← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§9.12-9.17

授予苏尔皮基乌斯雕像与国葬的决议案

西塞罗主张顾及苏尔皮基乌斯之子的孝道及逝者生前简朴的志趣,在讲坛为其树立青铜步立像,并在驳斥了反对意见后,正式提出授予雕像、公葬及世袭特权墓地的元老院决议案。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.12

​multum etiam valuisse ad patris honorem pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. et quidem etiam ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur honorem debitum patri praestitisse. quamquam nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio levari potest.

此外,儿子的孝道也将被视为对彰显父亲的荣耀发挥了巨大作用;虽然他因悲痛欲绝而未能出席,但你们应当以他就在现场一般的心情来对待。事实上,他的哀痛是如此深沉,以至于从未有人为一个独生子的死如此悲痛,一如他哀悼他的父亲。而且我认为,让人看到他向父亲履行了应有的敬意,这对于塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯之子的声望也是至关重要的。尽管塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯所能留下的最辉煌的丰碑,莫过于他品行、美德、坚韧、孝道与才能的化身——他的儿子,而后者的悲痛唯有通过你们所赐予的这一荣耀才能得以减轻,否则便无可慰藉。

§9.13

mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra familiaritate sermones gratior illi videtur, si qui est sensus in morte, aenea statua futura et ea pedestris quam inaurata equestris, qualis L. Sullae primum statuta est. mirifice enim Servius maiorum continentiam diligebat, huius saeculi insolentiam vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam quid velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auctoritate et voluntate decerno: quae quidem magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet. atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P. ​Servili sententia comprobari necesse est: qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus haberi potest mortuo? sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octavio, cur quod illi datum est huic dandum esse non censet? maiores quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulcra paucis. sed statuae intereunt tempestate, vetustate, sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est quod nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt vetustate.

然而,当我回忆起塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯在我们亲密友谊中的多次长谈时,倘若死后尚有任何感知,在我看来,对他而言,一座青铜雕像——而且是步立像——比起镀金的骑马像(如同最早为卢基乌斯·苏拉所树立的那样)将更为称意。因为塞尔维乌斯无比珍视先辈的克制,谴责当今时代的狂妄。因此,就如同我亲自向他征询其所愿一般,我仿佛本着他本人的权威与意旨,提议树立一座青铜步立像:借着这座丰碑的荣耀,它必将减轻并抚平公民们的巨大哀痛与怀念。而且,诸位元老,我的这项提议必然会得到普布利乌斯·塞尔维利乌斯之提议的印证:他主张以公费为塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯确立坟墓,却未主张树立雕像。因为倘若一位使节未遭遇杀戮与刀剑的死亡不需要任何荣耀,他为何要提议给予安葬的荣耀——这是向死者所能表示的至高荣耀?反之,倘若他把未曾赋予格奈乌斯·奥克塔维乌斯的事物赋予了塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯,为何又认为曾赋予前者的事物不应赋予后者呢?我们的先辈确实曾为许多人确立雕像,却仅为极少数人确立坟墓。然而雕像会因风雨和岁月而毁灭,而坟墓的神圣性则存在于土地本身,那是任何暴力都无法撼动或磨灭的,正如其他事物随时间消逝,坟墓却随岁月流逝而愈发神圣。

§9.15

​augeatur igitur isto honore etiam is vir cui nullus honos tribui non debitus potest;1 grati simus in eius morte decoranda cui nullam iam aliam gratiam referre possumus. notetur etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis scelerata audacia. his enim honoribus habitis Ser. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna. quas ob res ita censeo: ‘cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus difficillimo rei publicae tempore, gravi periculosoque morbo adfectus, auctoritatem senatus, salutem rei publicae vitae suae praeposuerit contraque vim gravitatemque morbi contenderit, ut in castra M. Antoni quo senatus eum miserat perveniret, isque, cum iam prope castra venisset, vi morbi oppressus vitam amiserit maximo rei publicae tempore, eiusque mors consentanea vitae fuerit sanctissime honestissimeque actae in qua saepe magno usui rei publicae Ser. ​Sulpicius et privatus et in magistratibus fuerit: cum talis vir ob rem publicam in legatione mortem obierit, senatui placere Ser. Sulpicio statuam pedestrem aeneam in rostris ex huius ordinis sententia statui, circumque eam statuam locum ludis gladiatoribusque liberos posterosque eius quoquo versus pedes quinque habere,2 eamque causam in basi inscribi quod is ob rem publicam mortem obierit, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videatur, quaestoribus urbanis imperent ut eam basim statuamque faciendam et in rostris statuendam locent, quantique locaverint, tantam pecuniam redemptori attribuendam solvendamque curent. Cumque antea senatus auctoritatem suam in virorum fortium funeribus ornamentisque ostenderit, placere eum quam amplissime supremo suo die efferri.

