← 西塞罗

为米罗辩护

§67-71

化解庞培的猜疑与阐明军队护卫之意

西塞罗直接向庞培喊话,论证针对米罗暗杀图谋的猜疑以及大规模军事防范毫无依据,并指出当前的武装驻守并非为了威吓法官,而是为了保障他们能够自由地作出无罪判决。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§67

non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei—te enim appello et ea voce ut me exaudire possis —tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus. si Milonem times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.

我们不再畏惧这桩关于克洛狄乌斯的指控,格奈乌斯·庞培啊,我们所心惊胆战的正是你的猜忌——因为我正是在呼唤你,并且用足以让你听清的声音——我说,正是你的猜忌。如果你惧怕米罗,如果你认为他此刻正图谋不轨危害你的性命,或者曾经有过此类企图;如果全意大利的征兵,正如你的几名募兵官所屡次扬言的那样;如果这些武器,如果卡皮托利乌斯的各步兵连,如果卫兵,如果哨卡,如果护卫你人身与宅邸的精选青年,全是为了抵御米罗的袭击而武装起来的,且这一切措施都是针对他一人而设立、筹备和指向的,那么可以肯定,人们认定此人身上具有巨大的威力、令人难以置信的胆魄以及非一人所能有的力量与权势,既然针对他一人,便选拔出了最卓越的统帅,且使整个共和国武装起来。

§68

​sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas? quod si locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo.1 quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio ut nullo evelli posset modo, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ipse haud dubitans cessisset patria,2 is qui ita natus est et ita consuevit; te, Magne, tamen ante testaretur, quod nunc etiam facit.

然而,有谁不明白,共和国所有患病动摇的部分之所以托付给你,正是为了让你用这些武力去医治和巩固它们?假若给米罗一个机会,他必定会向你本人证明,从来没有任何人比你于他更为珍贵;为了你的尊严,他从未逃避过任何危险;为了你的荣耀,他曾无数次与那最丑恶的祸害殊死搏斗;他的护民官任期,是在你的谋划指引下为了我的获救而行使的,而我的获救曾是你最关心的;此后他在面临生死存亡之虞时得到了你的辩护,在竞选裁判官时得到了你的襄助;他一直期望拥有两位最忠实的朋友:因你对他的恩惠而拥有你,因他对我的恩惠而拥有我。如果他不能证明这些,如果那种猜疑在你心中根深蒂固以致无论如何也无法拔除,如果最终若没有米罗的毁灭,意大利绝不会停止征兵,罗马城绝不会放下武器,那么像他这样一个天赋如此、习性如此的人,必定会毫不迟疑地离开祖国;然而,伟大的庞培啊,他事先定会召你作证,正如他此刻所做的那样。

§69

vides quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. erit, erit illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando dies, cum tu salvis, ut spero, rebus tuis, sed fortasse in motu aliquo communium temporum, qui quam crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.

你看到人生的境遇是何等多样而多变,命运是何等飘忽而动荡,友谊中有何等多的背叛,伪善何等迎合时势,在危难之中亲近者的弃离何等频繁,怯懦何等常见。那个时刻必定会到来,那一天终将破晓,那时——我希望你的处境依然安全,但也许多半是在公众局势的某种动荡之中,而我们凭借经验自当明白这种动荡是何等频发——你定会渴望一位最忠实朋友的善意、一位最稳重之人的忠诚,以及自人类降生以来最勇敢之人的宽宏气度。

§70

​quamquam quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis,3 hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse4 in eius consiliis vindicandis qui vi iudicia ipsa tolleret? satis iudicatum est a Pompeio, satis, falso ista conferri in Milonem, qui legem tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret, ut omnes confitentur, liceret.

然而,谁会相信这一点:精通公法、祖宗成法以至整个共和国事务的格奈乌斯·庞培,在元老院已委托他“注意使共和国不遭受任何损害”——即便没有赋予任何实际武器,执政官们凭借这一句话也向来足以全副武装——这位已被授予军队和征兵权的人,在惩处一个企图以暴力废除审判制度的人的图谋时,竟会等待法庭的审判?庞培已经充分、极充分地判定,加诸米罗的那些指控纯属诬告;正是庞培提出了这项法律,依此法律,按我的体会,米罗应当被你们宣告无罪,而正如所有人承认的那样,允许被宣告无罪。

§71

​quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis—quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit?—, sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.

事实上,他端坐于彼处,被公共护卫部队环绕,这充分表明他绝非在给你们施加恐怖——因为迫使你们去定罪一个他本人无论按祖宗成法还是按自身职权都能加以惩处的人,还有什么比这更配不上他的身份呢?——而是在充当护卫,以便让你们明白,面对昨日的那场集会,你们完全可以自由地按照内心的真实判断进行裁决。

语法注4 条
  1. 68te tuo beneficio, me suo

    紧承前文间接引语 duos se habere semper amicissimos 的省略对仗结构。完整结构为 te [habere amicissimum] tuo [in se] beneficio, me [habere amicissimum] suo [in me] beneficio,即“因庞培对米罗的恩惠而以庞培为友,因米罗对西塞罗的恩惠而以西塞罗为友”,简练地对比了两者之间的恩惠关系。

  2. 68ne ipse haud dubitans cessisset patria

    此处的 ne 并非否定连词,而是表断言、强调的肯定副词(常写作 nae,意为“确实”、“必定”)。它与虚拟式过去完成时 cessisset 一同构成条件从句 si non probaret... 的主句结论,强调与过去事实相反的推测:“他本人定会毫不犹豫地离开祖国”。

  3. 70quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis

    短语 quo uno versiculo(“仅凭这短短的一行字/一句话”)指代前文元老院紧急决议(senatus consultum ultimum)的标准成命:videret ne quid res publica detrimenti caperet。versiculus 是“诗行、短句”的指小词。西塞罗在此强调,历史上即便未正式拨给实际武装(nullis armis datis),执政官单凭这一条短语的授权就足以行使非常大权。

  4. 70hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse

    由 quis hoc credat(谁能相信这一点)引导的“宾格加不定式”间接引语。主语宾格为 hunc(指庞培),不定式为 exspectaturum fuisse(在间接引语中表达过去与事实相反的推论,“本会等待”)。西塞罗以此构成反诘修辞:若庞培真认定米罗图谋以暴力颠覆审判,他手握军队与征兵权,自当直接动武处置,绝不会坐等法庭审判。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:67-71