← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§12.7-12.11

使团的危害与同安东尼媾和的不可能性

西塞罗警告说,派遣和平使团将削弱同盟城镇、高卢行省以及前线将士的抗战决心,造成无可挽回的损害。此外,鉴于安东尼以往的顽抗和如今过分的要求,与他的媾和在根本上是不可能的,因此他强烈敦促元老院取消使团。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§12.7

​quod si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in viam. optimus est portus paenitenti mutatio consili. quid enim potest, per deos immortalis! rei publicae prodesse nostra legatio? prodesse dico? quid si etiam obfutura est? obfutura? quid si iam nocuit atque obfuit? an vos acerrimam illam et fortissimam populi Romani libertatis recuperandae cupiditatem non imminutam ac debilitatam putatis legatione pacis audita? quid municipia censetis? quid colonias? quid cunctam Italiam? futuram eodem studio quo contra commune incendium exarserat? an non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium qui pecunias polliciti sunt, qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicae contulerunt? quem ad modum nostrum hoc consilium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera est? illa impios civis iudicavit, eiecit, exclusit. illi, inquam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Antonius.

各位元老,如果我们因虚假而具欺骗性的希望而犯了错误,那就让我们重回正道吧。对于悔过者而言,最好的避风港就是改变策略。凭不朽的众神起誓,我们的使团究竟能给国家带来什么益处?我说益处吗?如果它甚至将带来危害又当如何?带来危害?如果它已经造成损害并带来阻碍又当如何?难道你们认为,罗马人民收复自由的那种最为热烈而坚定的渴望,在听到和平使团的消息后没有被削弱和挫伤吗?你们如何看待那些自治市?如何看待那些殖民地?如何看待整个意大利?它还会保持着针对那场共同灾难而燃起的同等热情吗?难道我们不认为,那些许诺提供金钱、许诺提供武器、将自己全身心投入到国家救亡中的人们,会后悔自己曾公开宣示并流露出对安东尼的仇恨吗?在这动荡时局中作为第二罗马的卡普亚,又将如何赞同我们的这一决定?正是卡普亚对那些不敬的公民作出了判决、驱逐并拒之门外。我说,安东尼正是从那座奋勇抗击的城市手中被夺走的。

§12.8

​quid? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis incidimus? quis est enim qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? ipsa illa Martia caelestis et divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimum nomen amittet: excident gladii, fluent arma de manibus. senatum enim secuta non arbitrabitur se graviore odio debere esse in Antonium quam senatum. pudet huius legionis, pudet quartae1 quae pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet certe.2

怎么?我们难道不是通过这些决议切断了我们各军团的筋骨吗?当和平的希望被提出来时,又有谁还会怀着炽热的心去投入战争呢?就连那支神圣而非凡的马尔斯军团本身,在听到这一消息后也会松懈软化,并失去那最辉煌的名号:战剑将从手中脱落,兵器将从指间滑下。因为追随了元老院的军团,绝不会认为自己对安东尼应抱有比元老院更为深重的仇恨。我为这支军团感到愧疚,也为第四军团感到愧疚——该军团以同样的英勇拥护我们的权威,将安东尼视为祖国的公敌和侵犯者而非自己的执政官和统帅予以唾弃;我也为那支由两支军团合并而成、业已完成净化仪式并已开拔前往穆蒂纳的精锐大军感到愧疚;如果这支军队听到了和平——也就是我们恐惧的代名词——之名,即使不后撤,也必定会停滞不前。

§12.9

quid enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare? quid autem hoc iniustius quam nos inscientibus eis qui bellum gerunt de pace decernere? nec solum inscientibus sed etiam invitis? an vos A. Hirtium, praeclarissimum consulem, C. Caesarem, deorum beneficio natum ad haec tempora, quorum epistulas spem victoriae declarantis in manu teneo, pacem velle censetis? vincere illi expetunt pacisque dulcissimum et pulcherrimum nomen non pactione, sed victoria concupiverunt. quid? Galliam quo tandem animo hanc rem audituram putatis? illa enim huius belli propulsandi, administrandi, sustinendi principatum tenet. Gallia D. Bruti nutum ipsum, ne dicam imperium, secuta armis, viris, pecunia belli principia firmavit; eadem crudelitati M. Antoni suum totum corpus obiecit; exhauritur, vastatur, uritur: omnis aequo animo belli patitur iniurias, dum modo repellat periculum servitutis.

