- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:10.1-10.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗称赞执政官潘萨在收到布鲁图斯的公函后迅速召开元老院,同时严厉斥责率先发言的卡勒努斯贬低布鲁图斯并企图剥夺其军队的提议。
maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur.1 cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio qua recitatis litteris usus es. declarasti enim verum esse id quod ego semper sensi, neminem alterius qui suae confideret virtuti invidere.
潘萨啊,我们所有人都应当向你表达并怀着最深切的感激之情,因为当我们以为你今天不会召集元老院时,你一收到最卓越的公民马尔库斯·布鲁图斯的信函,就毫不迟疑地采取行动,使我们得以尽早享受最大的喜悦与祝贺。不仅你的作为应当令所有人欣慰,你在宣读书函后所作的演说确实也是如此。因为你证明了我一贯感觉到的真理:确信自身美德的人,绝不会嫉妒他人的美德。
itaque mihi qui plurimis officiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus multa de illo dicenda sunt. quas enim ipse mihi partis sumpseram, eas praecepit oratio tua. sed mihi, patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.
因此,对于我这个因无数恩情与最深密友谊而与布鲁图斯联系在一起的人来说,关于他需要谈论的就少多了。因为我自己本打算承担的部分,你的演说已先我而讲了。然而,征集父老们,在我之前被征询意见的那位人士的提案,给我带来了多说几句的必要;我同他是如此频繁地意见相左,以至于我如今担忧,这种长期的分歧是否看似有损我们的友谊——而这本是绝不该发生的事情。
quae est enim ista tua ratio, Calene, quae mens ut numquam post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui te sententiam primum rogat, numquam tam frequens senatus fuerit cum unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur semper tui dissimilis defendis? cur cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis quae sint inimica et otio communi et dignitati tuae.
卡勒努斯啊,究竟是什么想法、什么心思,让你自一月一日以来,从未有哪一次与首先征询你意见的人意见相同,元老院也从未人数众多到有任何一个人追随你的提案?你为何总是为那些同你自己截然不同的人辩护?当你的生活与境遇都召引你去享用安逸与尊荣时,你为何赞同、决议并主张那些既不利于公共和平、又有损你自身尊严的事情?
nam ut superiora omittam, hoc certe quod mihi maximam admirationem movet non tacebo. quod est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene venerari debemus solus oppugnas? alterum circumsederi non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad suum praesidium per se nullo adiuvante confecit. qui est iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non probes, Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum rei publicae causa faveo, tum etiam tua.
姑且不谈前事,至少这件令我感到最大震惊的事,我绝不会保持沉默。你同布鲁图斯家族到底有什么战争?为何我们所有人皆应近乎崇拜的人,唯独你一人发起攻击?对于其中一人受围困,你毫不以为意;而对于另一人,你却以你的提案剥夺其军队——那是他自己历经辛劳与危险,为了保卫国家而非为了保卫自己,在无人协助之下独自组织起来的。你究竟抱着怎样的感受,怎样的念头,竟然不认可布鲁图斯家族,反去认可安东尼家族;众人都视若至爱的人,你却憎恨;其他所有人痛恨至极的人,你却最坚定地加以厚爱?你拥有最丰厚的财富,最高的荣典阶梯,还有一个据我所闻且所望、为博得赞誉而生的儿子;我无论为了国家之故,还是为了你自身之故,都对他青睐有加。
quaero igitur, eum Brutine similem malis an Antoni,2 ac permitto ut de tribus Antoniis eligas quem velis. ‘di meliora!’ inquies. cur igitur non eis faves, eos laudas quorum similem tuum filium esse vis? simul enim et rei publicae consules et propones illi exempla ad imitandum. hoc vero, Q. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. ita enim dixisti et quidem de scripto, ne te inopia verbi lapsum putarem, litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. quid est aliud librarium Bruti laudare, non Brutum?
因此我问你:你更愿意让他像布鲁图斯,还是像安东尼?我允许你从三个安东尼中随意选择你想要的一个。“愿神明赐予更好的命运!”你会说。那么,你为何不支持、不赞扬那些你希望自己儿子相仿的人呢?因为如此一来,你既关照了国家,又为他树立了仿效的榜样。然而,昆图斯·富菲乌斯,我渴望在不损害我们友谊的前提下,作为一个同你政见相悖的元老院议员,向你作此抱怨。因为你是这样讲的,而且确实是照着讲稿念的,免得我认为你因辞穷而言误,你说布鲁图斯的书信显得“写得妥当且合乎章法”。除了赞扬布鲁图斯的抄写员而非布鲁图斯本人之外,这还能是什么呢?
Vsum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. quando ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generis—sunt enim innumerabilia—bene scriptas litteras decretum a senatu? quod verbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuito: scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus bonis obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi quod sibi quisque velit non relinquetur? quam ob rem conlige te placaque animum istum aliquando et mitiga: audi viros bonos, quibus multis uteris; loquere cum sapientissimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum: tum denique amplissimi honoris nomen obtinebis. an vero hoc pro nihilo putas in quo quidem pro amicitia tuam vicem3 dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris pervenire, ei qui primus sententiam dixerit neminem adsensum? quod etiam hodie futurum arbitror. legiones abducis a Bruto. quas? nempe eas quas ille a C. Antoni scelere avertit et ad rem publicam sua auctoritate traduxit. rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum videri.
卡勒努斯啊,你在国家政务方面本应且能够拥有巨大的经验了。你何时见过有人如此决议,或者在哪一份这种性质的元老院决议中——这类决议本是数不胜数的——元老院曾决议说一封书信“写得很好”?这句话并非如常有的那样,是你不经意脱口而出的:你是带着写好、排演并深思熟虑的文稿前来的。假若有人能把你这在多数事情上诋毁正直人士的习惯除去,那么任何人梦寐以求的东西,还有什么不会留给你呢?因此,收敛你自己吧,终究抚慰并缓和一下你那份心绪吧:倾听那些你交往甚多的正直人士的话;多与那位至为贤明的人士——你的女婿——长谈,胜过你自己同自己倾谈:惟其如此,你最终才能保有最高荣典的威名。抑或你真把这件事看作无关紧要?出于友谊,我常为你感到痛心:此事竟传扬到门外,传入罗马人民的耳中,说第一个发表意见的人,竟无一人赞同!而我认为今天这也将再次发生。 你正要把军团从布鲁图斯手中夺走。夺走哪些军团?无疑正是他从盖乌斯·安东尼的罪行中挽回、并以其自身权威引归国家怀抱的军团。如此看来,你再次希望看到他被剥夺一空、形单影只地被放逐于国家之外。
- 10.1ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur
紧随含有否定意义的阻碍/拖延短语(ne...moram interposuisti)之后由 quin 引导的从属从句。在此句式中,quin 搭配虚拟式(frueremur,未完成过去虚拟式),意为“使我们得以尽快享受”。quam primum 是表示“尽可能快”的副词短语。
- 10.5Brutine similem malis an Antoni
双重/选择疑问句,前肢带附着词 -ne,后肢由连词 an 引导(-ne...an 结构)。similem 在 malis 之后充当谓语宾格(省略了不定词 esse,逻辑主语为 eum/filium),并支配属格 Bruti 和 Antoni(similis 后接人称属格)。
- 10.6tuam vicem
带有物主形容词 tuam 的副词性宾格(vicem),与表示情感的动词 dolere 连用,构成习语,意为“为了你”、“替你”或“站在你的立场上”。
