- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:72-76
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出,即便米罗公开承认杀死了克洛狄乌斯,这也应当被视为为国除害的荣耀壮举而非罪行;他列举了克洛狄乌斯亵渎神明、暴力侵占财产等种种恶行,并警示若让其攫取国家最高权力,整个城邦必将遭受无法承受的灾难。
nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. de qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose1 liceret: occidi, occidi, non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores implerunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum— auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset— cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;2 eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus, quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant servorum armis exterminavit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit nec in facinore nec in libidine; eum qui aedem nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret; eum denique cui iam nulla lex erat, nullum civile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum Etruscos—eos enim penitus contempserat—sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere in alieno; qui huic T. Furfanio, cui viro, di immortales!—
各位审判官,事实上扰动我的绝非对克洛狄乌斯之死的指控,我也并非疯癫至此、对你们的心意茫然不知,以致不晓得你们对克洛狄乌斯之死作何感想。即便我现在不愿如刚才那样去洗清这一罪名,米罗也完全可以免受惩罚地公开宣告,并作荣耀的虚言: “是我杀了他,是我杀了他——杀的不是斯普里乌斯·梅利乌斯,他因平抑粮价和散尽家财,因看似过度拉拢平民而蒙受图谋王位的嫌疑;杀的也不是提比略·格拉古,他通过煽动叛乱剥夺了同僚的公职,这两人的诛灭者用其威名填满了整个世界;而是他”——因为他冒着自身危险解放了祖国,他本有胆量这样说——“其丑恶的通奸行径在最神圣的供榻上被最显赫的贵妇们当场拿获的那个人;元老院多次决议应通过处死他来洗雪神圣宗教仪式所受污渎的那个人;卢基乌斯·卢库鲁斯经调查后在誓言下指认其与亲生妹妹犯下乱伦丑行的那个人;用奴隶的武力放逐了那位被元老院、罗马人民以及万国公认为城邦与公民性命守护者的公民的那个人;任意分封与剥夺王国、随心所欲同他人瓜分天下的那个人;在广场制造了无数屠杀、用武力和刀兵将一位具有非凡美德与荣耀的公民逼困家中的那个人;无论在罪行中还是在淫欲中,从来都视神圣法则如无物的那个人;焚烧了泉水女神神庙以抹除印在公家书板上的公民调查公家记录的那个人; 归根结底,对于他来说已不再有任何法律、任何市民法、任何地产界限;他索求他人的庄园,不是凭借诉讼的构陷,不是凭借不公的索偿与诉讼保证金,而是凭借军营、军队和推进的军旗;不仅是对伊特鲁里亚人——因为他彻底蔑视他们——而且企图用武力和军营将这位最勇敢、最优秀的公民、我们的审判官普布利乌斯·瓦里乌斯赶出其产业的那个人;带着建筑师和十尺标尺走遍许多人的庄园与花园,把其地产的企望界定在亚尼库卢姆山与阿尔卑斯山之间的那个人;当他未能使尊贵勇敢的罗马骑士马尔库斯·帕科尼乌斯答应将普里利乌斯湖中的岛屿卖给他时,突然用小船将木材、石灰、碎石和沙子运到该岛上,在主人于对岸注视之下毫不犹豫地在他人的土地上建起房屋的那个人;对这位提图斯·富尔法尼乌斯——诸位不朽的神明啊,那是怎样一个人!
quid enim ego de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Aponio dicam? quorum utrique mortem est minatus, nisi sibi hortorum possessione cessissent—; sed ausum esse T. Furfanio dicere,3 si sibi pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum;4 qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.
—— 因为我又何必提可怜的妇人斯坎蒂娅,何必提年轻的普布利乌斯·阿波尼乌斯?他威胁他们二人,除非让出花园的产业,否则便要夺其性命——然而他竟敢对提图斯·富尔法尼乌斯说,如果不按他的要求给足金钱,他就要把一具尸体抬进其家中,让如此优秀的人物蒙受由此引发的滔天怨恨而遭焚毁;在兄长阿庇乌斯——一位以最真挚的情谊与我相结的人——不在时将其从庄园产业中逐出的那个人;在妹妹的前庭中筑墙、夯打地基,以致不仅剥夺了妹妹的前庭,而且剥夺了其全部通道和门槛的那个人。”
quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia: quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? imperium ille si nactus esset, omitto socios,5 exteras nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis ut in eos se potius immitteret quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias: pecunias dico? a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. fingi haec putatis quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret?
不过,这些暴行固然看似尚可容忍,虽然他无差别地扑向国家、扑向私人、扑向远方之人、扑向近邻、扑向外人、扑向亲眷,但不知何故,经过长期的习惯,城邦令人难以置信的耐心已变得麻木而坚硬;然而那些已经临头并悬在头顶的灾祸,你们究竟能以何种方式驱除或忍受?如果此人获得了最高权力——我姑且略去同盟者、外国部族、诸王和封地长官;因为你们本会祈祷他宁可扑向他们,也不要扑向你们的产业、你们的家宅和你们的金钱:我还谈什么金钱?以忠信神起誓,他绝不会收敛其针对你们子女与妻室的肆无忌惮的淫欲。难道你们以为这些昭然若揭、人尽皆知、确凿无疑的事实全属虚构——他企图在城中招募奴隶军队,通过他们霸占整个国家和所有人的一切私产?
- 72mentiri gloriose
意为“作荣耀的虚言”或“自豪地假称”。与前文的 diluere crimen(洗脱罪责)相对,修辞上表示即便米罗事实上没有亲手杀他,即便他为了承担诛杀暴君的荣耀而公开自夸或冒领此功,也完全能够不受惩罚。
- 72sed eum— auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset— cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt
指示代词 eum 作为主句动词 occidi 的直接宾语,同时是随后一连串关系从句(cuius, quem, qui 等)的先行词。插入句 auderet enim dicere 带有表示原因/情势的 cum 引导的过去完成时虚拟式 liberasset,突出了因解救祖国而敢于坦陈的豪气。
- 75sed ausum esse T. Furfanio dicere
属于破格文法(anacoluthon)。以 qui huic T. Furfanio... 开头的关系从句被括号式插入语(quid enim ego de muliercula...)打断后,未能完成原有的定式动词结构,而是转换为对格加不定式结构 ausum esse [sc. eum] dicere,承接上文一连串控诉的沉重语势。
- 75qua invidia huic esset tali viro conflagrandum
带虚拟式 esset 的结果/特征关系从句。动形词短语 conflagrandum esset(“必将被焚毁/毁灭”)用作隐喻,qua invidia 作原因/手段夺格,huic tali viro 作施动者与格。
- 76imperium ille si nactus esset, omitto socios
一种修辞性条件结构。面对条件从句 imperium ille si nactus esset,主句并未紧接过去完成时虚拟式的结果句,而是以省略修辞(praeteritio: omitto socios...)加以阻断,转而引出 vota faceretis(未完成过去时虚拟式,表示持续的反事实或潜在状态:“你们本会祈祷……”)。
