← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§12.18-12.22

出使穆蒂纳的生命危险与安东尼派的仇恨

西塞罗指出自己是安东尼派最痛恨的目标,强调面对这些仇敌令人无法忍受,且前往穆蒂纳的路上充满行刺危险,从而坚决拒绝加入议和使团。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§12.18

​Antoni domum sum semper invectus. itaque ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant, de me querebantur; diffidebant etiam Servilio: meminerant eius sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem illum et constantem senatorem, avunculum tamen; Calenum procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis.1 inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus.

我始终对马尔库斯·安东尼的整个家族进行猛烈抨击。因此,正如那些不敬的公民在和平的希望显现时,如同获胜一般兴高采烈、相互祝贺,他们同样痛斥我不公,对我满怀抱怨;他们也不信任塞尔维利乌斯,因为他们记得安东尼曾被他的发言彻底击溃;卢基乌斯·凯撒固然是一位英勇而坚定的元老,但毕竟是舅父;卡勒努斯是代理人;皮索是密友;潘萨啊,他们认为连你这位最激烈、最勇武的执政官如今也变得温和了——倒不是事实如此或可能如此,而是你对和平的提及让许多人怀疑你的意愿发生了动摇。安东尼的友人对我被安插在这些人之中感到不悦;而既然我们一度开始宽容,就必须顺从他们的心意。

§12.19

proficiscantur legati optimis ominibus, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur Antonius. quod si de Antonio non laboratis, mihi certe, patres conscripti, consulere debetis. parcite oculis saltem meis et aliquam veniam iusto dolori date. quo enim aspectu videre potero—omitto hostem patriae, ex quo mihi odium in illum commune vobiscum est—sed quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius de me acerbissimae contiones? adeone me ferreum putatis ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis audacissimi videbantur, mea bona donare se dixit Petusio Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec Antoniana saxa proiectus est.

让使节们在最好的吉兆下启程吧,但启程的应当是不会冒犯安东尼的人。退一步讲,即便诸位元老不为安东尼担忧,至少也应当为我着想。至少请爱护我的眼睛,并对我正当的悲愤给予几分体谅。因为我将以何种神情能够得见——且不说祖国的公敌,由于这一点我对他的憎恨与诸位是一致的——然而,正如他关于我那些极其刻薄的公开演说所表明的那样,我又怎能面对单单对我最为残忍的敌人呢?难道你们以为我是铁石心肠,竟然能够去会见或直视那样一个人吗?他最近在公民大会上向那些在他看来最为大胆的逆贼分发赏赐时,竟声称把我的财产赐给了乌尔比努姆的佩图西乌斯——此人从一份丰厚家产的沉船中被抛到了这些安东尼式的礁石之上。

§12.20

​an L. Antonium aspicere potero, cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem.2 atque idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiae, conlega Lentonis et Nuculae, cum Aquilae primi pili nummos aureos daret, de meis bonis se dare dixit: si enim de suis dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituram putavit. non ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duo praetores, non duo designatos tribunos, non Bestiam, non Trebellium, non T. Plancum. non possum animo aequo videre tot tam importunos, tam sceleratos hostis; nec id fit fastidio meo, sed caritate rei publicae.

难道我能够直视卢基乌斯·安东尼吗?若非我借由故乡自治市的城墙、城门以及热忱保护了自己,我本不可能逃脱他的残暴。而且正是这位亚细亚角斗士、意大利的强盗、伦托与努库拉的同伙,在给首席百夫长阿奎拉赏赐金币时,竟声称是从我的财产中拨出的;因为他认为如果说是出于自己的财产,恐怕连军旗上的鹰徽本身都不会相信。我说,我的眼睛无法忍受萨克萨和卡佛,无法忍受两位法务官,无法忍受两位保民官候任者,无法忍受贝斯提亚、特雷贝利乌斯和提图斯·普兰库斯。我无法心平气和地面对如此众多蛮横而罪恶的仇敌;这并非出于我的挑剔,而是出于我对共和国的热爱。

§12.21

​sed vincam animum mihique imperabo: dolorem iustissimum, si non potuero frangere, occultabo. quid? vitae censetisne, patres conscripti, habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis; vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non debet. is enim sum, nisi me forte fallo, qui vigiliis, curis, sententiis, periculis etiam quae plurima adii propter acerbissimum omnium in me odium impiorum perfecerim ut non obstarem rei publicae,3 ne quid adrogantius videar dicere.