既然元老院在召回部队并吹响撤退号角,它又何必急于交战?况且,还有什么比我们在那些浴血奋战之人不知情的情况下决议和平更为不公的呢?不仅在他们不知情,而且违背他们意愿的情况下?难道你们认为,卓越的执政官奥卢斯·希尔提乌斯,以及因众神恩赐而生于当世的盖乌斯·恺撒——我手中正拿着他们宣告胜利希望的信函——会渴望和平吗?他们渴求的是胜利,他们所渴望的和平这一至为甘美而美好的名号,不是通过媾和,而是通过胜利来实现的。怎么?你们以为高卢究竟会怀着怎样的心情听到这桩事情?正是高卢在这场击退、运作和支撑战争中占据着主导地位。高卢遵从德基穆斯·布鲁图斯的一个眼神——更不用说他的命令了——以武器、兵员和金钱巩固了战争的基础;正是她将整个身躯迎向马尔库斯·安东尼的残暴;她被搜刮、被蹂躏、被焚烧:只要能消除沦为奴隶的危险,她便坦然忍受战争的一切苦难。

§12.10

​et ut omittam reliquas partis Galliae—nam sunt omnes pares— Patavini alios excluserunt, alios eiecerunt missos ab Antonio, pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis nostros duces adiuverunt. fecerunt idem reliqui qui quondam in eadem causa erant et propter multorum annorum iniurias alienati a senatu putabantur: quos minime mirum est communicata cum eis re publica fidelis esse,3 qui etiam expertes eius fidem suam semper praestiterunt. his igitur omnibus victoriam sperantibus pacis nomen adferemus, id est desperationem victoriae?

且撇开高卢其余地区不谈——因为它们全都是一样的——帕塔维乌姆人阻挡了安东尼派来的一些人,驱逐了另一些人,并以金钱、士兵以及最为匮乏的武器援助了我们的将领。其他曾处于相同境况、因多年的不公对待曾被认为与元老院离心离德的人们也做了同样的事:既然国家权利已与他们共享,他们如今保持忠诚便毫不奇怪,因为即便在未享有这一权利之时,他们也始终展现出自己的信义。那么,我们难道要向所有这些期盼胜利的人带去和平之名,也就是带去对胜利的绝望吗?

§12.11

​quid si ne potest quidem ulla esse pax? quae enim est condicio pacis in qua ei cum quo pacem facias nihil concedi potest? multis rebus a nobis est invitatus ad pacem Antonius: bellum tamen maluit. Missi legati repugnante me, sed tamen missi; delata mandata: non paruit. denuntiatum est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet: oppugnavit etiam vehementius. et ad eum legatos de pace mittemus qui pacis nuntios repudiavit? verecundioremne coram putamus in postulando fore quam fuerit tum cum misit mandata ad senatum? atqui tum ea petebat quae videbantur improba omnino sed tamen aliquo modo posse concedi; nondum erat vestris tam gravibus tamque multis iudiciis ignominiisque concisus: nunc ea petit quae dare nullo modo possumus, nisi prius volumus bello nos victos confiteri.

况且,如果根本不可能有任何和平,那又当如何?在无法向与其媾和之人作出任何让步的情况下,究竟能存在何种和平条件?安东尼曾被我们在许多事情上劝导走向和平,但他宁可选择战争。使节团在我反对之下派出了,但终究是派出了;指令传达了,他却未服从。他受到告诫不得包围布鲁图斯,必须从穆蒂纳撤退,他反而攻击得更为猛烈。难道我们还要向一个回绝了和平使者的人派遣和平使节吗?难道我们认为他在当面提出要求时,会比他向元老院送来指令时更加收敛吗?然而在当时,他所谋求的事物虽然看似全然不正当,但无论如何尚且可以某种方式予以让步;当时他尚未被你们如此严厉、如此众多的判决与耻辱击垮;而现在他所索求的,是我们绝无可能给予的东西,除非我们甘愿首先承认自己在战争中被击败了。

语法注3 条
  1. 12.8pudet huius legionis, pudet quartae

    无人称动词 pudet 支配引起羞耻感或令人感到愧疚的对象属格(huius legionis, quartae)。西塞罗在此表达了面对这些忠诚军团时的内疚与羞愧之情。

  2. 12.8ut non referat pedem, insistet certe

    连词 ut 引导让步从句,意为“即便不后撤”。否定词 non 专门否定其后的谓语动词短语 referat pedem。主句动词 insistet 意为“必定会停下脚步 / 止步不前”。

  3. 12.10quos minime mirum est communicata cum eis re publica fidelis esse

    关系代名词 quos(指代前文的 reliqui)充当受无人称结构 minime mirum est 支配的宾格不定式从句(quos... fidelis esse)的逻辑主语。communicata cum eis re publica 为独立夺格结构(“如今国家权利已与他们共享”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:12.7-12.11