- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:11.24-11.27
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出潘萨的同僚希尔提乌斯正奋战在前线,以此进一步申明分配行省提案的不当,并主张东线追讨多拉贝拉之事不应交由执政官,而应委托给已在当地拥有合法指挥权与军队的马尔库斯·布鲁图斯或卡西乌斯。
quod quidem eo vehementius tibi laborandum est quia in eandem cadere suspicionem conlega, vir clarissimus, non potest. nihil horum scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu decertat; ante provinciam sibi decretam audiet quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. vereor ne exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt. quod si provinciae consulibus expetendae videntur, sicut saepe multis clarissimis viris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; qui ita conservandus est ut id signum quod de caelo delapsum Vestae custodiis continetur; quo salvo salvi sumus futuri. tunc vel in caelum vos, si fieri potuerit, umeris nostris tollemus; provincias certe dignissimas vobis deligemus; nunc quod agitur agamus. agitur autem liberine vivamus an mortem obeamus, quae certe servituti anteponenda est.
正因如此,你更应当全力以赴,因为你的同僚——一位极其显赫的人——绝不可能落入同样的嫌疑之中。他对这些事情一无所知,毫无疑心;他正在作战,立于战线之上,为自己的鲜血与生命搏杀;在还来不及怀疑有人为这等事耗费时间之前,他就会听到行省已被决议授予自己。我还担心,我们的军队并非出于征兵的强迫、而是出于自愿的热忱而献身于国家,若是他们以为我们除了眼前的战事外还在思虑其他任何事情,他们的士气便会受挫。但如果执政官们认为行省值得争取——正如许多最显赫的先贤常常争取的那样——,那就先请把布鲁图斯还给我们,他是国家的明灯与荣耀;他必须得到保全,犹如从天而降并由维斯塔看守所护持的神像一样;只要他平安,我们便将平安。到了那时,若有可能,我们甚至会用双肩把你们抬上九霄;我们必定会为你们挑选最相配的行省;而眼下,让我们专注于手头的大事。而眼下的大事,正是我们究竟该作为自由人活着,还是走向死亡——而死亡无疑是优于奴役的。
quid? si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum? quando enim veniet consul? an id exspectamus quoad ne vestigium quidem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? at mittent aliquem de suo numero. valde mihi probari potest qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi.1 at hominem dignum mittent. num P. Servilio digniorem? at eum quidem civitas non habet. quod ergo ipse nemini putavi dandum, ne a senatu quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem?
再说,倘若那项提议甚至还会在追讨多拉贝拉的事上造成延误呢?因为执政官何时才能赶到?难道我们要一直等到亚细亚的城邦与都市连一丝痕迹都不复存在吗?“但他们会从自己的部属中派遣某个人去。”不久前我刚拒绝将非常规统帅权授予一位最显赫的平民,难道这就能得到我的认可吗?“但他们会派一位配得上的人去。”难道能比普布利乌斯·塞尔维利乌斯更配得上吗?然而国家并无更胜于他的人。那么,我自己认为绝不该授予任何人、甚至不该由元老院授予的权力,难道我会赞同凭一个人的决断去委任吗?
expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda. quis igitur is est? aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. decernerem plane, sicut multa ‘consules, alter ambove,’ ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus;2 non ut ex acie respectum haberemus, sed ut ea ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem; tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortis, habet equitatum. hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providendum. quamquam miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum sustinere. quod si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum est exspectabit senatum.
征召的父老们,我们需要的是一位轻装就绪之人,一位拥有合法统帅权的人,此外他还必须拥有威望、声誉、军队以及在解放国家中久经考验的忠忱。 那么,这个人是谁呢?要么是马尔库斯·布鲁图斯,要么是盖乌斯·卡西乌斯,要么是他们二人。如果不是我们把布鲁图斯束缚在希腊、且更希望他的援力倾向意大利而非亚细亚的话,我本会明确决议——正如许多法令写道——“由两位执政官之一或其二人”;这并非为了让我们从阵线中回顾后方,而是为了让前线本身也能拥有来自海外的策应。此外,征召的父老们,盖乌斯·安东尼至今仍牵制着马尔库斯·布鲁图斯,他控制着大都市兼要邑阿波罗尼亚;据我所知,他还控制着比利斯,控制着阿曼提亚,进逼伊庇鲁斯,压迫奥利库姆,拥有若干步兵大队和骑兵。如果布鲁图斯从这里被调往另一场战争,我们必将失去希腊。此外,还必须对布隆迪西乌姆以及意大利的那片海岸有所防备。不过,我很惊讶安东尼竟能耽搁这么久;因为他一向习惯于甘受枷锁,难以久经包围的恐慌。但若是布鲁图斯解决了这一战局,并意识到追讨多拉贝拉比留在希腊更有利于国家,他便会凭着自己的决断采取行动,正如他迄今所做的那样,绝不会在这许多急待扑灭的烈火中坐等元老院的命令。
nam et Brutus et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuit.3 necesse est enim in tanta conversione et perturbatione omnium rerum temporibus potius parere quam moribus. nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. itaque si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate ei summi viri quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus. num igitur Brutus exspectavit decreta nostra, cum studia nosset? neque enim est in provinciam suam Cretam profectus: in Macedoniam alienam advolavit; omnia sua putavit quae vos vestra esse velitis; legiones conscripsit novas, excepit veteres; equitatum ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto parricidio oblitum hostem sua sententia iudicavit. nam ni ita esset, quo iure equitatum a consule abduceret?
因为布鲁图斯和卡西乌斯二人在许多事务上早已是自己的元老院了。在一切事物的如此剧变与动荡之中,顺随时势必然重于拘泥成规。因为布鲁图斯或卡西乌斯将祖国的安危与自由视作最神圣的法律和最崇高的成规,绝非始于今日。因此,纵使无人向我们提起追讨多拉贝拉之事,鉴于有这些在德操、威信与高贵上无与伦比的人物——其中一人的军队我们已然知悉,另一人的军队我们已有所闻——我也同样会将其视作已经决议一般。既然布鲁图斯深知我们的心愿,难道他还会等待我们的法令吗?他并没有前往自己的行省克里特,而是飞奔至属于他人的马其顿;只要是你们希望属于你们的一切,他都视作属于自己;他征募新的军团,收编旧的部队;他将多拉贝拉的骑兵收归麾下,甚至在多拉贝拉犯下如此弑亲反国的大罪之前,就已经按自己的判定将其定为公敌。若非如此,他又凭何等法权从一位执政官手中夺走骑兵呢?
- 11.25valde mihi probari potest qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi
修辞性反诘与反讽(“这岂能大获我的赞同,要知道我刚刚才拒绝……”)。关系从句 qui... non dedi 使用直陈式完成时,为反问提供因果或对照依据,强调演讲者不久前刚反对授予普布利乌斯·塞尔维利乌斯非常规统帅权的一贯立场。
- 11.26decernerem plane, sicut multa ‘consules, alter ambove,’ ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus
虚拟语气条件句中的时态交替:归结从句采用未完成过去时虚拟式 decernerem 表明当前的未实现意图(“我本会明确决议”),而条件从句采用过去完成时虚拟式 ni conligassemus ... maluissemus,针对过去业已发生的事实(将布鲁图斯限制在希腊并使其防线偏向意大利)构成与过去相反的假设。
- 11.27nam et Brutus et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuit
复合主语与谓语的单复数一致关系:尽管主语由 et Brutus et Cassius 并列构成,但动词 fuit 及代词 ipse sibi 均使用单数形式。这种单数形式强调个体分配意义(即他们“各自”都充当了自己的元老院),而非将两人视作集体的单一体。
