- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:12.12-12.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗重申安东尼的违法罪行及元老院既往决议,指出与其议和无异于屈服和奴役,并强烈反对向其遣使求和及将自己列入使团。
senatus consulta falsa delata ab eo iudicavimus: num ea vera possumus iudicare? leges statuimus per vim et contra auspicia latas eisque nec populum nec plebem teneri: num eas restitui posse censetis? sestertium septiens miliens avertisse Antonium pecuniae publicae iudicavistis: num fraude poterit carere peculatus? immunitates ab eo civitatibus, sacerdotia, regna venierunt: num figentur rursus eae tabulae quas vos decretis vestris refixistis? quod si ea quae decrevimus obruere volumus, num etiam memoriam rerum delere possumus? quando enim obliviscetur ulla posteritas cuius scelere in hac vestitus foeditate fuerimus? Vt centurionum legionis Martiae Brundisi profusus sanguis eluatur,1 num elui praedicatio crudelitatis potest? Vt media praeteream, quae vetustas tollet operum circum Mutinam taetra monumenta, sceleris indicia latrocinique vestigia?
我们裁定由他呈递的元老院决议是伪造的:难道我们能裁定它们是真实的吗?我们认定那些法令是通过暴力并违背占卜通过的,无论是罗马人民还是平民皆不受其约束:难道你们认为它们可以恢复吗?你们曾判定安东尼侵吞了七亿塞斯特尔提乌斯公款:难道公款侵吞能够不属于欺诈吗?向城邦授予的免税权、祭司职位、王位皆被他出卖:难道你们通过决议废止的那些铜表还要重新悬挂起来吗?即使我们意图掩盖我们所决议的事项,难道我们还能抹去对事实的记忆吗?后世何尝会忘记,我们究竟是因为谁的罪行才穿上这身丑陋的战袍?即便在布伦迪西乌姆洒下的马尔斯军团百夫长们的鲜血得以洗净,难道对其残暴行径的宣扬也能够被洗刷吗?即便略过中间的事态不提,究竟何种悠长的岁月能消除穆蒂纳周围那些令人作呕的工程遗迹、罪行的证据以及强盗行径的痕迹呢?
huic igitur importuno atque impuro parricidae quid habemus, per deos immortalis! quod remittamus?2 an Galliam ultimam et exercitum? quid est aliud non pacem facere, sed differre bellum, nec solum propagare bellum sed concedere etiam victoriam? an ille non vicerit, si quacumque condicione in hanc urbem cum suis venerit? armis nunc omnia tenemus; auctoritate valemus plurimum; absunt tot perditi cives, nefarium secuti ducem; tamen eorum ora sermonesque qui in urbe ex eo numero relicti sunt ferre non possumus. quid censetis, cum tot uno tempore inruperint, nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne nos nostris consiliis victos in perpetuum fore?
那么,凭着不朽的众神,对于这个蛮横而污秽的弑亲叛国者,我们究竟有什么可以让步的呢?难道是远高卢和军队吗?这除了不是缔造和平而是拖延战争,除了不仅延长战争更是拱手让出胜利之外,还能是什么?如果他在任何条件下带着党羽进入这座城市,难道他不算是赢了吗?我们如今凭借武力掌控着一切,在权威上极为强大;追随不义首领的那么多自甘堕落的公民不在城内;然而我们甚至无法忍受从该党羽中留在城里的那些人的嘴脸与言谈。你们以为,当如此众多的人同时冲入,我们已放下武器,而他们未曾放下武器时,难道我们不会因自己的决议而永远沦为失败者吗?
ponite ante oculos M. Antonium consularem; sperantem consulatum Lucium adiungite; supplete ceteros neque nostri ordinis solum honores et imperia meditantis: nolite ne Tirones quidem Numisios et mustelas Seios contemnere. cum eis facta pax non erit pax, sed pactio servitutis. L. Pisonis, amplissimi viri, praeclara vox a te non solum in hoc ordine, Pansa, sed etiam in contione iure laudata est. excessurum se ex Italia dixit, deos penatis et sedes patrias relicturum, si—quod di omen averterint!—rem publicam oppressisset Antonius.
