← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§11.6-11.9

多拉贝拉与安东尼的罪行及作恶者的可悲

西塞罗将多拉贝拉与安东尼的残暴等同视之,赞扬了特雷博尼乌斯在酷刑下表现出的高尚坚忍,并论证了作恶者远比受害者更为可悲。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11.6

​cum hoc hoste bellandum est cuius taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est. quid loquar de caede civium Romanorum, de direptione fanorum? quis est qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex; nos alio bello distineri putat: quasi vero non idem unumque bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium. imaginem M. Antoni crudelitatis in Dolabella cernitis: ex hoc illa efficta est; ab hoc Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. num leniorem quam in Asia Dolabella fuit in Italia, si liceat, fore putatis Antonium? mihi quidem et ille pervenisse videtur quoad progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius ullius supplici adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse partem relicturus.1

我们必须与这名公敌作战,其极端恶毒的残暴已超越了一切野蛮行径。关于对罗马公民的屠杀、对神殿的劫掠,我又有何可言?有谁能与事实的暴虐相称地哀悼如此巨大的灾祸?如今他在全亚细亚游荡,如君王般横行;他以为我们被另一场战争所牵制,仿佛对这伙大逆不道的恶徒所施加的邪恶枷锁的抗争,不是同一场独一无二的战争似的。你们在多拉贝拉身上看到了马克·安东尼残暴的写照:那〔写照〕正是依照此人〔安东尼〕塑造出来的;多拉贝拉恶行的教唆正由安东尼传授。难道你们认为,如果被允许,安东尼在意大利会比多拉贝拉在亚细亚更为宽仁吗?在我看来,多拉贝拉固然已经达到了一个残暴之徒的疯狂所能推进的极致,而安东尼若掌握权力,也绝不会在施加任何刑罚上留下丝毫余地。

§11.7

​ponite igitur ante oculos, patres conscripti, miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos necessariam: nocturnum impetum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios videret quam quae res esset audisset; furentis introitum Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vincla, verbera, eculeum, tortorem carnificemque Samiarium: quae tulisse illum fortiter et patienter ferunt.2 Magna laus meoque iudicio omnium maxima. est enim sapientis, quicquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si evenerit.3 maioris omnino est consili providere ne quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre.

因此,各位元老院议员,请把那一幕展现在眼前吧,那确实是凄惨而令人垂泪的景象,但为了激发我们的斗志却是必不可少的:对亚细亚最著名的城市的夜袭,武装人员对特雷博尼乌斯家宅的突闯,那个不幸的人尚未听闻发生了何事,便先看见了强盗们的刀剑;狂乱的多拉贝拉的闯入,那污秽的嗓音与声名狼藉的面孔,锁链、鞭笞、刑架,以及拷打者兼刽子手萨米阿里乌斯——据说特雷博尼乌斯英勇且坚忍地承受了这一切。这是巨大的荣耀,且依我之见是最高的荣耀。因为预先思量凡人所可能遭遇的任何境况在发生之时都当泰然承受,这正是智者的本色。防患于未然使此类灾难不致发生,固然需要更伟大的远见,但勇敢地承受它,亦需要同样崇高的勇气。

§11.8

​ac Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis—quamquam eius numquam particeps fuit—ut suam insatiabilem crudelitatem exercuerit non solum in vivo, sed etiam in mortuo; atque in eius corpore lacerando atque vexando, cum animum satiare non posset, oculos paverit suos. O multo miserior Dolabella quam ille quem tu miserrimum esse voluisti! ‘dolores Trebonius pertulit magnos.’ multi ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. ‘longus fuit dolor.’ bidui, at compluribus annorum saepe multorum. nec vero graviora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta morborum.

