← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§12.23-12.26

三条大道的危险与留守罗马的必要性

西塞罗剖析通往穆蒂纳的三条大道(卡西娅、弗拉米尼亚、奥雷利亚)皆潜藏安东尼派的致命威胁,主张自己理应留守罗马城保卫共和国,而非盲目踏上凶多吉少的使团旅途。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§12.23

​nunc, quaeso, attendite num aberret a coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat Cassia. scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit Lentonis Caesenni vii viralis auctoritas? nobiscum nec animo certe est nec corpore. si autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. quis igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum?1 dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam aperte est factus inimicus. possum Cassiam vitare, tenere Flaminiam: quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius venerit, poterone Ariminum tuto accedere? restat Aurelia. hic quidem etiam praesidia habeo; possessiones enim sunt P. Clodi. tota familia occurret; hospitio invitabit propter familiaritatem notissimam.

现在,我恳请诸位留意,我对自身危险的怀疑是否脱离了合理的推断。卡西娅大道横贯埃特鲁里亚。那么,潘萨,我们是否知道凯森尼乌斯·伦托作为七人委员会委员的权威如今在何处?无论在精神上还是肉体上,他肯定都不与我们在一起。但他若非在家中,便是在离家不远处,必定是在埃特鲁里亚,也就是在这条大道上。那么,谁能向我担保伦托会满足于仅取一人的首级?此外请告诉我,潘萨,文提狄乌斯在何处?在他如此公然地成为共和国与所有善人的仇敌之前,我始终是他的朋友。我可以避开卡西娅大道,取道弗拉米尼亚大道:但正如人们所说,倘若文提狄乌斯已经来到了安科纳,我还能安全地抵达阿里米努姆吗?剩下的只有奥雷利亚大道了。在这里我倒确实有卫队;因为那里有普布利乌斯·克洛狄乌斯的庄园。全部家奴都会出来迎接我;由于那众所周知的亲密交情,他们会邀请我接受款待!

§12.24

hisce ego viis me committam qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die reverterer, ire non sum ausus? domesticis me parietibus vix tueor sine amicorum custodiis. itaque in urbe maneo, si licebit, manebo. haec mea sedes est, haec vigilia, haec custodia, hoc praesidium stativum. teneant alii castra, gerant res bellicas; occiderint hostem; nam hoc caput est;2 nos, ut dicimus semperque fecimus, urbem et res urbanas vobiscum pariter tuebimur. neque vero recuso munus hoc: quamquam populum Romanum video pro me recusare. nemo me minus timidus, nemo tamen cautior. res declarat. vicesimus annus est cum omnes scelerati me unum petunt.3 itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicae poenas dederunt: me salvum adhuc res publica conservavit sibi. timide hoc dicam; scio enim quidvis homini accidere posse—verum tamen semel circumsessus lectis valentissimorum hominum viribus cecidi sciens ut honestissime possem exsurgere.

不久前在终界神节那天连去郊区并在当天返回都不敢的我,难道要将自己托付给这些道路吗?即使在家中的墙壁之内,若没有友人的守卫,我也难以自保。因此我留在城中,只要被允许,我就会一直留下去。这里是我的驻地,这里是我的守望,这里是我的哨位,这里是我的常设要塞。让其他人去驻守营地,去经办战事吧;让他们去击毙敌人吧——因为这才是首要之务(头等大事);我们将一如既往地宣称并履行的那样,与诸位一同守护这座城市和城中的政务。我绝非拒绝这项职分,尽管我看到罗马人民正代我拒绝它。没有人比我更不胆怯,但也绝没有人比我更为谨慎。事实证明了这一点。所有罪徒单单将矛头指向我一人,如今已是第二十个年头。因此,且不说向我,他们已经向共和国付出了代价;共和国至今仍将我完好无损地为自身保留了下来。我怀着谨慎说这番话,因为我知道任何事情都可能发生在人身上——然而,曾经在被最强有力者所挑选的武力所包围时,我有意识地倒下,以便能够以最崇高的方式重新崛起。

§12.25

​possumne igitur satis videri cautus, satis providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculoso commisero? gloriam in morte debent ei qui in re publica versantur, non culpae reprehensionem et stultitiae vituperationem relinquere. quis bonus non luget mortem Treboni? quis non dolet interitum talis et civis et viri? at sunt qui dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt: minus dolendum quod ab homine impuro nefarioque non caverit. etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. cum saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quaerenda. quis enim audeat luci, quis in militari via, quis bene comitatum, quis inlustrem aggredi? haec neque hoc tempore neque in me valent.