但我将克制我的心绪并管束自己;如果我无法摧折那份最为正当的悲痛,我也将予以掩藏。怎么,诸位元老,你们认为我对性命应当有所考虑吗?对我而言,性命固然毫不珍贵,尤其是多拉贝拉的所作所为使得死亡已成了值得祈求之事,只要没有酷刑和折磨;然而对于诸位和罗马人民而言,我的生命不应是低贱的。因为如果我碰巧没有自欺的话,正是凭借着守望、忧虑、提案,甚至还有因所有不敬之徒对我最刻骨的仇恨而经历的诸多危险,我做到了不曾成为共和国的障碍——在此我不敢有任何狂妄之辞。

§12.22

​quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo cogitandum putatis? hic cum essem in urbe ac domi, tamen multa saepe temptata sunt, ubi me non solum amicorum fidelitas sed etiam universae civitatis oculi custodiunt: quid censetis, cum iter ingressus ero, longum praesertim, nullasne insidias extimescendas? tres viae sunt ad Mutinam—quo festinat animus ut quam primum illud pignus libertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim; cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim,4 cum omnes actiones horum mensum, omnes sententiae meae pervenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitum. tres ergo, ut dixi, viae: a supero mari Flaminia, ab infero Aurelia, media Cassia.

既然如此,难道你们认为我对自身的危险丝毫不必顾虑吗?当我身在城中且在家中之时,在不仅有友人的忠诚、更有全邦市民的目光守护着我的地方,尚且屡屡遭受暗算:你们以为,当我踏上旅途,特别是漫长的旅途时,难道不该畏惧任何伏击吗?前往穆蒂纳有三条路——我的心正急切地飞向那里,以便尽快见到罗马人民自由的保证,德基穆斯·布鲁图斯;当这几个月来的所有行动与我的全部提案都达到了我所预设的结局时,我愿在他的怀抱中欣然吐出生命的最后一口气。那么,正如我所说,有三条路:靠上方之海的弗拉米尼亚大道,靠下方之海的奥雷利亚大道,以及居中的卡西娅大道。

语法注4 条
  1. 12.18non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis

    non quo + 虚拟语气(sit, possit)用于否定并排除非真实或假设性的理由,随后用带直陈式动词(attulit)的 sed 引出真正的理由,意为“倒不是事实如此或可能如此,而是……带来了怀疑”。

  2. 12.20cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem

    过去非真实条件句(与过去事实相反的虚拟语气)。主句使用助动词的过去完成时虚拟语气搭配不定式(effugere non potuissem),条件从句(nisi ... defendissem)同样使用过去完成时虚拟语气,表示过去的未实现假设。

  3. 12.21is enim sum, nisi me forte fallo, qui ... perfecerim ut non obstarem rei publicae

    短语 is sum qui + 虚拟语气(perfecerim)构成特征关系从句(“我是这样一个人,他……”)。结果从句 ut non obstarem rei publicae(“不曾成为共和国的障碍”)运用了曲言法(低调陈述),正如紧随其后的目的小句 ne quid adrogantius videar dicere(以免显得过于狂妄)所表明的,实指自己对国家作出了巨大贡献。

  4. 12.22cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim

    ediderim 为完成时虚拟语气,作潜势虚拟语气或表示委婉的第一人称愿望/决意(“我愿欣然吐出……”),其条件取决于后随带有 pervenerint 的 cum 从句所设定的实现状态。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:12.18-12.22