而多拉贝拉竟如此忘却人性——尽管他从未具有过人性——以至于不仅对生者施加他永不知足的残暴,甚至对死者也是如此;在摧残与折磨他的尸体时,由于无法满足自己的内心,他便以此餍足自己的双眼。 噢,多拉贝拉,你比你所企图使其沦为最悲惨之人的那个人要悲惨得多!“特雷博尼乌斯忍受了巨大的痛苦。”许多人因病势沉重而承受更大的痛苦,但我们通常不称他们为悲惨,而称其为饱受折磨。“痛苦是漫长的。”持续了两天,但对于许多人来说往往长达数年。而且事实上,刽子手的酷刑有时并不比疾病的煎熬更为沉重。

§11.9

​Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et amentissimi, multo miseriora. nam quo maior vis est animi quam corporis, hoc sunt graviora ea quae concipiuntur animo quam illa quae corpore. miserior igitur qui suscipit in se scelus quam is qui alterius facinus subire cogitur. cruciatus est a Dolabella Trebonius: et quidem a Carthaginiensibus Regulus. qua re cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella iudicandum est? an vero hoc conferendum est aut dubitandum uter miserior sit, isne cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit, an is qui cunctis senatus sententiis hostis est iudicatus? nam ceteris quidem vitae partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia conferre vitam Treboni cum Dolabellae? alterius consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat? alteri a puero pro deliciis crudelitas fuit; deinde ea libidinum turpitudo ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo.4

还有别的事物,我说,还有别的事物,噢,最堕落、最疯狂的人啊,要悲惨得多。因为精神的力量比肉体有多大,精神所领受的痛苦就比肉体所承受的有多深重。因此,自招罪孽之人,比被迫承受他人恶行之人要悲惨得多。特雷博尼乌斯被多拉贝拉施以酷刑,而勒古卢斯确实也被迦太基人施以酷刑。既然迦太基人对待敌人已被判定为至为残暴,那么对于多拉贝拉对待同胞公民,又该作出怎样的评判呢?难道这当被相提并论,或者难道值得怀疑两者之中谁更悲惨吗:是元老院与罗马人民渴望为其复仇的死者,还是根据元老院全票决议被宣布为公敌之人?因为在人生的其他各个方面,有谁能在不对特雷博尼乌斯构成极大侮辱的前提下,将特雷博尼乌斯的生平与多拉贝拉的生平相比较?前者在解放祖国中所表现出的深思熟虑、才赋、仁爱、清白与胸怀的伟大,有谁不知?而在另一人身上,自幼便以残暴为乐事;继之以情欲的丑恶,以至于他总是自得于去做那些连哪怕有羞耻之心的仇敌都无法启齿用以指责他的勾当。

语法注4 条
  1. 11.6neque Antonius ullius supplici adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse partem relicturus

    该分句承接前分句 mihi... videtur 的人称结构(省略了 videtur),构成将来不定式的 esse 分置在 partem relicturus 之前。短语 ullius supplici adhibendi 为带有动形词的属格结构,作 ullam partem 的部分属格,意在强调安东尼绝不会在施加任何刑罚上留下丝毫未竟之余地。

  2. 11.7quae tulisse illum fortiter et patienter ferunt

    连接关系代词 quae 作不定式 tulisse 的直接宾语,指代前文列举的种种暴行与惨状(impetum, inruptionem, vincla, verbera 等)。主要动词 ferunt 在此意为“相传/据说”,支配宾格不定式结构(illum tulisse),并且 tulisse(fero 的完成时不定式)与 ferunt 在句中形成了同源词首尾呼应的修辞效果。

  3. 11.7est enim sapientis, quicquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si evenerit

    属格 sapientis 为表特征或本分的述语属性格(“属于/是智者的本分”)。est 的主语是不定式短语 id praemeditari,其后接支配间接引语的宾格不定式结构 [id] ferendum modice esse;而代词 id 本身是先行词,引导关系从句 quicquid homini accidere possit。

  4. 11.9quod ea faceret quae sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo

    由连词 quod 引导的从句中的动词 faceret 使用虚拟语气,间接地反映了多拉贝拉自身的主观反常心态。随后的 possent 则是在以先行词 ea 为基础的关系代词 quae 引导的特征关系从句中使用虚拟语气,指代“即便是有羞耻之心的仇敌也无法启齿用以指责他的那种行径”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:11.6-11.9