← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§12.27-12.30

历史谈判之对比与会见安东尼的危险

西塞罗通过对比以往历史上的谈判,强调与安东尼会谈具有致命危险,并指出若在营地内谈判必将招致士兵与老兵的激愤反弹。他最终表示,自己将不顾个人安危,完全以共和国的最高利益来决定是否履行此次出使。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§12.27

​memini conloquia et cum acerrimis hostibus et cum gravissime dissidentibus civibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marsorum, inter bina castra conlocutus est: quo quidem die memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque sapientem. quem cum Scato salutasset, ‘quem te appellem?’ inquit. at ille ‘voluntate hospitem, necessitate hostem.’ erat in illo conloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio; mediocre etiam odium. non enim ut eriperent nobis socii civitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum Scipione inter cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, de iure civitatis leges inter se et condiciones contulerunt. non tenuit omnino conloquium illud fidem: a vi tamen periculoque afuit. possumusne igitur in Antoni latrocinio aeque esse tuti? non possumus; aut, si ceteri possunt, me posse diffido.

我记得同最凶恶的敌人以及分歧最严重的公民所举行的会谈。塞克斯图斯之子格奈乌斯·庞培在担任执政官期间,当我还是他军中的一名新兵并在场时,曾与马尔西人的领袖普布利乌斯·韦蒂乌斯·斯卡托在两军营地之间举行会谈;就在那天,我记得执政官的兄弟、博学而明智的塞克斯图斯·庞培从罗马亲自赶赴会谈。当斯卡托向他致意时说道:“我该如何称呼你?”而他答道:“依意愿是宾客,依迫切现实是敌人。”在那次会谈中存在着公平;没有恐惧,没有潜伏的猜疑;甚至连仇恨都是适度的。因为同盟者所争取的并非夺走我们的公民权,而是被接纳加入其中。苏拉与西庇阿在卡莱斯与特阿努姆之间,当一方带领着贵族的精英,另一方带领着战争同盟者时,就元老院的权威、人民的投票、公民权的法律,相互交换了法规与条件。那次会谈虽然未能完全坚守信义,但终究远离了暴力与危险。那么,在安东尼的这帮盗匪之中,我们能够同样安全吗?我们不能;或者即使其他人能,我也不信自己能做到。

§12.28

​quod si non extra castra congrediemur, quae ad conloquium castra sumentur? in nostra ille numquam veniet; multo minus nos in illius. reliquum est ut et accipiantur et remittantur postulata per litteras. ergo erimus in castris, meaque ad omnia postulata una sententia; quam cum hic vobis audientibus dixero, isse, redisse me putatote: legationem confecero.1 omnia ad senatum mea sententia reiciam, quaecumque postulabit Antonius. neque enim licet aliter neque permissum est nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis permitti solet more maiorum, neque ulla omnino a senatu mandata accepimus. quae cum agam in consilio non nullis, ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet?

然而,如果我们不在营地之外会面,那么将选择哪个营地举行会谈?他绝不会来到我们的营地;我们更不可能进入他的营地。剩下的唯有用书信接收和送回各项要求。因此我们将留在营地中,而我对所有要求的意见只有一条;当我在诸位听闻之下于此说出这一意见时,请诸位就当我已经去过并返回了:我便已完成了出使!安东尼无论提出什么要求,依我的意见,我都会全部转呈给元老院。因为既不允许另作处理,本阶层(元老院)也未曾向我们授予许可——正如依照祖宗成法在战事终结后通常授予十人使团那样——我们也根本未曾从元老院领受任何指令。当我在军事会议上推进这一主张,而正如我料想有人反对时,难道不应担忧那愚昧无知的士兵大众会认为是因我而阻碍了和平吗?

§12.29

​facite hoc meum consilium legiones novas non improbare;2 nam Martiam et quartam nihil cogitantis praeter dignitatem et decus comprobaturas esse certo scio: quid? veteranos non veremur—nam timeri se ne ipsi quidem volunt—quonam modo accipiant severitatem meam?3 multa enim falsa de me audierunt; multa ad eos improbi detulerunt, quorum commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia, auctoritate, oratione firmavi: sed credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. sunt autem fortes illi quidem, sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad suam vim omnia nostra consilia revocantes.

