- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:1.8-1.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗阐述了他因获悉局势好转的消息而仓促决定归京并在途中会晤布鲁图斯的经过,随后谴责了前一日安东尼乌斯强迫其出席元老院会议并施加威胁的不当行径。
Cumque intempesta nox esset mansissemque in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem ventum exspectans manerem, municipes Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma recentes: a quibus primum accipio M. Antoni contionem, quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum coeperim cogitare. nec ita multo post edictum Bruti adfertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur. addebant praeterea—fit enim plerumque ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid quo faciant id quod nuntiant laetius—rem conventuram: Kalendis senatum frequentem fore; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum.
夜色已深,我便留宿在我的同行者兼密友普布利乌斯·瓦莱里乌斯的庄园里;次日我在同一处等待顺风,许多雷吉翁市民来到我这里,其中有些人刚从罗马赶来。我首先从他们那里得到了马尔库斯·安东尼乌斯的公民大会演说辞,它深合我意,以至于读过之后我首次开始考虑回京。不久之后,布鲁图斯和卡西乌斯的告示也被送来了,在我看来——也许是因为我爱他们因国家之故更胜于私交——那篇告示确实充满公正。他们还补充道——因为那些想要带来好消息的人往往会附会一些东西,以使他们通报的消息更加令人愉悦——事情将会达成协议:在初一那天元老院将座无虚席;安东尼乌斯在摒弃邪恶的说客并放弃高卢各行省后,将重新服从元老院的权威。
tum vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer.1 atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi: quanto meo dolore non dico. turpe mihi ipsi videbatur in eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse ubi ille non posset. neque vero illum similiter atque ipse eram commotum esse vidi. erectus enim maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo casu, multa de vestro querebatur.
当时,我确实被如此巨大的归国热情所点燃,以至于任何船桨和顺风都无法令我满足;这倒不是因为我认为自己不能及时赶到,而是唯恐我向国家祝贺得比我所希望的更迟。我迅速航行到韦利亚,见到了布鲁图斯:我内心有多么痛苦,就不必多言了。我自己都觉得可耻:布鲁图斯正被迫离开的那座城市,我竟然敢于回去,并希望在他无法安身的地方寻求安全。然而我看到,他并没有像我一样心绪激动。因为他因自己那项最伟大、最光辉的功业而坦荡自持,对自己所遭受的不幸毫无怨尤,却为你们的境遇大发感慨。
exque eo primum cognovi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio: qui quamquam parum erat—id enim ipsum a Bruto audieram—a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonio—quo quid potest esse gravius?—et omnium praedicatione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam consecutus. hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid—nec enim sperabam id nec praestare poteram—sed ut, si quid mihi humanitus accidisset2—multa autem impendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum—huius tamen diei vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.
我首先从他那里得知了八月一日卢基乌斯·皮索在元老院的演说是怎样的:尽管他很少得到——这正是我从布鲁图斯那里听到的——本应协助他之人的协助,然而无论依凭布鲁图斯的见证——还有什么能比这更有分量呢?——还是依凭我后来见到的所有人的称赞,在我看来他都赢得了极大的荣耀。因此,在场的人没有跟随他,我却急于追随他,这并不是为了取得某种成效——因为我既不抱此希望,也无力办到——而是为了在按照人类命运有任何变故降临于我时——然而看来有许多灾祸不仅超出自然甚至超出命运而迫近——我仍能将今天的这一发言作为我对国家永久忠诚的见证留给国家。
quoniam utriusque consili causam, patres conscripti, probatam vobis esse confido, prius quam de re publica dicere incipio, pauca querar de hesterna M. Antoni iniuria: cui sum amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me semper tuli. quid tandem erat causae cur die hesterno in senatum tam acerbe cogerer?3 solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est.
各位元老,既然我相信这两项决定的理由已获得你们的认可,在开始论述国家事务之前,我先对马尔库斯·安东尼乌斯昨日的侵害行为作几句申诉:我是他的朋友,而且由于他给予的某份恩惠,我应当作为他的朋友,这一点我向来公开承认。到底有什么理由,让我在昨天被如此严苛地强迫出席元老院?难道唯独我缺席了吗?难道你们不是经常出席人数更少吗?难道昨天商议的是连病人都应当被抬来的重大事务吗?想必是汉尼拔兵临城下了,抑或是在商议与皮洛士议和之事,据记载,正是为了这桩议题,连那位既盲又老的阿庇乌斯都被抬了进来。
de supplicationibus referebatur, quo in genere senatores deesse non solent. coguntur enim non pignoribus, sed eorum de quorum honore agitur gratia; quod idem fit, cum de triumpho refertur. ita sine cura consules sunt ut paene liberum sit senatori non adesse. qui cum mihi mos notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia qui hoc ei diceret.4 at ille vobis audientibus cum fabris se domum meam venturum esse dixit. nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. cuius enim malefici tanta ista poena est ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia aedificatam domum? quis autem umquam tanto damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut multam? quod si scisset quam sententiam dicturus essem, remisisset aliquid profecto de severitate cogendi.
当时提交审议的是关于感恩祭的事宜,在这类事务中元老们通常是不会缺席的。因为迫使他们出席的不是质押物,而是看在那些受到表彰者的情面上;在审议凯旋式时也是如此。执政官们对此毫不介意,以至于元老缺席几乎是自由的。鉴于我熟知这一惯例,又因旅途劳顿、身体欠佳,我便顾及私交派人去向他说明此事。但他却当着你们的面宣称,他要带工匠来到我的住宅。这确实过于暴怒,而且极其缺乏节制。究竟犯了何种过错,会受到那般严厉的惩罚,以至于他敢在这个议场宣称要动用公共劳工捣毁一座依照元老院决议由公费建造的房屋?又有谁曾以如此巨大的损失强迫一位元老?或者除了质押物或罚金之外,还能有什么惩处?然而,他要是预先知道我打算发表怎样的意见,必定会减轻其强迫手段的严厉程度。
- 1.9non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer
non quo + 虚拟式(putarem)用于否定假设的理由(“并非因为我认为……”),后续的 sed ne + 虚拟式(gratularer)则表示真实的否定目的或顾虑(“而是唯恐我向国家祝贺……”)。两者对比修饰主句中急迫归京的动机。
- 1.10si quid mihi humanitus accidisset
短语 humanitus accidere 是指“凡人之事降临”,即委婉表达“死亡”(“倘若凡人难免之事落到我身上”)。条件从句中的过去完成时虚拟式(accidisset)表示在过去视角下的先时性假定,与目的从句中的未完成时虚拟式 relinquerem 相应。
- 1.11quid tandem erat causae cur die hesterno in senatum tam acerbe cogerer?
quid... causae 由疑问代词 quid 搭配部分属格 causae 构成(“到底有什么理由”)。由关系副词 cur 引导的从句使用未完成时虚拟式 cogerer,在修辞性疑问中探讨过去行为的原由。
- 1.12misi pro amicitia qui hoc ei diceret
由关系代词 qui 引导的关系从句作目的从句使用,动词采用未完成时虚拟式 diceret。作为 misi 宾语的先行词(如使者、人)在句中被省略(“我派人去向他传达此事”)。
