- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:12.1-12.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗承认自己、元老院及执政官此前曾一度被安东尼党羽制造的虚假和平希望所蒙蔽,但强调既然真相已明,就应当撤回派遣和平使团的决定,继续坚持抵抗。
etsi minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi, errare eum cui vos maximis saepe de rebus adsentiamini, consolor me tamen quoniam vobiscum pariter et una cum sapientissimo consule erravi. nam cum duo consulares spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod eius volnus quod nobis ignotum esset videbantur. apud alterum uxor, liberi; alter cotidie litteras mittere, accipere, aperte favere Antonio.
各位元老,尽管你们在最重大事件上经常赞同其意见的人受骗、被误导、犯下错误似乎显得最不体面,但我依然感到自慰,因为我是与你们一同、并且与最贤明的执政官一同犯了错误的。因为当两位执政官级元老给我们带来体面和平的希望时,鉴于他们是马尔库斯·安东尼的亲友和近亲,他们似乎知道他身上的某种我们所不知的痛处。其中一人的家中住着安东尼的妻子和孩子;另一人每日互致书信,公开支持安东尼。
hi subito hortari ad pacem, quod iam diu non fecissent, non sine causa videbantur. accessit consul hortator. at qui consul! si prudentiam quaerimus, qui minime falli posset; si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum cedente atque victo; si magnitudinem animi, qui praeferret mortem servituti. vos autem, patres conscripti, non tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum videbamini quam spe adlata deditionis quam amici pacem appellare mallent de imponendis, non accipiendis legibus cogitare.1 auxerat autem meam quidem spem, credo item vestram, quod domum Antoni adflictam maestitia audiebam, lamentari uxorem. hic etiam fautores Antoni quorum in voltu habitant oculi mei tristiores videbam.
这些人突然劝导和平——这是他们长久以来未曾做过的事——似乎并非事出无因。执政官也作为和平的劝导者加入了进来。然而,这是一位何等卓越的执政官啊!若求明智,他是最不可能受骗的人;若求勇气,除非对方屈服并被击败,否则他不会认可任何和平;若求胸襟的伟大,他宁愿选择死亡也不愿受奴役。可是你们,各位元老,似乎并非遗忘了自己那些极其庄严的决议,而是在传来了投降的希望——安东尼的友人们宁愿将其称为和平——之后,所考虑的是强加法律而非接受法律。此外,使我的希望以及我相信也是你们的希望增加的是,我听说安东尼的宅第笼罩在悲痛之中,妻子在痛哭。在这里,我也看到那些我的双眼时刻注视其脸庞的安东尼支持者们,面带更加悲伤的神色。
quod si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, cur tam improviso, cur tam repente pacis est facta mentio? negat Piso scire se, negat audisse quicquam; negat Calenus rem ullam novam adlatam esse. atque id nunc negant, postea quam nos pacificatoria legatione implicatos putant. quid ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi est? decepti, inquam, sumus, patres conscripti: Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. quod videbam equidem sed quasi per caliginem: praestrinxerat aciem animi D. Bruti salus. quod si in bello dari vicarii solerent, libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. atque hac voce Q.
如果事实并非如此,为什么偏偏由皮索和卡莱努斯提出,为什么在此时,为什么如此出其不意,为什么如此突然地提及和平?皮索声称自己什么都不知道,声称什么都没听说;卡莱努斯声称没有带来任何新情况。而且他们现在才否认这一点,是在他们认为我们已经陷入和平使团之中之后。那么,如果在事情本身上完全没有任何新情况,何须采取新的决议?各位元老,我说,我们被欺骗了:他的友人们所辩护的是安东尼的利益,而不是国家的利益。我本人确实看出了这一点,但仿佛是透过迷雾:德基穆斯·布鲁图斯的安全蒙蔽了我心灵的敏锐目光。如果在战争中通常允许提供替代者,我情愿自己被围困以换取德基穆斯·布鲁图斯被释放。
Fufi capti sumus: ‘ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium,2 ne si in senatus quidem potestate futurum se dixerit?’ durum videbatur: itaque fracti sumus, cessimus. recedit igitur a Mutina? ‘nescio.’ paret senatui? ‘credo,’ inquit Calenus ‘sed ita ut teneat dignitatem.’ valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquam—sed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. at non est integrum: constituta legatio est.