且假定新编军团不反对我的这项主张——因为我确知,除了尊严与荣耀别无他念的马尔斯军团和第四军团必定会予以赞成——那么,老兵们会如何看待我的严厉作风,难道我们不担忧吗(因为连他们自己也不希望受人畏惧)?因为他们听到了许多关于我的虚妄之词;恶人向他们传达了许多诽谤,而诸位作为最佳见证人,正是这些老兵的利益,我向来以意见、权威和演说加以捍卫。但他们轻信恶人,轻信煽乱之徒,轻信自己人。他们固然勇敢,但由于忆及曾为罗马人民的自由与共和国的安危所立下的战功,他们过于桀骜不驯,总将我们的一切谋划归结于他们自身的武力。

§12.30

​Horum ego cogitationem non vereor; impetum pertimesco. haec quoque tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis fore? cum enim et vestram auctoritatem meo more defendero et meam fidem rei publicae constantiamque praestitero, tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi etiam qui invident extimescendi. custodiatur igitur vita rei publicae mea, quoad vel dignitas vel natura patietur, patriae reservetur, mors aut necessitatem habeat fati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. haec cum ita sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam, non desiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar. omnino, patres conscripti, totum huiusce rei consilium non periculo meo, sed utilitate rei publicae metiar. de qua mihi quoniam liberum est spatium,4 multum etiam atque etiam considerandum puto idque potissimum faciendum quod maxime interesse rei publicae iudicaro.

我对他们的深思熟虑并不畏惧;我所极为惊恐的是他们突发的冲动。假使我连这等巨大的危险也逃过了,诸位以为归途就会足够安全吗?因为当我依照自己的惯常做法捍卫了诸位的权威,并向共和国表明了我的忠诚与坚定不移之后,届时我不仅必须畏惧那些痛恨我的人,还必须畏惧那些嫉妒我的人。因此,只要尊严或天年允许,我的生命应当为共和国守卫,为祖国保留;死亡若非带着命运的必然,哪怕必须提前赴死,也应当伴随着荣耀而迎上前去。事已至此,尽管——往最轻里说——共和国并不需要这次出使,然而如果能安全成行,我必将出发。总之,各位元老,我将不以我个人的危险,而以共和国的利益来权衡此事的全部决断。既然对此我尚有宽裕的时间,我认为必须深入地再三反复考量,并首要去做我认为最符合共和国利益之事。

语法注4 条
  1. 12.28isse, redisse me putatote: legationem confecero

    将来命令式 putatote 后接完成时不定式(isse, redisse)以及相当于主句的将来完成时 confecero。通过完成体时态,修辞性地强调一旦自己表明将一切要求发回元老院的立场,整个出使任务便已等同于迅速且彻底地宣告完成。

  2. 12.29facite hoc meum consilium legiones novas non improbare

    facite 搭配“宾格加不定式”(ACI)结构,在此用作表让步或假设的祈使用法,意为“假定……”、“姑且认为……”。西塞罗借此设定论证的假设前提:“且假定新编军团不反对我的这项计策”。

  3. 12.29quid? veteranos non veremur—nam timeri se ne ipsi quidem volunt—quonam modo accipiant severitatem meam?

    veteranos 作为 veremur 的先取宾语(prolepsis),在括号式的插入句(nam... volunt)之后,由间接疑问句 quonam modo accipiant severitatem meam(虚拟式现在时)具体补充畏惧的内容,整体结构为:“难道我们不担忧退役兵们会如何看待我的严厉作风吗?”

  4. 12.30de qua mihi quoniam liberum est spatium

    关系代词 de qua 的先行词为前句的 utilitas rei publicae(国家利益),亦可指代前句的阴性词组 huiusce rei(此事)。spatium 在此指“时间上的余地、从容”,意为“既然关于此事我尚有自由考量的时间余地”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:12.27-12.30