那么,如果我将自己托付给这条如此充满敌意且险象环生的旅途,我还能显得足够谨慎、足够有远见吗?投身共和国事务的人,应当在死亡中留下荣耀,而不是留下过错的非难与愚蠢的责难。哪一个善人不为特雷博尼乌斯之死哀痛?哪一个人不为这样一位公民与人物的毁灭感到悲伤?但确实有人在说——尽管严厉,但他们确实在说:没有那么多理由去哀悼,因为他没有提防一个不洁而邪恶之人。因为智者们说,以众人的卫护者自居的人,首先应当是他自身首级的卫护者。当你被法律与对法庭的敬畏所屏障时,并非所有事物都令人畏惧,也无需防备所有的伏击。因为谁敢在光天化日之下,谁敢在军用大道上,谁敢对随从众多之人、显赫之人发起袭击?这些在当下、在我身上都不适用。

§12.26

​non modo enim poenam non extimescet qui mihi vim attulerit sed etiam gloriam sperabit a latronum gregibus et praemia. haec ego in urbe provideo: facilis est circumspectus unde exeam, quo progrediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. num idem in Appennini tramitibus facere potero? in quibus etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse poterunt, animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de officiis legationis attendere. sed effugi insidias, perrupi Appenninum: nempe in Antoni congressum conloquiumque veniendum est. quinam locus capietur? si extra castra, ceteri viderint: ego me vix tuto futurum puto. Novi hominis furorem, novi effrenatam violentiam. cuius acerbitas morum immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari solet, hic4 ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, taeterrima belua, numquam profecto a me sacrilegas manus atque impias abstinebit.

因为对我施加暴行的人不仅不会惧怕惩罚,反而会期望从强盗团伙那里获得荣耀与奖赏。这些是我在城中能够防备的:环顾我从何处出行、前往何处、右侧有何物、左侧有何物是容易的。在亚平宁山脉的山道上,我能做到同样的事吗?在那些隘道中,即使没有伏击——而伏击是极易发生的——心神也会焦虑不安,以至于根本无法关注使团的职责。退一步说,就算我逃过了伏击,冲破了亚平宁山脉:显然就必须来到与安东尼会晤交谈的境地。究竟会选择何等地点?若是在营地之外,其他人且自行考量;我认为自己绝难保全安全。我深知此人的疯狂,深知他不可遏制的暴虐。他的性情之严苛与本性之凶残,哪怕掺和了美酒也向来无法缓解;如今他被愤怒与癫狂所点燃,召来那头至为可怖的野兽——他的弟弟卢基乌斯,他必将绝不会对我收敛起亵圣而悖逆的魔爪。

语法注4 条
  1. 12.23Lentonem uno capite esse contentum

    uno capite 为形容词 contentum 所要求的夺格补足语。caput 具有“头颅”、“生命”、“公民权”等多重含义,此处暗示伦托绝不会仅仅满足于剥夺一条性命,意指西塞罗自身面临致命杀机。

  2. 12.24occiderint hostem; nam hoc caput est

    动词 occiderint 为完成时虚拟式,与前文的 teneant、gerant 并列,作让步或祈使解释(“让他们去击毙敌人吧”或“纵使他们击毙了敌人”)。紧随其后的 hoc caput est(“这才是头等大事/关键所在”)与前文的 uno capite 形成了双关呼应。

  3. 12.24vicesimus annus est cum omnes scelerati me unum petunt

    在以序数词构成的时间表达 vicesimus annus est 之后接由直陈式现在时 petunt 构成的 cum 从句,表示某一持续状态的时间跨度(“自……以来已有二十年”)。此处指自公元前63年镇压喀提林阴谋以来的岁月。

  4. 12.26cuius acerbitas morum immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari solet, hic

    该句采用了关系从句前置的倒装结构(hyperbaton):以关系代词 cuius 引出的从句置于前,主句主语代词 hic 在后并作复指,与主句谓语动词 abstinebit 相呼应,强化了对安东尼暴戾本性的抨击。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:12.23-12.26