- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:11.10-11.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗鉴于曾为友人的多拉贝拉背叛国家而告诫众人加倍警惕安东尼,并列举与谴责了聚集在安东尼阵营中的一众恶名昭彰的党羽(包括其弟卢基乌斯、岑索里努斯、贝斯提亚、沃皮斯库斯、萨克萨、卡佛以及各类破产者与罪犯)的恶劣行径与危险性。
et hic, di immortales! aliquando fuit meus.1 occulta enim erant vitia non inquirenti. neque nunc fortasse alienus ab eo essem, nisi ille nobis, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium. etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. primum Lucium fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere?
而且此人,不朽的神明啊,曾一度是我的朋友!因为对于不加探究的人来说,他的恶习原是隐蔽的。如果不是他显露出来是我们、祖国的城墙、这座城市、家神、我们众人的祭坛与炉灶、以至于自然和人性本身的死敌,我如今或许也不会与他疏远。既然受到了他的警示,我们就应当更加审慎、更加警惕地防范安东尼。 因为多拉贝拉随身并未带有那么多昭彰显赫的盗匪;但你们看到了安东尼拥有何等样人,以及有多少人。首先是他弟弟卢基乌斯:不朽的神明啊,那是怎样的祸害之炬,怎样的罪行,怎样的恶孽,怎样的大涡流,怎样的深渊!你们以为,他在心中有何物不曾吞噬,在思虑中有何物不曾饮尽,有谁的鲜血他不曾渴望吮吸,有谁的财产与家业他不曾怀着贪欲与图谋投去最不知羞耻的目光?
quid Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se petere profitetur. atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem pro praetura putat. alter Caesar Vopiscus ille summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvatur legibus: quamquam leges eum non tenent propter eximiam, credo, dignitatem. at hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatore difficilis. sed haec iudicum culpa, non mea est. ego defendi fide optima: illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. qui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intellegamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et e re publica iudicavisse.
岑索里努斯又如何?他口头上声称渴望成为城市裁判官,实际上断然不愿。贝斯提亚又如何?他公开声称要谋求执政官之位来取代布鲁图斯。愿朱庇特禳除这可憎的凶兆!然而,一个连裁判官都未能当上的人去谋求执政官,是何等荒谬!除非他或许把被定罪视作裁判官职位的替代品。让另一个凯撒——那位极具才华、极富权势、企图由市政官直接谋求执政官职位的沃皮斯库斯——免受法律约束吧;尽管法律并不约束他,我想,这大概是因为他那卓越的威严。然而此人在我辩护下曾五次被宣告无罪;即使对角斗士而言,在城市中获得第六次胜利亦属不易。但这乃是法官之过,非我之过。我以至诚尽力辩护;他们本应将这位最显赫、最优秀的元老留在国家之中。然而,他现在似乎除了让我们认识到那些被我们废除判决的法官其实是判决得当且符合国家利益的之外,别无所为。
neque hoc in hoc uno est: sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. quod horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt nisi crudelissimum putatis fore? accedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit, castrorum antea metator, nunc, ut sperat, urbis: a qua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur. cum hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius oderunt. his quasi praeter dotem quam in civilibus malis acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. quibus utinam contenti essent! ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quidvis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non haberemus.
而且这并非仅存在于他一人身上:在同一营垒中,还有其他人是体面地被定罪,却可耻地获得复权的。你们认为这些身为一切善良公民之敌的人,其图谋除最为残暴之外还能是什么?此外还有一个叫萨克萨的人,是凯撒从最偏远的凯尔特伊比利亚带给我们作为平民保民官的,先前是军营的划界员,现在正如他所指望的,成了城市的划界员;既然他与此城无涉,就让他在我们安然无恙之际,把凶兆降临在自己头上吧。与他在一起的还有退伍老兵卡佛,退伍老兵们对他的憎恨莫此为甚。安东尼把坎帕尼亚的土地赏赐给这些人,仿佛是在他们在内乱灾祸中所获得的妆奁之外的补贴,好让他们为其余庄园寻得乳母。但愿他们能满足于这些!我们本会忍受的,尽管这难以容忍,但只要我们不经历这场最可恶的战争,任何代价本都是应当承受的。
quid? illa castrorum M. Antoni lumina, nonne ante oculos proponitis? primum duos conlegas Antoniorum et Dolabellae, Nuculam et Lentonem, Italiae divisores lege ea quam senatus per vim latam iudicavit; quorum alter commentatus est mimos, alter egit tragoediam. quid dicam de Apulo Domitio? cuius modo bona proscripta vidi. tanta procuratorum est neglegentia. at hic nuper sororis filio infudit venenum, non dedit. sed non possunt non prodige vivere qui nostra bona sperant, cum effundant sua. vidi etiam P. Deci auctionem, clari viri, qui maiorum exempla persequens pro alieno se aere devovit.2 emptor tamen in ea auctione inventus est nemo. hominem ridiculum qui se exserere aere alieno putet posse, cum vendat aliena.
