- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:1.29-1.33
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗呼吁多拉贝拉与安东尼,唤起他们对凯撒死后平息动乱及废除独裁官职位等光辉作为的记忆,规劝他们应当追求建立在公民爱戴之上的真正荣耀,而非依靠恐惧维系统治。
sed per deos immortalis!—te enim intuens, Dolabella, qui es mihi carissimus, non possum de utriusque vestrum errore reticere. credo enim vos nobilis homines magna quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimoque contempta est, non opes violentas et populo Romano minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam concupivisse. est autem gloria laus recte factorum magnorumque in rem publicam fama meritorum, quae cum optimi cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur.
然而,凭着不朽的众神起誓!——因为注视着你,我最亲爱的多拉贝拉,我无法对你们两人的过错保持沉默。我深信,你们这些出身显赫、志向远大的人,并未贪图金钱——正如某些过于轻信之人所猜疑的那样,金钱一向为一切最尊贵、最显赫之士所鄙视——亦未贪图暴虐的权势和罗马人民绝不可忍受的特权,而是渴望获得公民的敬爱与荣耀。所谓荣耀,乃是对正当行为的赞颂,是对造福国家之伟大功绩的美誉,它不仅得到一切最优秀之士的印证,也得到广大民众见证的认可。
dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te praeter ceteros paulisper esse expertum viderem.1 quem potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu liberata te domum recepisti? cuius ordinis, cuius generis, cuius denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se non obtulerunt? quin mihi etiam, quo auctore te in his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo nomine gratulabantur. recordare, quaeso, Dolabella, consensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter quas fuerant tibi offensi significarent se beneficio novo memoriam veteris doloris abiecisse.
多拉贝拉,若非看到你曾一度比其他人更亲身体验过,我本会告诉你正当作为的果实究竟为何。你能回忆起一生中曾有哪一天比那一刻更加喜悦地破晓而至吗?那时广场得以肃清,恶徒的集会被驱散,犯罪的首恶受到严惩,整座城市摆脱了纵火与屠杀的恐惧,而你返回了自己的宅邸。在那个时刻,哪一个阶层、哪一种身份、乃至哪一种境遇的人们未曾为你的赞颂和祝贺倾注热忱?甚至连被认为在这些事上为你提供指引的我,善良的人们也纷纷前来致谢,并以你的名义向我道贺。多拉贝拉,我恳求你回忆一下剧场中那众口一词的欢呼,当时所有人忘却了曾对你产生怨尤的一切往事,表明他们已凭借这一新的功德摒弃了往日怨恨的记忆。
hanc tu, P. Dolabella,— magno loquor cum dolore—hanc tu, inquam, potuisti aequo animo tantam dignitatem deponere? tu autem, M. Antoni, —absentem enim appello—unum illum diem quo in aede telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis? quae fuit oratio de concordia! quanto metu senatus, quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam tuum, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorum, illo primum die conlegam tibi esse voluisti; cum tuus parvus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit!
普布利乌斯·多拉贝拉,你——我是怀着巨大的悲痛在说——难道真能心安理得地放弃如此巨大的尊严吗?而你,马克·安东尼——我是在向缺席的你喊话——难道你不把元老院在特鲁斯神庙集会的那一天,置于某些与我意见大相径庭之人认为你幸福无匹的这所有月份之上吗?那篇关于和睦的演说何等精彩!当时你放下了私仇,忘却了你自己作为罗马人民的占卜官所宣告的凶兆,在那一天初次承认你的同僚确实是你的同僚;当时你那年幼的儿子被你送往卡匹托尔山作为和平的人质,在那个时刻,元老院从何等巨大的恐惧中、城邦从何等沉重的忧虑中被你解救出来啊!
quo senatus die laetior, quo populus Romanus? qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. tum denique liberati per viros fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur. proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae nomen sustulisti. haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem patricium Manlium Marcum vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti.
哪一天元老院曾更为欢欣,哪一天罗马人民曾更加喜悦?人民在任何公民集会上也从未像那天那样聚集得如此众多。那时我们终于看似由最英勇的勇士们解救了出来,因为正如他们所期望的那样,和平紧随着自由而至。在次日、第二日、第三日,乃至随后连续的诸日中,你从未间断过每天仿佛给国家带来某种恩赐;而其中最伟大的,乃是你彻底废除了独裁官的名称。这是由你,我说,正是由你给死去的凯撒烙上了永世的耻辱印记。正如由于一个马克·曼利乌斯的罪行,依照曼利乌斯氏族的法令,任何贵族曼利乌斯氏成员都不得被称为马克一样;你也同样出于对一个独裁者的憎恨,从根本上废除了独裁官的名称。
num te, cum haec pro salute rei publicae tanta gessisses, fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae paenitebat?2 Vnde igitur subito tanta ista mutatio? non possum adduci ut suspicer te pecunia captum. licet quod cuique libet loquatur, credere non est necesse. nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. quamquam solent domestici depravare non numquam; sed novi firmitatem tuam. atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuisses! illud magis vereor ne ignorans verum iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis et metui a civibus tuis quam diligi malis.3 quod si ita putas, totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum, caducum.
当你为了国家的安危建立了如此巨大的功勋时,难道你竟对自己的际遇、尊严、显赫与荣耀感到不满吗?那么,如此巨大的转变究竟是突然从何而来的呢?我绝无法被说动去怀疑你是被金钱所收买。任凭每个人爱说什么就说什么吧,我们没有必要去相信。因为在你的身上,我从未发现过任何卑劣与下贱之事。虽说身边的家眷门客有时确实容易使人堕落,但我了解你的坚毅。然而,但愿你能像避开罪咎一样避开嫌疑!我更担忧的是这一点:因不明晓荣耀的真正途径,你以为唯独你一人的权力凌驾于所有人之上才是光荣的,宁愿被你的公民所畏惧,也不愿被他们所爱戴。若你真这样认为,你便是对荣耀之路一无所知。成为受人爱戴的公民、为国家建立功勋、受到赞美、尊崇与爱戴,这才是光荣的;至于令人畏惧和招致怨恨,则是遭人嫉恨的、可憎的、虚弱的、注定要倾覆的。
- 1.30dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te praeter ceteros paulisper esse expertum viderem.
这是由主句未完成过去时连接法(dicerem)与条件从句未完成过去时连接法(viderem)构成的与现在事实相反的虚拟条件句(反事实假设):“若非我亲眼见到……,我本会说……”。间接疑问从句“qui recte factorum fructus esset”作 dicerem 的宾语。
- 1.33num te, cum haec pro salute rei publicae tanta gessisses, fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae paenitebat?
非人称动词 paenitet 的固定搭配:感到不满或悔恨的主体用宾格(te)表示,招致不满或悔恨的事物则用属格(fortunae tuae, amplitudinis, claritatis, gloriae)并列呈现,意为“难道你对自己的境遇……感到不满吗?”。
- 1.33illud magis vereor ne ignorans verum iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis et metui a civibus tuis quam diligi malis.
表示担心的动词 vereor 借助指示代词 illud 进行了预指(prolepsis),其具体内容由 ne 引导的从句(ne ... putes ... malis)展开。与恐惧动词连用的 ne 意为“唯恐 / 担心……”;从句内部则由 putes 统辖宾格加不定式结构(plus te unum posse),由 malis 统辖补足不定式(metui ... quam diligi)。
