- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:1.18-1.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出凯撒决定的真正核心在于其公开制定的法律而非私人备忘,并严厉谴责安东尼派的立法举措——包括废除行省任期限制、设立吸纳普通士兵的第三法官团以及允许暴力罪与叛国罪定罪者上诉——实质上是在根本性地瓦解凯撒的法律秩序与国家的司法审判。
ecquid est quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex? quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere Sullae: Corneliae. quid? Pompei tertius consulatus in quibus actis constitit? nempe in legibus. de Caesare ipso si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis suis duceret. sed haec ipsa concedo; quibusdam etiam in rebus coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta Caesaris dissolvi ferendum non puto.
作为身穿托加的文官,在国家中行使文职权力和军事指挥权之人,有什么能够比法律更确切地被称为他的“决定事项”呢?你去查问格拉古的决定事项,人们会提出塞姆普罗尼乌斯法;去查问苏拉的决定事项,人们会提出科尔内利乌斯法。那么,庞培第三次担任执政官是由哪些决定事项构成的呢?无疑是在诸项法律中。如果向凯撒本人查问他在城邦中身穿托加时究竟做过什么,他会回答说自己提出并确立了许多卓越的法律;而至于那些亲笔信札,他要么予以修改,要么不予出示,即便出示了,也不会把那些东西算作自己的决定事项。然而这些亲笔信札我都予以让步;在某些事情上我甚至闭目不究;但在最重大的事情上,即在法律上,我认为凯撒的决定事项被废除是不可容忍的。
quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae provinciae plus quam annum neve plus quam biennium consulares obtinerentur? hac lege sublata videnturne vobis posse Caesaris acta servari? quid? lege quae promulgata est de tertia decuria nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur? et vos acta Caesaris defenditis qui leges eius evertitis? Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur.1
有什么法律比那项规定裁判官级行省不得任职超过一年、执政官级行省不得任职超过两年的法律更好、更有益、甚至在最健全的国家体制下也被更频繁地要求呢?这项法律一旦废除,在你们看来凯撒的决定事项还能被维持吗?再者,依据那项就第三法官团公布的法案,凯撒所有的司法法律难道不都被瓦解了吗?你们推翻了他的法律,却声称自己在捍卫凯撒的决定事项?除非说,如果他为了备忘而在小册子里随手记下了什么,那就要被算在决定事项之中,而且无论多么不公、多么无益都要加以捍卫;而他在百人队大会上提交给人民的法令,反而不能被列在凯撒的决定事项之内。
at quae est ista tertia decuria? ‘centurionum’ inquit. quid? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia, Aurelia non patebat? ‘census praefiniebatur,’ inquit. non centurioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri fortissimi atque honestissimi qui ordines duxerunt res et iudicant et iudicaverunt. ‘non quaero’ inquit ‘istos: quicumque ordinem duxit, iudicet.’ at si ferretis quicumque equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis; in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. ‘non quaero’ inquit ‘ista: addo etiam iudices manipularis ex legione alaudarum. aliter enim nostri negant posse se salvos esse.’ O contumeliosum honorem eis quos ad iudicandum nec opinantis vocatis! hic enim est legis index ut ei res in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non audeant.2 in quo quantus error est, di immortales! eorum qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidissimus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus.
然而你们所谓的第三法官团究竟是什么呢?他说:“是百人队长的法官团。”怎么,根据尤利乌斯法,甚至更早根据庞培法和奥雷利乌斯法,审判权难道不曾向这个阶层开放吗?他说:“此前规定了财产资格。”那不仅是对百人队长规定的,对罗马骑士也是同样规定的;因此,那些担任过百人队长的最英勇、最正派的人士,现在审理着案件,过去也审理过案件。他说:“我不要那些人;凡是担任过百人队长的人,就让他审理。”但是,如果你们提议凡是服过骑兵役的人——这是更为体面的资格——皆可审理,你们也说服不了任何人;因为在法官身上,财产与尊严两者都必须被考量。他说:“我不考虑那些;我还要把云雀军团普通步兵列为法官。否则我们的人说他们无法保全自己。”对于你们冷不防召集来审判案件的人来说,这是何等侮辱性的荣誉!因为这项法律的真实面目就在于:让那些不敢自由审判的人在第三法官团中审理案件。不死的神明啊,构想出那项法律的人在此犯下了何等巨大的错误!因为一个人越是被视为卑微低下,他就越会心甘情愿地通过审判的严明来洗清自己的污点,并力求使自己看起来配得上高贵的法官团,而不是理所当然被投进可耻的法官团中。
altera promulgata lex est ut et de vi et maiestatis damnati ad populum provocent, si velint.3 haec utrum tandem lex est an legum omnium dissolutio? quis est enim hodie cuius intersit istam legem manere? nemo reus est legibus illis, nemo quem futurum putemus. armis enim gesta numquam profecto in iudicium vocabuntur. ‘at res popularis.’ Vtinam quidem aliquid velletis esse populare! omnes enim iam cives de rei publicae salute una et mente et voce consentiunt. quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem summam habeat, gratiam nullam? quid enim turpius quam qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damnatus?