请在眼前构想一下身为前执政官的马尔库斯·安东尼;再加上图谋执政官之位的卢基乌斯;再补上其余那些觊觎职位与统帅权之徒,且不仅是我们阶层〔之人〕:切莫轻视哪怕是努米西乌斯一类的提罗,或是塞伊乌斯一类的黄鼠狼。与他们达成的和平绝非和平,而是奴役的契约。最尊贵的卢基乌斯·皮索的卓越言论,潘萨啊,不仅在这个阶层中,而且在公民大会上都理所当然地受到了你的赞扬。他曾说,如果——愿众神消除此等凶兆!——安东尼压迫了共和国,他将离开意大利,弃绝家神与祖先的居所。
quaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint? quos nondum tantis parricidiis contaminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos tolerabilis censes civitati fore? aut isto tuo, mihi crede, consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque in patria cadendum est. Vbi sunt, C. Pansa, illae cohortationes pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus, inflammatus populus Romanus non solum audivit sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute?
因此我问你,卢基乌斯·皮索:如果有如此之多如此大逆不道、如此肆无忌惮、如此作奸犯科之人被接纳,你难道不认为共和国遭到了压迫吗?那些在尚未被如此巨大的弑亲叛国罪恶玷污时我们尚且难以容忍之人,你认为如今他们浑身覆满罪行,对国家而言还能忍受吗?请相信我,要么必须采纳你的那个提议,让我们退让、离去、过着困顿与流亡的生活,要么就必须引颈受戮于强盗并倒在祖国。盖乌斯·潘萨,你那些极尽辞采的激励究竟到哪里去了?元老院曾受你鼓舞,罗马人民曾被你点燃,他们不仅听闻而且领会了:对于一个罗马人而言,没有任何事物比奴役更为可耻。
idcircone saga sumpsimus, arma cepimus, iuventutem omnem ex tota Italia excussimus, ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur? si accipiendam, cur non rogamur? si postulandam, quid timemus? in hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear3 in quo ne si dissensero quidem a ceteris sciturus populus Romanus sit? ita fiet ut si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi potestas a me concessa videatur.
难道我们穿上军袍、拿起武器、从全意大利召集全部青年,就是为了在拥有最精锐、最庞大的军队时向对方派遣求和使节吗?如果是为了接受和约,为何他们不向我们恳求?如果是为了索求和约,我们又在恐惧什么?我难道应当身处这支使团,或是卷入那场就连我若与其他人持有异议罗马人民也无从得知的会议之中吗?这样一来,一旦有任何让步或妥协,安东尼犯罪的风险便始终落在我身上,因为他犯罪的权力似乎是由我所赋予的。
quod si habenda cum M. Antoni latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. ego numquam legatos mittendos censui; ego ante reditum legatorum ausus sum dicere, pacem ipsam si adferrent, quoniam sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam; ego princeps sagorum; ego semper illum appellavi hostem, cum alii adversarium; semper hoc bellum, cum alii tumultum. nec haec in senatu solum: eadem ad populum semper egi; neque solum in ipsum sed in eius socios facinorum et ministros, et praesentis et eos qui una sunt, in totam denique M.
然而,哪怕必须考虑与马尔库斯·安东尼的强盗集团议和,我本人也绝不该被选来调解这场和平。我从未认为应当派遣使节;在使节返回之前,我就敢于宣称,即使他们带回了和平本身也应当拒绝,因为和平的名义下潜伏着战争;我是第一个穿上军袍的人;当别人称他为对手时,我始终称他为公敌;当别人称之为骚乱时,我始终称之为战争。这不仅是在元老院中,在人民面前我也始终这样阐述;不仅针对他本人,而且针对他的罪恶同谋与爪牙,既针对在场之人也针对与他在一起之人,归根结底是针对马尔库斯·安东尼的整个家族。
- 12.12Vt centurionum legionis Martiae Brundisi profusus sanguis eluatur
连词 ut 与虚拟式 eluatur 连用,引导让步从句(“即使……之血得以洗净”)。它与主句 num elui praedicatio crudelitatis potest?(“难道对其残暴的宣扬也能被洗刷吗?”)形成对比,强调即便物理上的血迹能够抹除,其道德恶名也绝不可消弭。
- 12.13quid habemus, per deos immortalis! quod remittamus?
quod remittamus 引导的关系从句中使用了虚拟式 remittamus,先行词为带有否定修辞意味的疑问代词 quid(“我们拥有什么[能让步的]呢?”)。这是典型的特征关系从句(relative clause of characteristic),表达“可供我们让步的任何事物”。
- 12.16in hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear
现在虚拟式 sim 与 admiscear 用作表示义愤与拒斥的商榷/修辞性虚拟式(deliberative subjunctive),表达强烈的反问与否定:“我难道应当参加这支使团,或卷入那场会议之中吗?”
