- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:10.7-10.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗颂扬了马尔库斯·布鲁图斯的克制及其对国家的奉献,极力反对剥夺其军事指挥权。随后,他揭示了安东尼四面楚歌的孤立处境,并严厉谴责了盖乌斯·安东尼在东方非法的军事行动。
vos autem, patres conscripti, si M. Brutum deserueritis et prodideritis, quem tandem civem umquam ornabitis, cui favebitis? nisi forte eos qui diadema imposuerint conservandos, eos qui regni nomen sustulerint deserendos putatis. ac de hac quidem divina atque immortali laude Bruti silebo quae gratissima memoria omnium civium inclusa nondum publica auctoritate testata est. tantamne patientiam,1 di boni! tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum praetor urbanus esset, urbe caruit, ius non dixit, cum omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu cotidiano bonorum omnium qui admirabilis ad eum fieri solebat praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse, absens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens manu: qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae.
然而,征集父老们,假若你们遗弃并背叛马尔库斯·布鲁图斯,你们终究还将表彰哪位公民,还将支持谁呢?除非你们当真认为,那些给〔人〕戴上王冠的人应当予以保全,而那些废除王权之名的人却应当遭到抛弃。关于布鲁图斯这神圣而永恒的赞誉,尽管它珍藏在所有公民最为感激的记忆之中,尚未通过国家的官方权威得到昭示,我姑且保持沉默。善良的神明啊,那是何等坚忍,何等克制,面对不义之时又是何等的平静与谦逊!当他身为城市裁判官时,他远离城市,没有主持审判,尽管他早已为国家恢复了一切法理;并且,尽管他本可以在所有正直人士每日的聚集护卫下——那以往总是以令人赞叹的人数向他汇集——并在全意大利的护卫下得到庇护,他却宁愿在缺席中依靠正直人士的公意受其守护,也不愿在场以武力自保。为了不给极恶之徒的狂悖提供任何途径,就连为了他自身和罗马人民的尊严而筹办的阿波罗节竞技会,他也未曾亲自莅临主持。
quamquam qui umquam aut ludi aut dies laetiores fuerunt quam cum in singulis versibus populus Romanus maximo clamore et plausu Bruti memoriam prosequebatur? corpus aberat liberatoris, libertatis memoria aderat: in qua Bruti imago cerni videbatur. at hunc eis ipsis ludorum diebus videbam in insula clarissimi adulescentis, Cn. Luculli, propinqui sui nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. eundem vidi postea Veliae, cedentem Italia ne qua oreretur belli civilis causa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus sed undis ipsis et litoribus luctuosum! cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditores!2 Cassi classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, patres conscripti, in eam urbem redire ex qua illi abirent. sed quo consilio redierim initio audistis, post estis experti. exspectatum igitur tempus a Bruto est.
然而,何曾有过比这更令人愉悦的竞技会或日子呢?每当戏文诵出,罗马人民便以最响亮的呼喊和掌声追念布鲁图斯的功业。解放者的身躯不在现场,自由的记忆却在现场;在其中,人们仿佛能清晰瞻仰布鲁图斯的身影。而在举行竞技会的那些日子里,我看到他在其亲戚、极负盛名的青年格奈乌斯·卢库鲁斯的岛上宅邸中,心中所念唯有公民的和平与团结。后来我还在韦利亚见到他,他正离开意大利,以免因他自己的缘故引发任何内战的事端。啊,那是何等不仅令世人、甚至令海浪与海岸本身也同感哀恸的景象!祖国的拯救者竟然远离祖国,而祸国殃民之徒却安居祖国!数日之后卡西乌斯的舰队也相继离去,以至于,征集父老们,我对于返回他们正在离去的这座城市,深感羞愧。但我当初是出于何种考虑而返回,你们在起初已听闻,其后也亲身体验到了。因此,布鲁图斯是在等待时机。
nam quoad vos omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia: postea quam vos ad libertatem sensit erectos, praesidia vestrae libertati paravit. at cui pesti quantaeque restitit! si enim C. Antonius quod animo intenderat perficere potuisset—at potuisset nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset3—Macedoniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus; esset vel receptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae Graecia: quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non instructa solum sed etiam ornata tendit dexteram Italiae suumque ei praesidium pollicetur. qui ab illo abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit rei publicae.