另一项被公布的法案是:因暴力罪和叛国罪被定罪的人,如果愿意,可以向人民上诉。请问这究竟是一项法律,还是对一切法律的瓦解?因为今天有谁会切实关心这项法律的存在呢?没有任何人依那些法律成为被告,也没有任何人我们认为将来会成为被告。因为凭借武力实施的行为绝不会被召上法庭。“但这顺应民意。”我真希望你们哪怕有某种想法是真的顺应民意!因为全体公民如今在关乎国家安危的问题上都已一心一意、异口同声。那么,对于制定这样一项极尽卑劣、毫无民心感恩的法律,何来如此狂热的欲望呢?因为,有谁通过暴力削弱了罗马人民的威严,在经法庭定罪之后,竟又回归到正是导致他依法被定罪的暴力本身之中——还有什么比这更加可耻的呢?
sed quid plura de lege disputo? quasi vero id agatur ut quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat.4 quis enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici se multitudini conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? non igitur provocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. quid est aliud hortari adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? quam autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit his duabus quaestionibus de vi et maiestate sublatis?
但我何必再多谈这项法律呢?就好像当下的实质真是为了让某人上诉似的!当下的实质、提议的目的,在于使任何人都永远不必依那些法律成为被告。因为有哪位原告会如此发疯,竟愿意在被告被定罪后将自己暴露在受雇暴徒的攻击之下?又有哪位法官敢于给被告定罪,以至于让自己立刻被拖到受雇打手面前?因此,这项法律赋予的绝非上诉权,而是废除了两部最具益处的法律和专门法庭。这难道不是在鼓励青年人自愿成为骚乱、煽动和毁灭性的公民吗?一旦关于暴力罪和叛国罪的这两个审判法庭被废除,保民官的狂妄又将不可遏制地被驱向何等灾祸呢?
- 1.19Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur.
短语 nisi forte 带直陈式动词,用于引出荒谬或讽刺性的假设(“除非说……”、“总不至于说……”)。句法上包含两个对比分句:前者为条件句(si quid rettulit... id numerabitur... defendetur),后者为关系代词分句(quod... tulit, id... non habebitur),其中 quod 作 tulit 的宾语,先行词为 id。
- 1.20hic enim est legis index ut ei res in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non audeant.
ut 分句在此作为同位说明性的名词从句,具体解释名词 index(“标志”、“真实面目”)的内涵。分句中 ei 为主语,受关系从句 qui... audeant 修饰;res 为 iudicent 的直接宾语(短语 res iudicare 意为“审理裁决案件”)。
- 1.21altera promulgata lex est ut et de vi et maiestatis damnati ad populum provocent, si velint.
ut 从句作为同位语说明性从句,限定并充实名词 lex 的具体内容。从句内部,damnati 用作名词(“被判有罪者”),并列支配介词短语 de vi 和表示罪名的属格 maiestatis(此为与司法定罪相关的罪名属格)。
- 1.22sed quid plura de lege disputo? quasi vero id agatur ut quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat.
quasi vero 接虚拟式现在时 agatur,表示反讽性的虚假假设(“宛如……是真正目的似的”)。成语 id agere ut 意为“致力于使……发生”。冒号之后,作者直接点明其实质:id agitur, id fertur 搭配否定性目的从句 ne quis omnino umquam... fiat,揭露该立法的真正意图在于免除起诉。
