- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:1.13-1.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗表明自己反对追授凯撒神圣荣誉的决议,并谴责在八月一日未曾支持皮索孤身抗争的执政官级元老们的沉默。随后他主张为了和平应当维护凯撒的决定事项,但强调必须维护的是刻于青铜之上的真正法律,而非出自私人便笺的随意主张。
an me censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decreturum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuo? nihil dico cui. fuerit ille L. Brutus1 qui et ipse dominatu regio rem publicam liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem iam prope in quingentesimum annum propagavit: adduci tamen non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deorum immortalium religione; ut, cuius sepulcrum usquam exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. ego vero eam sententiam dixissem ut me adversus populum Romanum, si qui accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere; quae partim iam sunt, partim timeo ne impendeant. sed hoc ignoscant di immortales velim et populo Romano qui id non probat, et huic ordini qui decrevit invitus.
各位元老,难道你们认为我会投票赞成你们违心遵从的事情,让追悼先人的亡者祭与感恩祭混杂在一起,将不可化解的宗教罪愆引入国家,为一个死者决议设立感恩祭吗?且不论死者是谁。就算他是那位卢基乌斯·布鲁图斯——他亲自把国家从王权统治下解放出来,并将趋向相似美德与相似功业的血统传承至今近五百年——我也绝不能被说服去将任何死者与永恒神明的崇拜联系在一起,以至于对在任何地方尚存有供祭奠的坟墓之人,国家要公开向他祈祷。我本会发表这样的意见,以便在任何更严重的灾祸降临国家时——无论是战争、瘟疫还是饥荒——我都能够轻易在罗马人民面前为自己辩护;这些灾祸一部分已经发生,一部分我唯恐正迫在眉睫。但我希望永恒的神明能够宽恕这一点,既宽恕并不赞同此事的罗马人民,也宽恕违心做出这项决议的本议场。
quid? de reliquis rei publicae malis licetne dicere? mihi vero licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. potestas modo veniendi in hunc locum sit: dicendi periculum non recuso. atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore, dignus re publica inveniretur.2 qua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani beneficiis usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. idcircone nos populus Romanus consules fecit ut in altissimo gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus? non modo voce nemo L. Pisoni consulari sed ne voltu quidem adsensus est.
那么,谈论国家其余的祸患是否合规呢?对我而言是合规的,并且捍卫尊严、藐视死亡对我永远都是合规的。只要有踏入此地的可能,我就不回避发言的危险。各位元老,我多么希望八月一日那天我能在此出席!这并非因为能够取得某种成效,而是免得像当时发生的那样,只寻得一位配得上那份荣誉、配得上国家的执政官级元老。正因这一事实我深感悲痛:那些享受到罗马人民最丰厚恩惠的人,竟然没有追随提出最善意见的倡导者卢基乌斯·皮索。难道罗马人民选我们为执政官,就是为了让我们置身于尊严的最高阶梯上却将国家视如无物吗?对于身为执政官级元老的卢基乌斯·皮索,不仅没有一个人用声音赞同,甚至连神色上也没有任何人表示附和。
quae, malum, est ista voluntaria servitus? fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum quorum silentio ignosco; alia eorum, quorum vocem requiro. quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non metu, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae.3 qua re primum maximas gratias et ago et habeo Pisoni, qui non quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid facere ipse deberet. deinde a vobis, patres conscripti, peto ut, etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut fecistis adhuc, audiatis.
这究竟是何等自愿的奴役?就算某种奴役在当时是迫不得已的吧;我也并非向所有按执政官席位发表意见的人都提出这一要求。我宽恕其沉默之人的处境是一回事,我要求其发声之人的处境是另一回事。我深为痛惜的是,后一部分人被罗马人民怀疑并非出于恐惧——恐惧本身固然可耻——而是各人因各自不同的原因亏欠了自己的尊严。因此,首先我向皮索致以并怀有最深沉的感谢,他考虑的不是自己在国家中能促成什么,而是自己应当做些什么。其次,各位元老,我恳求你们,即使你们不太敢追随我的言论与权威,也能像迄今为止所做的那样,宽容地倾听我的发言。
primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo probem—quis enim id quidem potest?—sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque oti. vellem adesset M. Antonius, modo sine advocatis4—sed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuit—doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. an in commentariolis et chirographis et libellis se uno auctore prolatis, ne prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur?
