← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§1.23-1.28

批判伪造法令与捍卫元老院言论自由

西塞罗揭露了捍卫凯撒死后伪造文书却废除其生前真正法律的自相矛盾,敦促安东尼撤走武装军队并维护公民议政自由,同时表明自己绝不向人身恐吓屈服。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.23

​quid, quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque ei qui maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici?1 quibus cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur? quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probavi, tamen ita conservanda concordiae causa arbitratus sum ut non modo, quas vivus leges Caesar tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem Caesaris prolatas esse et fixas videtis.

再者,凯撒的法律遭到局部修改又当如何解释呢?那些法律规定,凡因暴力罪以及叛国罪被定罪者,皆当被剥夺水与火的使用权。一旦赋予这些人上诉权,难道凯撒的决定事项不是被撤销了吗?元老院议员诸公,我虽从未赞同那些法令,但为了国家的和睦,我仍认为它们应当得到维系,以至于我不仅认为活着时的凯撒所通过的法律在此时不应被废止,甚至连那些你们看到在凯撒死后被拿出来并公示的法令,我也不认为应当予以废除。

§1.24

de exsilio reducti a mortuo; civitas data non solum singulis sed nationibus et provinciis universis a mortuo; immunitatibus infinitis sublata vectigalia a mortuo. ergo haec uno, verum optimo auctore domo prolata defendimus: eas leges quas ipse nobis inspectantibus recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur eisque legibus rem publicam contineri putabat, de provinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos qui defendimus acta Caesaris evertendas putamus?

流放者被一个死人召回;不仅个人,甚至整个民族和行省都被一个死人授予了公民权;税收因无数的豁免权而被一个死人免除!因此,对于这些仅凭一人——诚然是最卓越之人——担保而从家中拿出的法令,我们予以捍卫;而他自己在我们众目睽睽之下宣读、公布、通过的那些法律,那些他因其通过而自豪、并认为国家赖以维系的、关于行省和法庭的法律,我再说一遍,凯撒的这些法律,难道我们这些捍卫凯撒决定事项的人竟认为应当被推翻吗?

§1.25

​ac de his tamen legibus quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae iam latae dicuntur ne illud quidem licuit. illae enim sine ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. quaero autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebi leges malas metuat. paratos habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam religione defendant: vacui metu esse debemus. ‘quas tu mihi’ inquit ‘intercessiones, quas religiones?’ eas scilicet quibus rei publicae salus continetur. ‘neglegimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes claudentur aditus; armati in praesidiis multis locis conlocabuntur.’ quid tum?

然而,关于这些已经公布的法案,我们至少还能抱怨;但对于那些据说已经通过的法律,连抱怨都不被允许。因为它们未经任何公布,甚至在被起草之前就已经通过了。但我倒要问问,元老院议员诸公,当我们拥有优秀的平民保民官时,究竟有什么理由让我或你们中的任何人去害怕恶法呢?我们拥有准备行使否决权的人;我们拥有准备以宗教占卜捍卫国家的人:我们本应当免于恐惧。“你跟我谈什么否决权,”他说,“谈什么宗教占卜?”当然是国家安危所赖以维系的那些!“我们无视那些东西,认为它们过于陈腐和愚蠢:广场将被围起来;所有的入口都将被封闭;武装人员将被布置在许多地方充当哨兵。”那又怎样呢?

§1.26

​quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: "consules populum iure rogaverunt" —hocine a maioribus accepimus ius rogandi?— "populusque iure scivit." qui populus? isne qui exclusus est? quo iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? atque haec dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio vim: arma removete!

以这种方式做出的事情,难道能成为法律吗?我想,你们大概会下令把那些法定的程式刻在青铜板上吧:“执政官依法向人民提出了提议”——这难道就是我们从祖先那里继承来的提议之权吗?——“人民依法做出了决议。”什么人民?是那些被拒之门外的人民吗?依照什么法律?难道是依照那已被暴力和武力彻底摧毁的法律吗?我说这些是关乎未来的事,因为预先指出可以避免的事是朋友的职责;如果这些事并未发生,我的这番话就会不攻自破。我谈论的是已公布的法案,对于这些法案你们仍有自主决定的余地;我指明了其缺陷:撤销它们吧!我谴责暴力:移走武器吧!

§1.27

irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebit. quamquam te quidem id facturum non arbitror—novi facilitatem tuam—conlegam tuum aiunt in hac sua fortuna quae bona ipsi videtur—mihi, ne gravius quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si imitaretur, fortunatior videretur—sed eum iracundum audio esse factum. video autem quam sit odiosum habere eundem iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit impunitas: sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod M. Antonium non arbitror repudiaturum. ego, si quid in vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit non recusabo;2 sin consuetudinem meam quam in re publica semper habui tenuero, id est si libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic irascatur ut civi. armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi causa: eis qui pro re publica quae ipsis visa erunt dixerint ista arma ne noceant. quid hac postulatione dici potest aequius?

多拉贝拉,对于我为国家利益所发表的言论,你们本不应感到愤怒。虽然我认为你本人不会这样做——我了解你的随和宽厚——但人们说你的同僚在自以为良好的境遇中——依我看来,且不说太重的话,如果他效仿其祖父们和舅父的执政官作为,他本会显得更加幸运——但我听闻他变得极其易怒。然而我深知,当同一个既怀有怒火又身带武器的人立于眼前时是何等令人厌恶,尤其在利剑不受任何惩处的情况下;但我将提出一个我认为公平的原则,我相信马克·安东尼是不会拒绝的。我若是侮辱性地抨击了他的生活或道德品质,我绝不反对他成为我最大的死敌;但如果我坚持自己在国事中一贯持有的习惯,也就是说,如果我自由地直抒胸臆地谈论国家,我首先请求他不要发怒;其次,若我不能如愿,我请求他仅仅以对待公民的方式发怒。如果真如他所言是为了自卫而有此必要,就让他使用武器吧;但愿那些武器不要伤害那些为了国家而说出自己心中所见之人。比起这项要求,还能提出什么更公平的条件呢?

§1.28

​quod si, ut mihi a quibusdam eius familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest contumelia, feremus amici naturam. sed idem illi ita mecum loquuntur: ‘non idem tibi adversario Caesaris licebit quod Pisoni socero,’ et simul admonent quiddam quod cavebimus: ‘nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam mortis..

但如果真如他的某些密友对我所说的那样,凡是违背他的意愿所作的演说,即使其中没有任何侮辱之词,都会深深激怒他,那么我们就忍耐一下朋友的性格吧。但那同一批人却对我这般说道:“你作为凯撒的对手,绝不会享有与作为岳父的皮索同等的自由,”并且同时向我们发出了一个我们将要提防的警告:“不出席元老院会议,生病的理由并不比死亡的理由更为正当。”

语法注3 条
  1. 1.23aqua et igni interdici

    非人称被动结构。动词 interdico 支配被处分者的与格(ei)与表示分离的夺格(aqua et igni),意为“剥夺某人的水与火的使用权”(即处以流放)。在此作为不定式从属短语受主动词 iubent 支配。

  2. 1.27quo minus mihi inimicissimus sit non recusabo

    否定形式的拒绝类动词(non recusabo)引导带有 quo minus 及虚拟式(sit)从句的结构。意为“我不反对他成为我最大的死敌”,是妨碍或拒绝类动词在被否定时的规范句式。

  3. 1.25quas tu mihi

    意态与格(dativus ethicus)。代词 mihi 并非句法所必需的间接宾语,而是用于对话中生动表达说话人的情绪介入、不耐烦或愤慨(“你倒同我提什么……”)。

    未在正文中定位

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:1.23-1.28