- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:1.1-1.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗向元老院阐明自己离京与归来的原由,回顾了恺撒遇刺后安东尼乌斯与多拉贝拉起初值得称道的和解举措,以及随后因其专横行径而引发的幻灭。
ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem telluris convocati sumus. in quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi vetus exemplum; Graecum etiam verbum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas illa,1 atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui.
各位元老,在我谈论我认为此时关于国家应当阐述的事情之前,我将向你们简要说明我离京与归来的原由。当我满心期望国家终于被召回至你们的谋划与权威之下时,我认定自己应当留下来,仿佛置身于执政官与元老院的某种守望之中。从我们在大地女神神庙集会的那一天起,我确实从未往任何地方离去,也未曾将目光从国家移开。在那座神殿里,我尽我所能奠定了和平的基础,恢复了雅典人的古老先例;我甚至使用了那个城邦当年平息内乱时所用的希腊语词汇,并提议应当用永恒的遗忘彻底抹去对内乱的一切记忆。
praeclara tum oratio M. Antoni, egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis civibus confirmata est. atque his principiis reliqua consentiebant. ad deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat; nihil tum nisi quod erat notum omnibus in C. Caesaris commentariis reperiebatur; summa constantia ad ea quae quaesita erant respondebat.
当时马尔库斯·安东尼乌斯的演说极为精彩,其心愿也极为卓越;总之,通过他及其子女,与最杰出的公民们确立了和平。随后的一切也与这些开端相契合。他在家中就国家事务举行的商议,均邀请城邦首领参加;他向本院提交的都是最善的提案;当时在盖乌斯·恺撒的备忘录中,除了尽人皆知之事外,别无所见;对于所询问之事,他均以极高的前后一致性予以答复。
num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea neminem. num immunitates datae? ‘nullae’ respondebat. adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. multa praetereo eaque praeclara; ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. dictaturam, quae iam vim regiae potestatis obsederat, funditus ex re publica sustulit; de qua ne sententias quidem diximus. scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus.
是否有任何流放者被召回?他说只有一人,除此别无他人。是否授予了免税特权?“完全没有,”他答道。他还希望我们赞同最显赫的塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯,使得在三月十五日之后不再张贴有关恺撒的任何法令或恩典的铭板。我略过许多事情,而且是光彩夺目的事情;因为我的演说正急于转向马尔库斯·安东尼乌斯那非凡的举措。他将已然占据王权之威势的独裁官职,从国家中彻底废除;对此我们甚至未曾发表意见。他带来了自己希望通过的元老院决议草案,在宣读之后,我们以最大的热忱遵循了他的权威,并通过元老院决议以最崇高的言辞向他表达了谢意。
lux quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicae datum, se liberam civitatem esse velle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset.
不仅由于我们曾忍受的王权,而且由于对王权的恐惧已被消除,仿佛有一道光明展现出来;由于他因对终身独裁官职的鲜明记忆,将常常合法的独裁官之名从国家中彻底废除,他向国家提供了一个巨大的保证,表明他希望城邦是自由的。
liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi qui in Mari nomen invaserat. atque haec omnia communiter cum conlega; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega afuisset, credo eis futura fuisse communia.2 nam cum serperet in urbe infinitum malum idque manaret in dies latius, idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepulturam effecerant,3 et cotidie magis magisque perditi homines cum sui similibus servis tectis ac templis urbis minarentur, talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratosque servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse.
几天之后,元老院摆脱了被屠杀的危险;铁钩被打入了那个篡夺马略之名的逃亡奴隶身上。所有这些都是与同僚共同完成的;此外,另有一些完全属于多拉贝拉的功绩,我相信若非其同僚缺席,这些本也会成为他们共有的功绩。因为当无休止的祸患在城中蔓延并日益扩散,制造了那场无葬之葬的同一批人在广场上筑起火葬堆,每天有越来越多堕落的人与其同类奴隶一起威胁城中的房屋和神殿时,多拉贝拉不仅对胆大妄为、罪恶滔天的奴隶,而且对不洁而邪恶的自由人所施行的严惩,以及对那根受诅咒之柱的捣毁,是如此有力,以至于在我看来,后来的时期竟然与那单独的一天发生如此巨大的背离,实在令人惊异。
ecce enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerant, mutata omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum et absente populo et invito. consules designati negabant se audere in senatum venire; patriae liberatores urbe carebant ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen ipsi consules in contionibus et in omni sermone laudabant. veterani qui appellabantur, quibus hic ordo diligentissime caverat, non ad conservationem earum rerum quas habebant, sed ad spem novarum praedarum incitabantur. quae cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore videbatur.4
看啊,到了六月一日——他们曾颁布谕令要求我们出席的日子——一切都变了:没有任何事经由元老院,诸多重大事务由民众处理,而且是在民众缺席并违背其意愿的情况下。候任执政官们宣称不敢进入元老院;祖国的解放者们远离了他们曾为其颈项卸下奴役之轭的城市,然而执政官们自己在集会和所有谈话中却都在赞扬他们。那些被称为老兵的人,本院曾对他们予以最审慎的关照,如今却被煽动起来,不是去保全他们所拥有的东西,而是去寄望于新的劫掠。由于我宁愿耳闻这些事而不愿目睹,且我享有自由出使的权利,我便带着在一月一日出席的打算离开了,因为那一天似乎将是召集元老院的开端。
exposui, patres conscripti, profectionis consilium: nunc reversionis, quae plus admirationis habet, breviter exponam. cum Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, quod ab ea urbe transmissio in Graeciam laudabatur: quae tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens retinere non potuit. veritus sum ne meus repentinus ad meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si essem commoratus. cum autem me ex Sicilia ad Leucopetram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent, ab eo loco conscendi ut transmitterem; nec ita multum provectus reiectus austro sum in eum ipsum locum unde conscenderam.
各位元老,我已经阐明了我离京的原由;现在我将简要说明归来的原由,这其中包含更多的惊异之处。在并非毫无缘由地避开布林迪西以及通往希腊的那条陈旧路线后,我在八月一日抵达锡拉库萨,因为人们称赞从该城渡海前往希腊的航程;然而那座与我关系极其亲密的城邦,尽管渴望挽留我,却未能留我超过一夜。我担心如果逗留下去,我突然来到挚友身旁可能会引起某种怀疑。然而,当风把我从西西里吹向雷吉翁属地的海角莱乌科佩特拉时,我从那里登船准备渡海;但航行并未太远,就被南风赶回了我刚才登船的原地。
- 1.1Graecum etiam verbum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas illa
关系代词 quo 的先行词为 Graecum verbum,充当由 usa erat 所支配的夺格。此句意指雅典在公元前403年平定内乱时所确立的“大赦/忘却(amnestia)”之举。
- 1.5nisi conlega afuisset, credo eis futura fuisse communia
此句为间接引语中的非真实条件句结论从句。在直接引语中本应作 communia fuerant 或 communia fuissent;因置于 credo 所支配的宾格不定式结构中,故采用了未来完成迂回不定式 futura fuisse。
- 1.5qui illam insepultam sepulturam effecerant
同源词修辞(figura etymologica)与矛盾修辞(oxymoron)的结合。insepultam sepulturam(“无葬之葬”)指恺撒遗体在广场被暴民混乱而反常地火化的事件。
- 1.6quod initium senatus cogendi fore videbatur
关系代词 quod 的性与数被从句内部的表语名词 initium(中性单数)所同化(表语同化),而未与先行词 Kalendis Ianuariis(阴性复数)一致。在语意上仍指1月1日这一日期。