因此,首先我认为应当维护凯撒的决定事项,这并非因为我赞同它们——因为确实有谁能赞同呢?——而是因为我认为必须对和平与安定给予最大考量。我真希望马尔库斯·安东尼乌斯能在场,只要不带他的随从护卫——不过据我看,他身体不适是准许的,而昨天因他之故我却未被准许——好让他教导我,或者说教导各位元老,他自己究竟是如何捍卫凯撒的决定的。难道以他〔安东尼乌斯〕一人为唯一依据所提出的私人笔记本、亲笔手稿和小册子中的内容——甚至算不上提出,而仅仅是口头提及——凯撒的决定就坚实有效;而他刻在青铜板上、意图使其成为人民法令与恒久法律的那些内容,反而要被视若无物吗?
equidem existimo nihil tam esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. an, si cui quid ille promisit, id erit fixum quod idem facere non potuit? ut multis multa promissa non fecit: quae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis annos tributa et data. sed ea non muto, non moveo: summo studio illius praeclara acta defendo. pecunia utinam ad Opis maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. quamquam ea quoque sit effusa,5 si ita in actis fuit.
依我之见,没有任何东西像凯撒的法律那样真切地属于凯撒的决定。难道说,如果他曾向某人许诺过什么,连他自己生前未能做到的事情也应成为定论吗?正如他对许多人作出的许多许诺并没有兑现一样:然而在他死后被找出来的许诺,比他生前经年累月所赐予和施予的恩惠还要多得多。然而这些我并不更动,也不废除;我以极大的热忱捍卫他那些光辉的法令。但愿奥普斯神庙中的钱财本能留存下来!那笔钱固然沾满鲜血,但在眼下这个时期,既然没有归还给原本的主人,它本是必不可少的。不过,如果凯撒的决定中确实记载了此事,那就让它也被耗尽了吧。
- 1.13fuerit ille L. Brutus
完成时虚拟式在独立句中的让步用法(“假定他就是那位著名的卢基乌斯·布鲁图斯”)。与后文主句“adduci tamen non possem”(非现实条件句主句中的未完成时虚拟式)相呼应,构成极端的假定性让步。
- 1.14non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore, dignus re publica inveniretur
否定理由从句(“non quo + 虚拟式完成时 potuerit”)与否定目的从句(“sed ne + 虚拟式未完成时 inveniretur”)的配合结构。虚拟式标明了说话人主观上所否定的意图(取得成效),从而反衬出真正的目的(避免仅有一位前执政官表现出配得上其荣誉和国家的姿态)。
- 1.15quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non metu, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae
由表示情感的主动词“doleo”支配的“带不定式的主格/宾格结构”(A.c.I.)。关系代词“quos”充当逻辑主语宾格,搭配不定式“venire”,而“in suspicionem venire”(招致怀疑)进一步统摄从属不定式“deesse”。词形交错结构“alium alia de causa”(各人出于各自的原因)作主语宾格“quos”的分配性同位语。
- 1.16modo sine advocatis
由“modo”与介词短语“sine advocatis”构成的省略性限定条件结构(“只要不带随从/护卫”),省略了虚拟式动词如“sit”,明确指排斥安东尼乌斯的武装随从与亲信。
- 1.17quamquam ea quoque sit effusa
由让步连词“quamquam”引导的虚拟式完成时(“sit effusa”)。虽然经典散文中“quamquam”通常接直陈式,但在此处容纳了虚拟式本身的让步用法(“不过,就算那笔钱也已被挥霍掉了罢”)。