我们就是被昆图斯·富菲乌斯的这句话所俘获的:「哪怕他从穆蒂纳撤退,我们也不听取安东尼的意见吗?哪怕他说自己将听凭元老院处置,我们也不听吗?」这似乎显得过于苛刻;因此我们被击垮了,我们屈服了。那么他会从穆蒂纳撤退吗?「我不知道。」他会服从元老院吗?「我相信会,」卡莱努斯说,「但条件是保留他的尊严。」凭赫拉克勒斯起誓,各位元老,你们真得竭尽全力,以失去你们自己那至高无上的尊严为代价,去保留安东尼那根本不存在、也不可能存在的尊严,好让他通过你们重新获得他因自己而丧失的尊严!如果他在屈膝趴伏的状态下与你们交涉,我或许会听一听——尽管……但我宁愿这样说:我会听的。但只要他仍直立挺立,就必须抵抗他,否则就必须将自由连同尊严一并让出。「然而事情已无可挽回:使团已经成立了。」
quid autem non integrum est sapienti quod restitui potest? cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore.3 posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. attendistis paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio. ‘maestam’ inquit ‘domum offendi, coniugem, liberos. admirabantur boni viri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem.’ nec mirum, P. Servili: tuis enim severissimis gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius.
然而,对于智者而言,凡是能够纠正的事情,有什么是不可挽回的呢?任何人都可能犯错,唯有愚人才会固执于错误。正如俗话所说,后来的思虑往往更加明智。我刚才所说的那层迷雾已经消散;天已破晓,真相大白,我们看清了一切,这不仅是靠我们自己,更是受到了我们阵营之人的提醒。你们刚才注意到了那位极卓越之人的演说内容。「我发现〔我的〕家人处于悲痛之中,」他说,「妻子和孩子们。正直之人感到惊异,朋友们则指责我因和平的希望而接受了使职。」这并不奇怪,普布利乌斯·塞尔维利乌斯:因为凭借你那些极其严厉、极其庄严的提案,安东尼已被剥夺了——我且不说尊严——甚至连活命的希望都被剥夺了。
ad eum ire te legatum quis non miraretur? de me experior: cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. nos reprehendimur soli? quid? vir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu? quid egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Vnde autem ista suspicio est? ex pacis patrocinio repentino quod subito suscepit eodem captus errore quo nos.
谁会不惊讶你居然作为使节前往他那里?我从自己身上体会到了这一点:我感到,做出与你相同决定的我受到了何等严厉的谴责。受到谴责的难道只有我们吗?怎么?那位极英勇之人潘萨刚才无缘无故讲得如此周密、如此长久吗?他除了消除加在他身上的不实的背叛之嫌外,还做了什么?然而这种嫌疑是从何而来的呢?正是源于他骤然承担起的对和平的突然倡议,他和我们一样被同样的错误所俘获。
- 12.2spe adlata deditionis quam amici pacem appellare mallent de imponendis, non accipiendis legibus cogitare
整个句子构成了「non tam immemores... quam... cogitare」的比较结构,其中补足不定式「cogitare」受「videbamini」支配。独立夺格「spe adlata」由宾格性属格「deditionis」修饰,而关系从句「quam amici pacem appellare mallent」以「deditionis」为先行词(带双重宾格「pacem」)。随后的「de imponendis, non accipiendis legibus」为动形容词结构,作「cogitare」的宾语补足短语。
- 12.4ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium
「ne... quidem」将整个条件从句(si a Mutina recesserit)夹在中间以示强调,构成反问句:「哪怕他从穆蒂纳撤退,我们难道也不听取安东尼的意见吗?」其中「recesserit」为将来完成时直陈式(或完成时虚拟式),「audiemus Antonium」为主句结果句。
- 12.5cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore
「cuiusvis hominis」与「nullius nisi insipientis」为表示特征或属性的表语属格(意为「是……的本性/特征」)。各自的主语为不定式「errare」与「perseverare」。
