明的神威已然彰显,对此应当感到欢欣。』哦,斯巴达克斯!因为我还能将你称作什么呢?因着你滔天的罪孽,喀提林在你面前似乎都显得可以忍受了。你竟敢写道应当为特雷博尼乌斯伏诛而欢欣?特雷博尼乌斯是恶徒?他犯了何罪,难道不就是因为他在三月望日将你从你应得的死厄中引开了吗?
- 13.19ea vere recidere in memoriam pueritiae suae
习语 recidere in 加宾格意为“反弹至……”或“最终落到……头上”。西塞罗讽刺地指出,安东尼在告示中强加给年轻恺撒的种种放荡诬蔑,事实上恰恰如实地折射回他自己那臭名昭著的放荡少年时代。
- 13.19cum repente—nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat—adfertur ei de quarta nuntius
反转cum从句(cum inversum)。前句以过去时态描绘背景情境(针对年轻恺撒的决议提案正准备就绪),而由cum引导的从句则带出生动的现在时直说语气动词(adfertur),引入突发的核心事件(第四军团叛离的急报)。
- 13.22neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore Caesarem
紧承信件抬头而发的省略句,省略了支配动词(如 appellat 或 dicit),由一系列双重宾格构成。西塞罗揭露了安东尼的狡黠算计:通过自免“统帅”头衔,他也顺理成章地拒绝承认希尔提乌斯(执政官)和恺撒(副裁判官)的法定职衔。
- 13.22dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi aut impendente laetandum est
非人称动形容词结构 laetandum est(“应当欢欣”)统领两个并列的“宾格加不定式”从句(dedisse poenas sceleratum... 与 apparuisse numen deorum...)作为其主语。西塞罗在此直接援引安东尼的原话,揭露其竟将谋害特雷博尼乌斯及神意显现公然描绘为理所应当普天同庆的大喜事。
