- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:11.15-11.19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗赞同福菲乌斯宣布多拉贝拉为公敌的提案,但随后转向讨伐统帅的选任,依据历史先例拒绝了授予非常规统帅权的提议。他进而批评卢基乌斯·凯撒将统帅权授予一介平民的提案,指责这不当地将元老院变成了公民大会选举的场所。
quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio, ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere. itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago Fufio: dixit enim severam, gravem, re publica dignam sententiam: iudicavit hostem Dolabellam; bona censuit publice possidenda. quo cum addi nihil potuisset—quid enim atrocius potuit, quid severius decernere?—dixit tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. quam severitatem quis potest non laudare?
因此,正如我屡次不情愿地反对昆图斯·福菲乌斯一样,我也欣然赞同了他的提案;由此你们应当判定,我惯常反对的不是这个人,而是这件事本身。所以,我不仅赞同福菲乌斯,甚至向他表示感谢;因为他提出了严厉、庄重且无愧于国家的提案:他判定多拉贝拉为公敌;他决议其财产应当由国家充公。尽管在这一点上本已无可复加——因为他还能做出什么更严厉、更决绝的决议呢?——但他仍然表示,如果在排在他之后被征询意见的人中有人提出了更严苛的提案,他将予以附议。这般严正,又有谁能不赞赏呢?
nunc, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. neque enim quiescit; habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto1 bellum gerendum est, imperator est deligendus. duae dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; alteram quia alienam his temporibus existimo.
如今,既然多拉贝拉已被判定为公敌,就必须以战争征讨他。因为他并没有按兵不动;他拥有一支军团,拥有逃亡奴隶,拥有一伙亵渎神明的邪恶之徒;他本人肆无忌惮、无法无天,注定要落得角斗士一般的死法。因此,既然昨天决议多拉贝拉为公敌之后战争势在必行,就必须选拔一名统帅。会上提出了两个提案,我对此二者皆不赞同:其一是因为我认为除迫不得已外它总是危险的;其二是因为我认为它不合于当前的时势。
nam extraordinarium imperium populare atque ventosum est, minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. bello Antiochino magno et gravi, cum L. Scipioni provincia Asia obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium, illius sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem esse summumque consilium neque se ei legatum, id aetatis eisque rebus gestis,2 defuturum. quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum; nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio; ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet.
因为非常规的统兵权乃是迎合大众且轻浮多变的,极不符合我们的庄重,极不符合我们这个阶层。在重大而艰巨的安条克战争中,当亚细亚省份落到卢基乌斯·西庇阿身上,而人们认为他魄力不足、力量欠缺,元老院正打算将事务转交给他同僚、那位智者之父盖乌斯·莱利乌斯时,卢基乌斯·西庇阿的兄长普布利乌斯·阿非利加努斯挺身而出,恳求免除降临在家族头上的这份耻辱,并表示他的弟弟具备崇高的美德与极高的智谋,而他本人即便到了这个年纪并建立了那些丰功伟绩,也绝不会怠慢作为副将去辅佐他。当他说了这番话后,西庇阿的管辖省份未有丝毫变动;这场战争也未谋求非常规统帅权,就像先前由执政官或独裁官指挥并终结的两场极其浩大的布匿战争一样,也像对皮洛士、对腓力的战争、后来对阿开亚的战争以及第三次布匿战争一样;而在第三次布匿战争中,罗马人民为自己选拔了合适的将领普布利乌斯·西庇阿,但依然坚持让他以执政官身份统兵作战。
cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. rogatus est populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus Romanus remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis triumpharat; qui, cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas tulit. ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit. de Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt. nam Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se mittere dixit, non pro consule.3
在普布利乌斯·利基尼乌斯与卢基乌斯·瓦莱里乌斯担任执政官期间,必须与阿里斯托尼库斯作战。人民被征询意见,赞同由谁统率这场战争。执政官兼大祭司长克拉苏对他身为玛尔斯祭司的同僚弗拉库斯宣布,若离开圣务则处以罚金;罗马人民赦免了这项罚金,但仍命令祭司服从大祭司长。然而即便在当时,罗马人民也未将战事委派给一介平民,尽管当时有前一年刚对努曼提亚人举行过凯旋式的阿非利加努斯;尽管他在战功与英勇上远胜所有人,却仅获得了两个特里布斯的支持。罗马人民就这样宁愿将战事托付给执政官克拉苏,而不给无公职的阿非利加努斯。至于至尊之人、万民之首格奈乌斯·庞培的统兵权,则是由骚乱的平民保民官提出法案通过的。因为塞脱利乌斯战争之所以由元老院授予一介平民,是因为执政官们予以推辞,当时卢基乌斯·菲利普斯表示,他是代表两位执政官派遣他去,而不是作为前执政官。
quae igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? clarissimo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen: in quo maximum nobis onus imposuit. adsensus ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo denegavisse. quod si comitia placet in senatu haberi, petamus, ambiamus, tabella modo detur nobis, sicut populo data est. cur committis, Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simus, eodem honore digni non putemur?
那么,极富操守而庄重的公民卢基乌斯·凯撒究竟把什么样的公民大会选举或什么样的竞选拉票引入了元老院?他决议将统帅权授予一位显赫至极且清白无瑕的人物,然而那人却是一介平民:在这一点上,他把极大的重担加在了我们身上。若我赞同,我便把竞选拉票带进了元老院议事堂;若我反对,我便似乎在自己的表决中、仿佛在公民大会上那样拒绝给予挚友一份荣耀。如果大家赞成在元老院举行公民大会,那就让我们都去谋求官职、去拉票吧,只要给我们发投票板,就像发给人民那样!凯撒,你为何要造成这种局面,使得一旦你的提议未获赞同,那位最杰出之士便显得遭受了败选,而倘若我们拥有同等尊严却未被认为配得上同样的荣耀,我们当中的每一个人又显得遭到了忽视?
- 11.16Dolabella hesterno die hoste decreto
嵌入在原因从句 quoniam ... bellum gerendum est 内部的独立夺格结构。名词 Dolabella 与被动分词 decreto 一致,并带有作表语的名词 hoste(“多拉贝拉昨天被决议为公敌”)。它承接前文的 quoniam hostis est iudicatus Dolabella,为主句的非人称动形词结构 bellum gerendum est 提供了前提背景。
- 11.17id aetatis eisque rebus gestis
id aetatis 为习惯性副词性宾格(“在那般年纪”),由中性代词宾格 id 与部分性属格 aetatis 构成,并与伴随情况夺格 eisque rebus gestis(“在立下那等功勋之后”)并列。它们共同修饰宾格加不定式结构中的 neque se ei legatum ... defuturum,强调大西庇阿尽管年事已高且功勋盖世,仍愿屈尊担任其弟的副将。
- 11.18pro consulibus eum se mittere dixit, non pro consule
卢基乌斯·菲利普斯著名的双关机智语。将表示官衔的固定短语 pro consule(“作为前执政官代理”)与以前置词 pro(代替)支配复数夺格 consulibus 构成的 pro consulibus(“代替两位执政官”)相对照。鉴于当时两位现任执政官推卸出征(recusabant),此语辛辣地指出,派遣庞培并非出于常规的前执政官职权,而是作为这两位怠职执政官的替身。
