- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:11.1-11.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗痛陈特雷博尼乌斯惨遭杀害的事件,严厉谴责多拉贝拉与安东尼的残暴本性,并敦促元老院以坚定的斗志捍卫自由以避免沦为奴役。
Magno in dolore, patres conscripti, vel maerore potius quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. perspeximus enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter effecit quod optarat, de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur.
各位元老院议员,在我们从杰出的公民、极其克制的人物盖乌斯·特雷博尼乌斯那残酷而悲惨的死亡中所承受的巨大痛苦、或者更确切地说是哀恸之中,仍然存在着我认为对国家大有裨益的东西。因为我们已经看清,在那些向祖国举起罪恶武器的人心中,存在着何等巨大的残暴。事实上,自人类诞生以来,便降生了这两个最可憎、最肮脏的恶魔:多拉贝拉和安东尼;他们之中一个实现了他所贪图的事,另一个则暴露了他所图谋的心思。卢基乌斯·秦纳是残酷的,盖乌斯·马略在愤怒中执拗不休,卢基乌斯·苏拉是暴烈的;但他们之中任何一人的复仇酷烈程度,都未曾超越死亡;然而即便这种惩罚,施于公民身上也被认为过于残酷。
ecce tibi1 geminum in scelere par, invisitatum, inauditum, ferum, barbarum. itaque quorum summum quondam inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimae naturae et turpissimae vitae similitudo. ergo id quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius.2 sed ille cum procul esset a consulibus exercitibusque nostris neque dum senatum cum populo Romano conspirasse sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui.
看啊,这是一对在罪恶中相匹的同伙,前所未见、闻所未闻、残暴而野蛮。因此,你们记得他们彼此之间曾经存在极大的仇恨与争战,但此后,他们极其邪恶的本性与极其可耻的生活的相似性,又以非同寻常的彼此契合与情爱将他们紧紧维系在一起。因此,多拉贝拉对他力所能及的一人所施加的暴行,安东尼正威胁要同样施加给许多人。但在多拉贝拉远离我们的执政官和军队、尚未察觉元老院已与罗马人民同心协力之时,仰仗着安东尼的军队,他着手实施了那些他以为在罗马已被其疯狂同伙所实施的罪行。
quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? omnis, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum esse voluimus, statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenam putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. qualis igitur hostis habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in benefici parte numeretur? quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetis—ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem— tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis.
那么你们认为此人在图谋别的什么,在希求什么,或者这场战争究竟有何缘由呢?我们所有对国家持有自由见解的人、发表了配得上我们身份的观点的人、愿意罗马人民获得自由的人,他确实未将我们视作私仇,而是视作公敌;但他向我们图谋的惩处,却甚于对待公敌:他认为死亡不过是自然的刑罚,而拷打与剧痛才是愤怒的惩处。那么,一个若他得胜、只要免遭拷打、死亡就算作一种恩惠的人,究竟应当被看作怎样的公敌呢?为此,各位元老院议员,虽然你们不需要劝勉者——因为你们自己出于自愿,已经燃起了收复自由的热望——然而,你们看到摆在战败者面前的奴役惩罚愈是巨大,就愈要以更崇高的精神和热忱去捍卫自由。
in Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu arcuit, a reditu refrenavit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. alter in Asiam inrupit. cur? si ut in Syriam, patebat via et certa neque longa; sin ut ad Trebonium, quid opus fuit cum legione? praemisso Marso nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui norunt—mihi enim hic senator ignotus est—sed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella.
安东尼侵入了高卢,多拉贝拉侵入了亚细亚,两人各自侵入了属于他人的行省。布鲁图斯挺身阻击前者,冒着自己生命的危险遏制了这个狂暴且企图摧毁和掠夺一切之人的冲击;他阻挡了他的前行,勒住了他的归途,甘愿让自己承受围困,从而从两翼约束了安东尼。而另一人则闯入了亚细亚。为什么?如果为了前往叙利亚,道路坦途、明确且不漫长;但如果是为了去特雷博尼乌斯那里,带上一支军团又有何必要?多拉贝拉先派出了某个马尔西人奥克塔维乌斯——一个罪恶滔天且穷困潦倒的强盗,去蹂躏田野、骚扰城镇,并非出于建立家产的期望(了解他的人都说他守不住家产,因为这位元老对我而言是陌生的),而仅仅是为了眼前填饱他乞丐般的欲壑——随后多拉贝拉便跟进到来。
nulla suspicione belli —quis enim id putaret?—secutae conlocutiones familiarissimae cum Trebonio; complexus summae benevolentiae falsi indices exstiterunt in amore simulato; dexterae quae fidei testes esse solebant sunt perfidia et scelere violatae: nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorum antiquissimorumque sociorum; oppressus Trebonius, si ut ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem haberet, miser.3 ex quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit quid esset victis extimescendum. consularem hominem consulari imperio provinciam Asiam obtinentem Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. cum verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. post cervicibus fractis caput abscidit, idque adfixum gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum atque laniatum abiecit in mare.
在毫无战争疑虑的情况下——因为谁能想到会发生此事?——随之而来的是与特雷博尼乌斯极其亲密的交谈;在虚情假意中,显示出极大善意的拥抱成了虚妄的凭据;曾经作为信义见证的右手,遭到了背叛与罪行的践踏。夜间闯入斯米尔那,如同闯入敌人的城市,而那本是我们最忠诚、最古老的盟友之城;特雷博尼乌斯遭到压服——如果是被公然为敌之人所制,他是大意;如果是被当时仍具公民外貌之人所制,他是悲惨。无疑,命运希望我们从中汲取教训,明白战败者当畏惧何物。他将一位拥有执政官权能、统理亚细亚行省的前执政官交给了流放者萨米阿里乌斯;他没有立刻杀死俘虏,我想,是不愿在胜利中显得过于宽大。当他用污秽的嘴以辱骂的言语撕碎了这位高尚之人后,便以鞭笞和拷打就公款一事进行严讯,且持续了两天之久。随后,在折断了他的脖颈后,割下了他的头颅,并下令将头颅插在标枪上巡回展示;其余的尸身则遭到拖拽、撕裂,并被抛入了大海。
- 11.2ecce tibi
tibi 为“伦理与格”(dativus ethicus),与叹词 ecce 连用,旨在引起听众(即在场元老)对后文所述恶行的高度关注与警觉。
- 11.2in quo potuit multis idem minatur Antonius
in quo potuit 是呼应前文 id quod fecit Dolabella 的关系分句,其先行词(指代多拉贝拉力所能及控制并加害的对象,即特雷博尼乌斯)省略了 in eo,与后文的 multis(“针对许多人”)形成鲜明对比。
- 11.5oppressus Trebonius, si ut ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem haberet, miser
高度省略的对仗结构。各分句中省略了系动词或主要谓语(如 oppressus est 或 fuit)。其核心句式为对比特雷博尼乌斯遭难时的性质:“如果是被一个公然为敌之人所制,他便是大意;如果是被当时仍具公民表象之人所制,他便是悲惨。”
