← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§11.34-11.40

东方军力与卡西乌斯功绩支持提案

西塞罗强调了东方诸军力以及卡西乌斯对抗多拉贝拉的能力与功绩,驳斥了对老兵的过度顾忌,并呼吁元老院顺应全意大利忠诚新军团的意志,通过他的提案。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11.34

​Pompeio loquar? qui unum Deiotarum in toto orbe terrarum ex animo amicum vereque benevolum, unum fidelem populo Romano iudicavit. fuimus imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque provinciis: ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis. secutum est hoc acerbissimum et calamitosissimum civile bellum in quo quid faciendum Deiotaro, quid omnino rectius fuerit dicere non est necesse, praesertim cum contra ac Deiotarus sensit1 victoria belli iudicarit. quo in bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu; sin recta sententia, ne victa quidem causa vituperanda est. ad has copias accedent alii reges, etiam dilectus accedent.

关于格奈乌斯·庞培我又该说什么呢?他判定在全世界唯有德伊奥塔鲁斯一人是发自内心的朋友和真正的善意者,是罗马人民唯一忠实的朋友。我和马尔库斯·比布卢斯曾在毗邻与相接的行省中担任统帅:我们都曾受到这位君王在骑兵和步兵部队方面的援助。随后发生了这场极其惨烈与灾难性的内战,在这场战争中,德伊奥塔鲁斯应当做什么、究竟何者更为正当,并无必要多言,尤其是因为战争的胜利作出了与德伊奥塔鲁斯所见相反的判定。在那场战争中,若有错误,也是他与元老院所共有的;但若是正确的判断,即便是失败的事业也不应当受到指责。除了这些兵力之外,其他诸王也将加入,新征募的兵力也将加入。

§11.35

​neque vero classes deerunt: tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum eius in Syria nomen atque Phoenice est. paratum habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum nobilissimos duces maximas copias fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis testimonio conservemus.

舰队确实也不会匮乏:提尔人对卡西乌斯评价极高,他在叙利亚和腓尼基的威名也是如此显赫。各位元老,国家在盖乌斯·卡西乌斯身上拥有了一位准备就绪以对抗多拉贝拉的统帅,而且不仅是准备就绪,更是经验丰富与英勇果敢的统帅。他在那位极卓越之人比布卢斯抵达之前就建树了丰功伟绩,当时他击溃了帕提亚人最显赫的将领与最庞大的军队,并将叙利亚从帕提亚人可怕的突袭中解救出来。我略去他最大且独一无二的功勋不提;因为颂扬这一功勋尚且不是令所有人悦服之事,让我们把这件事情保存在记忆的见证中,而不是用言语的见证来表述吧。

§11.36

​animadverti, patres conscripti, exaudivi etiam nimium a me Brutum ornari; Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. quos ego orno? nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornavi? num igitur reprehenditis? an Antonios potius ornarem, non modo suarum familiarum sed Romani nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornem in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio naufragia conligam? ego vero istos oti, concordiae, legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo.2

各位元老,我已注意到,甚至已清楚听闻有人指责布鲁图斯受到我过分的赞扬,而依据我的提案,统治权与首席地位则被赋予了卡西乌斯。我赞扬的是谁呢?无非是那些本身就是国家之光荣的人。怎么?难道我不是在所有的提案中始终赞扬德基穆斯·布鲁图斯吗?那么你们对此予以指责吗?抑或我应当去赞扬安东尼一派,那些不仅是他们自己家族、而且是罗马威名的耻辱与败类?抑或我应当赞扬在战时为公敌、在和平时倒买没收财产的森索里努斯?抑或我应当把来自同一伙盗匪中的其余破落之徒收拢起来吗?事实上,对于那些和平、团结、法律、法庭、自由的敌人,我绝不可能去赞扬他们,以至于结果必然是我爱国家有多切,就恨他们有多深。

§11.37

'vide,’ inquit ‘ne veteranos offendas:’ hoc enim vel maxime exaudio. ego autem veteranos tueri debeo, sed eos quibus sanitas est; certe timere non debeo. Eos vero veteranos qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C. Caesarem auctorem beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt vitae suae periculo, non tueri solum sed etiam commodis augere debeo. qui autem quiescunt, ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude ponendos puto. comites vero Antoni qui, postquam beneficia Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos putet? ergo aut boni sunt quos etiam ornare, aut quieti quos conservare debemus, aut impii quorum contra furorem bellum et iusta arma cepimus.