怎么?难道你们没有将马克·安东尼军营中的那些“名流”展现在眼前吗?首先是安东尼兄弟和多拉贝拉的两位同僚,努库拉和伦托,他们是根据元老院判定为通过暴力通过的那条法令而瓜分意大利的人;其中一人撰写滑稽剧,另一人表演悲剧。关于阿普利亚人多米提乌斯我该说什么呢?我刚才还看到他的财产被张榜拍卖。代理人们的疏忽竟至于此。然而此人最近向他外甥灌下毒药,而非仅仅递予毒药。但是,那些在挥霍自己财产的同时指望着我们财产的人,不可能不穷奢极欲地生活。我还看到了普布利乌斯·德基乌斯的拍卖,这位显要人物追随祖先的榜样,为了债务而将自己献祭。然而在那场拍卖中竟没有找到一个买家。一个在变卖他人之物时还以为能摆脱债务的人,真是可笑至极!
nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae videntur Furiae debitorum; vindicem enim novarum tabularum novam tabulam vidimus.3 quid de T. Planco? quem praestantissimus civis, Aquila, Pollentia expulit et quidem crure fracto: quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset! lumen et decus illius exercitus paene praeterii, T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum, quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure Germanum Cimber occidit.4 cum hanc et huius generis copiam tantam habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu et copia?
至于特雷贝利乌斯,我又该说什么呢?债务人的复仇女神们似乎已向他报了仇;因为我们看到了这位新账册的卫护者自己登上了拍卖账册。提图斯·普兰库斯又如何?最杰出的公民阿奎拉把他赶出了波伦提亚,而且打断了他的腿:但愿这事早些发生在他身上,使他不致回到这里!我几乎遗漏了那支军队的光芒与荣耀——提图斯·安尼乌斯·辛伯尔,吕西迪库斯之子,他自己也是个“吕西迪库斯”(毁法者),因为他瓦解了一切法度——除非碰巧这位“辛伯尔人”杀死其亲兄弟(日耳曼人)是合法的。既然安东尼拥有如此众多此类货色,当多拉贝拉以绝难与之相比的盗匪人马与数量便犯下了如此滔天的大逆重罪时,安东尼又会遗漏哪一种恶行呢?
- 11.10aliquando fuit meus
物主形容词 meus 用作表语,意为“曾是我的朋友”或“属于我这一边”。这既关涉多拉贝拉曾为西塞罗女婿的亲密私人与家族关系,又借此突显如今其沦为公敌后彼此关系的彻底决裂。
- 11.13pro alieno se aere devovit
对罗马历史上普布利乌斯·德基乌斯·穆斯为共和国向神明献身牺牲(devotio pro re publica)这一英雄传统的辛辣讽刺。西塞罗将为祖国献身颠倒为“为了债务(pro aere alieno)”破产并被拍卖财产,形成嘲弄性的对比。
- 11.14vindicem enim novarum tabularum novam tabulam vidimus
运用 tabula(牌/账册)的双关语:novae tabulae 指债务免除法案(字面为“新账册”),而 novam tabulam 指财产没收拍卖的公示布告或拍卖账册。讽刺这位曾经鼓吹废除债务的卫护者,最终落得自己的财产登上拍卖公示台账的下场。
- 11.14nisi forte iure Germanum Cimber occidit
巧妙运用 Cimber(人名“辛伯尔”/辛布里人)与 Germanus(“亲兄弟”/日耳曼人)的双关修辞。表面上借北方部族间的冲突设喻,实则痛斥其杀害亲兄弟(fratricide)的大逆罪行,反讽其行径绝无合法(iure)之可能。