因为只要他见到你们隐忍一切,他自己便表现出难以置信的隐忍;而一旦他察觉到你们为自由而奋起,他便为你们的自由筹备了防御力量。然而,他所抵御的是何等巨大、何等猛烈的祸害!假若盖乌斯·安东尼能够实现他心中所图谋的一切——若非马尔库斯·布鲁图斯的美德阻挡了他的罪恶,他本是能够实现的——,我们早已失去了马其顿、伊利里库姆和希腊;希腊本会成为安东尼受挫时的藏匿之所,或者成为进攻意大利的阵地。然而如今,希腊在马尔库斯·布鲁图斯的指挥权、威信和军队保护下,不仅整饬完备,更被装点一新,正向意大利伸出援手,并向其许诺自身的防卫力量。凡从他手中调离军队的人,便是从国家手中夺走了最美好的后盾与最坚固的屏障。
equidem cupio haec quam primum Antonium audire, ut intellegat non D. Brutum quem vallo circumsedeat, sed se ipsum obsideri. tria tenet oppida toto in orbe terrarum; habet inimicissimam Galliam; eos etiam quibus confidebat alienissimos, Transpadanos; Italia omnis infesta est; exterae nationes a prima ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum et fortissimorum civium imperiis et praesidiis tenentur. erat ei spes una in C. Antonio qui duorum fratrum aetatibus medius interiectus vitiis cum utroque certabat. is tamquam extruderetur a senatu in Macedoniam et non contra prohiberetur proficisci, ita cucurrit.
我切望安东尼能尽早听闻这些,好让他明白,被围困的并非他用壁垒围住的德基穆斯·布鲁图斯,而是他自己。在整个世界上,他仅控制着三座城镇;高卢对他极端敌视;就连他曾深信不疑的山南高卢人,也与他彻底反目;全意大利皆怀敌意;从希腊的首段海岸直至埃及的外国列邦,全被最优秀、最勇武的公民们的指挥权与驻军所掌控。他唯一的希望本在盖乌斯·安东尼身上,此人在两兄弟的年龄中位居当中,恶行上却与两人争相媲美。这人急奔前去,就好像是被元老院驱逐前往马其顿,而不是正相反、被明令禁止前往一样。
quae tempestas, di immortales, quae flamma, quae vastitas, quae pestis Graeciae, nisi incredibilis ac divina virtus furentis hominis conatum atque audaciam compressisset! quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae virtus! etsi ne C. quidem Antoni celeritas contemnenda est, quam nisi in via caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecisse diceres. Alios ad negotium publicum ire cum cupimus, vix solemus extrudere: hunc retinentes extrusimus. at quid ei cum Apollonia,4 quid cum Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini imperatoris exercitu? succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat ullus, exercitus: cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus quid erat Antonio?
不朽的神明啊,假若不是那位狂徒的企图与凶悖被难以置信的神圣美德所镇压,这对希腊将是何等的风暴、何等的烈火、何等的荒芜、何等的灾难!布鲁图斯的那种神速、那种审慎、那种美德是何等卓越!即便盖乌斯·安东尼的速度亦不可小觑,要不是途中意外的遗产继承延搁了他,人们本会说他是飞过去的,而不是走过去的。当我们希望其他人奔赴公职时,往往难以将他们推出去;而对于这人,我们虽想留住他,却反把他催送出去了。然而,他和阿波罗尼亚有何相干?和狄拉奇乌姆、和伊利里库姆、和统帅普布利乌斯·瓦蒂尼乌斯的军队有何相干?正如他自己所声称的,他是去接替霍尔滕西乌斯的。马其顿有其明确的边界,有其明确的地位,有其明确的军队——如果当真有军队的话;但与伊利里库姆、与瓦蒂尼乌斯的军团,安东尼究竟有什么瓜葛呢?
- 10.7tantamne patientiam
感叹宾格(accusativus exclamativus)后接疑问/反诘附着小词 -ne 的结构。无需借助述谓动词,便表达出发话者对难以置信之事态的震惊与赞赏。
- 10.8cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditores!
感叹不定式结构(infinitivus exclamativus)。由“宾格+不定式”(cedere ... servatorem / manere ... perditores)构成,同位补充前文的感叹“O spectaculum ... luctuosum!”,表达对情势颠倒、正义沦落的义愤与哀伤。
- 10.9at potuisset nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset
插入句中由 at 引出的与过去事实相反的条件句归结分句(条件分句为 nisi ... obstitisset)。possum 的过去完成时连接法形式 potuisset 突出了安东尼若非受阻原本完全具备得逞的真实能力与危险性。
- 10.11quid ei cum Apollonia
带有参考/领属与格(ei)与介词短语 cum + 夺格的省略句型(省略了系动词 erat 等)。用于表达反诘惯用语“……与……有何相干/瓜葛”。