「注意,」有人说,「免得你冒犯了老兵:」因为这是我最常听到的声音。但我虽然应当保护老兵,却只应保护那些保持理智的人;我断然不应畏惧他们。至于那些为了国家而拿起武器、追随其父恩惠的担保人盖乌斯·恺撒、并且至今仍冒着生命危险保卫国家的老兵,我不仅应当保护,而且应当给予利益使之丰足。然而对于那些按兵不动者,如第七军团和第八军团,我认为他们应当被置于崇高的荣耀与赞誉之中。至于安东尼的那些党羽,在挥霍吞食了恺撒的恩惠之后,却围攻候任执政官,以刀剑与烈火威胁这座城市,并将自己委身于生来便为犯罪与劫掠的萨克萨和卡福,难道有人认为他们应当受到保护吗?因此,他们要么是善人,我们还应当加以赞扬;要么是温和者,我们应当予以保护;要么是邪恶之徒,针对他们的狂暴我们已经发起了战争并拿起了正义的武器。

§11.38

quorum igitur veteranorum animos ne offendamus veremur? eorumne qui D. Brutum obsidione cupiunt liberare? quibus cum Bruti salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse? an eorum qui utrisque armis vacant? non vereor ne acerbus cuiquam istorum sit qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum veteranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acerbissimum dolorem inurere. quamquam, patres conscripti, quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? quod eorum tantum fastidium est, quae tanta adrogantia ut ad arbitrium illorum imperatores etiam deligamus?

那么,我们害怕冒犯其心意的究竟是哪些老兵?是那些渴望将德基穆斯·布鲁图斯从围困中解救出来的人吗?既然布鲁图斯的安全对他们而言至关重要,他们又怎么可能憎恨卡西乌斯的名字呢?抑或是那些对双方武器都置身事外的人吗?我并不担心他会对那些乐于安逸的人中的任何一个造成不快。但对于第三类人——不是老兵,而是最凶险的公敌——我却渴望给他们烙上最惨痛的创伤。然而,各位元老,我们要根据老兵的心意来发表意见到几时呢?他们的这种嫌弃何其严重,这种傲慢何其巨大,以至于我们甚至要按照他们的心意来挑选统帅?

§11.39

​ego autem —dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio—non tam veteranos metuendos nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat.3 nihil enim semper floret; aetas succedit aetati: diu legiones Caesaris viguerunt; nunc vigent Pansae, vigent Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. id enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus comprobatur. itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. fruantur illi suis, persolvantur his quae spopondimus. id enim deos immortalis spero aequissimum iudicare.

然而就我而言——各位元老,我必须说出我的真实感受——我认为我们不应该如此畏惧老兵,倒应该畏惧作为意大利菁华的新兵战士们、那些最乐于为解放祖国而备战的新军团、以及全意大利对你们的庄重威严作何感想。因为没有任何事物是永远常青的,一代人接替一代人:恺撒的军团长久以来曾威势赫赫;如今则是潘萨的军团威势赫赫,希尔提乌斯的军团威势赫赫,恺撒之子的军团威势赫赫,普兰库斯的军团威势赫赫;他们在人数上胜过,在年龄上胜过;毫无疑问在威信上也胜过。因为他们所从事的,是一场受到万邦赞同的战争。因此,奖赏已经许诺给后者,而对前者则早已全部付清。让前者享受属于他们的东西,让我们向后者付清我们所许诺之物吧。因为我期望不朽的神明会判定这是最公正的。

§11.40

​quae cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres conscripti, censeo comprobandam.

鉴于这些情况确实如此,各位元老,我提议你们应当批准我所陈述的那项提案。

语法注3 条
  1. 11.34contra ac Deiotarus sensit

    contra ac 为比较句式,意为“与……相反”,此处 ac 引导从句 Deiotarus sensit。

  2. 11.36tantum abest ut ornem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo

    固定句式 tantum abest ut... ut...。第一个 ut 从句(ut ornem)作主语从句(“我赞扬他们相差太远/绝无可能”),第二个 ut 从句(ut effici non possit...)表示结果。其后接续依赖于 non possit 的 quin 从句构成双重否定(“不能不恨他们”)。

  3. 11.39non tam veteranos metuendos nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat

    在 non tam... quam... 比较句式中,前项为宾格加动形容词结构(veteranos metuendos [esse] nobis),后项为并列的间接疑问从句(quid... quid... quid... sentiat),省略了动词 metuendum [esse nobis](“我认为我们不应如此畏惧老兵,倒应当[畏惧]新兵们……全意大利对你们的庄重有何想法”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:11.34-11.40