因此,让这位任何荣耀都绝非不应得的人物,也增添上这份荣耀吧;对于一位我们已无法给予任何其他回报的人,让我们在他死后的荣耀中表达感恩。也应当将发动邪恶战争的马尔库斯·安东尼的罪恶蛮横铭刻示众;因为随着这些荣耀赐予塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯,安东尼拒绝并摒弃使节团的罪证将长存不灭。 基于上述理由,我提议如下:“鉴于昆图斯之子、莱摩尼亚部族的塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯·鲁福斯,在国家最艰难的时刻,虽身患重笃危急之疾,仍将元老院的权威与国家的安危置于个人生命之上,克服病痛的剧烈与严重,力图抵达元老院派遣他前往的马尔库斯·安东尼的营地,并在已临近营地时被病魔夺去生命,于国家最重要的关头殉职;其死与他那一生极其虔敬廉洁的品行相符,在这生前,无论作为平民还是身居官职,塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯都屡次对国家建树丰功;鉴于如此卓越的人物因国家之故在出使中捐躯:元老院决议,依本阶层的意向,在讲坛上为塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯树立一座青铜步立雕像,并在该雕像四周四向各保留五英尺的地方,供其子嗣与后代观看赛会和角斗士表演,其基座上应当铭刻他为国家捐躯的缘由;执政官盖乌斯·潘萨与奥鲁斯·希尔提乌斯,二人或其一人若认为适宜,当指令市政财务官承办该基座与雕像的制作及在讲坛上的设立事宜,并依招标所定的数额,确保将款项拨付并支付给承包商。又鉴于元老院以往在勇士的葬礼与荣典上彰显了其权威,决议在为其举殡之日以极其庄严之规格予以安葬。

§9.17

​et cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus ita de re publica meritus sit ut eis ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimare aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. lemonia Rufi funeri remittere:3 utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo in loco videbitur, pedes xxx quoquo versus adsignet quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulcrum ipsius, liberorum posterorumque eius esset, uti quod optimo iure publice sepulcrum datum esset.'

鉴于昆图斯之子、莱摩尼亚部族的塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯·鲁福斯对国家建立了如此功勋,理应享有这些荣典,元老院决议并认为符合国家利益:高官市政官当免除其就葬礼所设立的法令中适用于昆图斯之子、莱摩尼亚部族的塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯·鲁福斯葬礼的限制;执政官盖乌斯·潘萨当在埃斯奎林平原、或任何适宜之地,划拨一处四向各三十英尺的墓地,以便安葬塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯;该墓地当属于他本人及其子嗣后代,享有以最完备法律权利公赐坟墓之一切待遇。”

语法注3 条
  1. 9.15cui nullus honos tribui non debitus potest

    双重否定(nullus...non debitus)表达强烈的肯定含义,意为“对于他而言,绝不可能赋予任何他不应得的荣耀”,即“无论赋予他何种荣耀,都是他理应承受的”。non debitus 作为修饰 honos 的表语性形容词,而非直接否定动词 tribui。

  2. 9.16locum ludis gladiatoribusque liberos posterosque eius quoquo versus pedes quinque habere

    ludis gladiatoribusque 是表示目的或场合的与格(“供赛会与角斗士表演之用”)。liberos posterosque eius 充当不定式 habere 的逻辑主语(宾格),locum 为直接宾语,quoquo versus pedes quinque(“向各个方向各五英尺”)则是表示空间范围的宾格短语。

  3. 9.17aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. lemonia Rufi funeri remittere

    aedilis curulis 为古体宾格复数形式(以-is替代-es),充当不定式 remittere 的逻辑主语,意为“高官市政官针对……的葬礼免除他们关于葬礼所设的告示限制”。funeri 为与格,表示豁免所适用的对象。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:9.12-9.17