← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§11.20-11.23

私人统帅权之辩与优先解救穆蒂纳

西塞罗申明此前授予年轻屋大维统兵权的合理性,反驳将统帅权授予闲散平民的提议,并力陈不应向执政官抽签分配行省去追讨多拉贝拉,主张全力以赴解救身陷穆蒂纳的德基穆斯·布鲁图斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11.20

​at enim—nam id exaudio—C. Caesari adulescentulo imperium extraordinarium mea sententia dedi. ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publica, ne cogitatum quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem?1 aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. quae est enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus? non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum.2 eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. milites veterani qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant volebant sibi ab illo imperari; legio Martia et legio quarta ita se contulerant ad auctoritatem senatus et rei publicae dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. imperium C. Caesari belli necessitas, fascis senatus dedit. otioso vero et nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesar—cum peritissimo homine mihi res est—quando imperium senatus dedit? sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito videar. etsi quis potest refragari non modo non petenti verum etiam recusanti?

但有人可能会说——因为我听到了这样的声音——是我自己的提案将非常规统帅权授予了年轻的盖乌斯·凯撒。确实如此,因为他曾赋予了我非常规的庇护;当我说“赋予我”时,我是指赋予元老院和罗马人民。当国家从他那里获得了甚至未曾设想过的巨大庇护,以至于没有他就无法保全时,难道我不该授予此人非常规统帅权吗?要么必须夺走军队,要么必须授予统帅权。因为有什么道理、又怎能做到在没有统帅权的情况下维系一支军队呢?因此,未被夺走的东西,绝不应被视作额外赐予的恩惠。征召的父老们,如果你们当时不予授予,你们本就等于从盖乌斯·凯撒手中强行剥夺了统帅权。追随他的威望、统率与名号而为国家拿起武器的退役老兵们,希望由他来发号施令;玛尔斯军团和第四军团归附于元老院的权威与国家的尊严,以至于坚决要求盖乌斯·凯撒作为他们的统帅与领袖。是战事的紧迫赋予了盖乌斯·凯撒统帅权,而元老院赋予的是侍从权标。但是,对于一位优游无所事事的平民,卢基乌斯·凯撒,我恳求你告诉我——我面对的乃是一位经验极其老到之人——元老院何曾授予过统帅权? 不过关于此事就谈到这里吧,以免我显得是在反对一位与我极其亲近且对我恩重如山的人。然而,对一个不仅不谋求、甚至予以拒绝的人,又有谁能够加以反对呢?

§11.21

​illa vero, patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum gravitate sententia est ut consules Dolabellae persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. dicam cur inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibus sit videte. cum consul designatus obsideatur, cum in eo liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Romano pestiferi cives parricidaeque desciverint, cumque id bellum geramus quo bello de dignitate, de libertate, de vita decernamus, si in potestatem quis Antoni venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut suspicioni crimen aut invidiae materiam dedisse videamur?

然而,征召的父老们,执政官们为了追讨多拉贝拉而在亚细亚与叙利亚之间抽签的这一提议,实与执政官的尊严不合,与时势的严峻不合。我稍后将说明为何这对国家无益,但请诸位先看这对执政官而言是何等可耻。当候任执政官身陷围困,当国家的安危系于解救他一事,当祸国殃民的公民与叛国之徒已背离罗马人民,当我们正在进行一场事关尊严、自由与性命的决战,且一旦有人落入安东尼手中就注定面临严刑酷打,当这一切事务的决胜之责已托付并交付给最优秀、最英勇的执政官们时,难道还要提及亚细亚和叙利亚,以至于让我们显得要么为猜忌提供了借口,要么为嫉妒提供了资粮吗?

§11.22

​at vero ita decernunt ‘ut liberato Bruto': id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito. ego vero mentionem omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virum fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogit te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. si autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos omnis ad Mutinam intenderes. quod quoniam fieri non potest, isto te animo quem habes praestantissimum atque optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare.

然而他们确实是这样决议的:“待布鲁图斯获救之后”。因为唯一还缺的,就是〔决议〕“待〔他〕被遗弃、抛弃和背叛之后”了!但我坚持认为,任何提及行省之举都是在最不合时宜的时刻做出的。因为盖乌斯·潘萨,无论你的心思——正如它确实展现的那样——是多么专注地去解救那位最英勇、最显赫的人,事物的常理也会必然迫使你不时将心思转向追讨多拉贝拉,并将你的一部分关切与思虑分流到亚细亚和叙利亚去。但倘若可能的话,我甚至希望你拥有好几颗心灵,以便能将它们全部集中于穆蒂纳。既然这是不可能的,我们就希望你用你所拥有的那颗最卓越、最健全的心灵,除布鲁图斯之外别无所思。

§11.23

​facis tu id quidem et eo maxime incumbis, intellego; duas tamen res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. incitare et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non ad aliam ulla ex parte curam transferre debemus. adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam: imitare me quem tu semper laudasti: qui instructam ornatamque a senatu provinciam deposui ut incendium patriae omissa omni cogitatione restinguerem. nemo erit praeter unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi esse decretam.3 hanc, quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice ne id quod non curas cupere videare.

我深知你确实是这么做的,并且正全力倾注于此;然而两件事,尤其是大事,任何人不仅无法在同一时间操办,甚至连在思虑中将它们理清也做不到。我们应当激发并点燃你那极为卓越的热忱,而不该在任何方面将你的关切转移到其他事务上去。此外,再想想人们的议论、猜忌与嫉妒吧:请效仿你一直赞赏的我;我放下了元老院所配备修葺的行省,抛开一切〔其他〕思虑去扑灭祖国的烈火。除了我一个人之外——看在我们极深的交情上,若你当时认为这关乎你的利益,本必定会与我商议——绝不会有人相信这个行省是在违背你意愿的情况下决议授予你的。我恳请你,凭着你非凡的智慧压制这种传闻,切莫让你显得渴望得到你根本不在意的东西。

语法注3 条
  1. 11.20A quo praesidium res publica, ne cogitatum quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem?

    关系从句 A quo ... haberet 修饰先行词 huic,未完成过去时虚拟式 haberet 带有特征或原因色彩。主句中的 non darem 是用于过去时态的修辞性/审议性虚拟式(或隐含反事实条件句的结论),表示过去的义务或必然性,意为“我岂能不给予?”。

  2. 11.20non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum

    基本句式结构为 non igitur existimandum est id datum [esse], quod ereptum non est。否定词 non 置于句首,否定整个谓语判断,表达“未被夺走之物,不应因此被判定为是赐予的”。

  3. 11.23nemo erit praeter unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi esse decretam.

    句子的核心骨架为 nemo erit ... qui credat te invito provinciam tibi esse decretam(credat 为特征从句虚拟式)。中间插入的 praeter unum me quicum ... communicasses 是以 unum me 为先行词的关系从句,内部嵌套了一个虚拟条件句(si ... putasses, communicasses:“若是你认为……你必定会同其商量”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:11.20-11.23