← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§10.12-10.15

军队归属国家与布鲁图斯统军的合法性

西塞罗主张一切军队皆属于国家而非特定个人,以此确立马尔库斯·布鲁图斯军事行动的合法性;他列举了希腊及马其顿各军倒向布鲁图斯的事实,并驳斥了以老兵反弹为由反对布鲁图斯统军的借口。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.12

'at ne Bruto quidem': id enim fortasse quispiam improbus dixerit.1 omnes legiones, omnes copiae quae ubique sunt rei publicae sunt: nec enim eae legiones quae M. Antonium reliquerunt Antoni potius quam rei publicae fuisse dicentur. omne enim et exercitus et imperi ius amittit is qui eo imperio et exercitu rem publicam oppugnat. quod si ipsa res publica iudicaret aut si omne ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto legiones populi Romani adiudicaret? alter advolarat subito ad direptionem pestemque sociorum ut, quacumque iret, omnia vastaret, diriperet, auferret, exercitu populi Romani contra ipsum populum Romanum uteretur; alter eam legem sibi statuerat, ut, quocumque venisset, lux venisse quaedam et spes salutis videretur. denique alter ad evertendam rem publicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. nec vero nos hoc magis videbamus quam ipsi milites a quibus tanta in iudicando prudentia non erat postulanda.

“然而也不属于布鲁图斯”:因为或许某个心怀不轨之人会这样说。凡是位于各处的所有军团、所有军队,都是属于国家的;实际上,那些背弃了马尔库斯·安东尼的军团,绝不能说是属于安东尼而非属于国家的。因为凡是用其指挥权和军队进攻国家的人,便丧失了对军队和指挥权的一切权力。假若国家本身出面裁决,或者若一切权利皆由其法令决定,它会将罗马人民的军团判给安东尼,还是判给布鲁图斯呢?前者突然飞奔而去,意在掠夺并祸害同盟者,以便无论走到哪里都洗劫、劫掠、夺走一切,并将罗马人民的军队用于反对罗马人民自身;后者则为自己立下准则,使他所到之处,人们都仿佛看到了一线光明与得救的希望。归根结底,前者寻求防御力量是为了颠覆国家,而后者则是为了保全国家。事实上,我们对此的洞察并不比士兵们自身更多,尽管在裁断之事上本不该向他们要求如此高度的睿智。

§10.13

​cum vii cohortibus esse Apolloniae scribit Antonium, qui iam aut captus est—quod di duint!2—aut certe homo verecundus in Macedoniam non accedit ne contra senatus consultum fecisse videatur. dilectus habitus in Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria; cuius animum egregium dignumque ipso et maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis. legio quam L. Piso ducebat, legatus Antoni, Ciceroni se filio meo tradidit. equitatus qui in Syriam ducebatur bipertito alter eum quaestorem a quo ducebatur reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit; alterum in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa virtute, gravitate, constantia a legato Syriaco abduxit.3 P. autem Vatinius qui et antea iure laudatus a vobis et hoc tempore merito laudandus est aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum tradidit.

布鲁图斯来信说,安东尼正带着七个步兵队停留在阿波罗尼亚;此人要么如今已被俘获——愿神明成全!——要么无疑是这位“谦逊之人”不肯踏入马其顿,以免显得违背了元老院决议。在马其顿进行的征兵,是凭借昆图斯·霍尔滕西乌斯极高的热情和勤勉完成的;你们已能从布鲁图斯的信中看出他那卓越的、无愧于自身及其先祖的气魄。安东尼的副官卢基乌斯·皮索所率领的军团,已向我的儿子西塞罗投诚。分作两路被带往叙利亚的骑兵中,一路在色萨利抛弃了统率他们的财务官,投奔了布鲁图斯;另一路在马其顿,被具备崇高德行、庄重与坚定信念的青年格奈乌斯·多米提乌斯从叙利亚副官手中带走。至于普布利乌斯·瓦蒂尼乌斯,他既在先前正当地受到你们赞赏,在此时亦当之无愧应受赞誉,他向布鲁图斯打开了狄拉奇乌姆的城门,并将军队移交给他。

§10.14

​tenet igitur res publica Macedoniam, tenet Illyricum, tuetur Graeciam: nostrae sunt legiones, nostra levis armatura, noster equitatus, maximeque noster est Brutus semperque noster, cum sua excellentissima virtute rei publicae natus tum fato quodam paterni maternique generis et nominis. ab hoc igitur viro quisquam bellum timet qui, ante quam nos id coacti suscepimus, in pace iacere quam in bello vigere maluit? quamquam ille quidem numquam iacuit neque hoc cadere verbum in tantam virtutis praestantiam potest. erat enim in desiderio civitatis, in ore, in sermone omnium; tantum autem aberat a bello ut, cum cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit civium studiis potius quam eos in armorum discrimen adduceret. itaque illi ipsi si qui sunt qui tarditatem Bruti reprehendant tamen idem moderationem patientiamque mirantur.

因此,国家掌控着马其顿,掌控着伊利里库姆,守护着希腊:军团是属于我们的,轻装步兵是属于我们的,骑兵是属于我们的,而最属于我们且永远属于我们的乃是布鲁图斯,他不仅以其极其卓绝的美德为国家而生,亦是由其父系与母系的宗族与姓氏的某种宿命为国家而生。那么,难道还有人会从这样一个人身上惧怕战争吗?他在我们被迫承担战争之前,宁愿在和平中沉寂,也不愿在战争中显赫。尽管他确实从未真正沉寂,这一词语也绝不能适用于如此卓绝的美德。因为他一直活在公民的渴望中,活在所有人的口中与谈论中;而且他是如此远离战争,以至于当意大利因渴望自由而沸腾之际,他宁可辜负公民们的热切期盼,也不愿将他们拖入兵戎相见之险境。因此,即便真有某些人责难布鲁图斯的迟缓,那些同样的人依然钦佩他的克制与隐忍。

§10.15

​sed iam video quae loquantur; neque enim id occulte faciunt. timere se dicunt quo modo ferant veterani exercitum Brutum habere. quasi vero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum M. Bruti. nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa reponatur? at enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti. magisne quam Decimi? equidem non arbitror. etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eo iratiores erant ei qui id factum dolebant quo minus ab eo rem illam dicebant fieri debuisse. quid ergo agunt nunc tot exercitus nisi ut obsidione Brutus liberetur? qui autem hos exercitus ducunt? ei, credo, qui C. Caesaris res actas everti, qui causam veteranorum prodi volunt.4

然而如今我已看清了他们所言之辞;他们也并非暗地里说这些。他们声称自己担心老兵们会如何看待布鲁图斯掌握军队之事。就好像在奥卢斯·希尔提乌斯、盖乌斯·潘萨、德基穆斯·布鲁图斯、盖乌斯·恺撒的军队与马尔库斯·布鲁图斯的这支军队之间真有什么分别似的!假若我所提及的那四支军队正是因其为了罗马人民的自由拿起武器而受赞颂,那么又有何理由不将马尔库斯·布鲁图斯的这支军队归入同一大义之中呢?“然而老兵们对马尔库斯·布鲁图斯这一名字心存怀疑。”难道甚于怀疑德基穆斯吗?我绝不这样认为。因为尽管布鲁图斯家族的功业是共同的,所获赞誉的份额也是平等的,但那些为那桩事变感到痛惜的人,对德基穆斯怀有的怒火却远为强烈,其程度正如他们所说的那件事最不该由他做出一样。那么,如今这么多军队在行动,若不是为了让布鲁图斯从围困中解救出来,又是在做什么呢?而率领这些军队的又是谁呢?我想,大概是那些巴不得盖乌斯·恺撒的作为被颠覆、老兵们的大义被背叛的人吧!

语法注4 条
  1. 10.12dixerit

    取作可能虚拟语气(潜在虚拟语气)完成时第三人称单数(“或许会说”)。虽然形态上亦可视为直陈式将来完成时,但与 fortasse(或许)及不定代词 quispiam 连用是提出假设性反对意见的标准惯用句式。

  2. 10.13quod di duint!

    duint 是动词 dare(给予)的古体愿望虚拟语气现在时第三人称复数形式(古典标准形式为 dent)。关系代词 quod 指代前句整个判断(“如今已被俘获”),作为插入句表示强烈祈愿:“愿神明成全此事!”

  3. 10.13bipertito alter eum quaestorem a quo ducebatur reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit; alterum in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa virtute, gravitate, constantia a legato Syriaco abduxit

    承前述集合单数名词 equitatus(骑兵),在 bipertito(分作两路)之后,结构分别以主格 alter 作为主语(“其中一路抛弃了……并投奔……”)和以宾格 alterum 作为宾语(“另一路被多米提乌斯带走”),在主客位上形成不对称却紧密呼应的对比安排。

  4. 10.15ei, credo, qui C. Caesaris res actas everti, qui causam veteranorum prodi volunt

    这是对前一设问 qui autem hos exercitus ducunt? 的反讽性(ironia)自答。插入语 credo(“我想/大概”)具有强烈的讽刺意味:正在统率这些军队的执政官及屋大维显然不可能希望颠覆恺撒的举措或背叛老兵,从而揭示出反对者逻辑的荒谬。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:10.12-10.15