- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:77-80
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出,即便米罗公开放言诛杀了克洛狄乌斯,城邦也必将对其予以赞扬,并通过让审判官们设想克洛狄乌斯复活时的恐惧反应,极力论证铲除此人实为全邦的解救。
quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: adeste, quaeso, atque audite, cives! P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret in civitate, esset vero timendum quonam modo id ferret civitas!1 nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat? non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit nec tantam.
因此,如果提图斯·安尼乌斯手持滴血的宝剑高声呼喊: “公民们,请前来倾听!我杀死了普布利乌斯·克洛狄乌斯;他那我们已无法通过任何法律、任何法庭来约束的狂暴行径,我用这柄铁剑和这条右手从你们的脖颈旁击退,以便单凭我一人之力,正义、公道、法律、自由、端庄与贞节得以留存于城邦之中,”城邦究竟会如何承受此事,诚然大可令人担忧!因为如今有谁不赞同、有谁不称赞、有谁不言谈并心感提图斯·安尼乌斯乃是自人类有记忆以来对国家功勋最著、使罗马人民、全意大利以及万国沉浸在最无比欢悦之中的唯一一人?我无法判定昔日罗马人民的欢悦有多大;然而我们这个时代已经目睹了最高统帅们的许多最辉煌的胜利,其中没有任何一场胜利带来过如此持久、如此巨大的欢乐。
mandate hoc memoriae, iudices. spero multa vos liberosque vestros in re publica bona esse visuros: in eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse. in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. num quis igitur est tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur? quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere potuissent? non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius. etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis ut in communi odio paene aequaliter versaretur odium meum. non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit.
审判官们,请将这一点铭记于心。我期望你们及你们的子孙在国家中将目睹许多福祉:在其中每一桩福祉中,你们都将始终认为,若是普布利乌斯·克洛狄乌斯活着,你们绝不会目睹其中的任何一件。我们已被引向最大且如我确信最真实的希望之中:就在今年,随着这位杰出人物出任执政官,人们的肆意妄为被遏制,欲望被摧碎,法律与法庭得以确立,这一年对城邦而言必将是拯救之年。难道有谁会疯癫至此,竟认为这在普布利乌斯·克洛狄乌斯生前也能发生?怎么?你们所掌有的私人所有的那些产业,在那狂徒专横独裁之时,又能享有何种永久占有的权利? 审判官们,我并不害怕由于私仇的憎恨受煽动,而看似在对他倾泻这些指责时图一时之快胜过于合乎事实。因为即便我的仇恨本该是非同寻常的,然而此人是所有人共同的公敌,以至于我的仇恨几乎与这共同的仇恨完全融为一体。在那人身上曾有多少罪恶、多少毁灭,既无法充分言说,甚至无法设想。
quin sic attendite, iudices. fingite animis—liberae sunt enim nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus—fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possimus efficere Milonem ut absolvatis, sed ita si P. Clodius revixerit2—quid voltu extimuistis? quonam modo ille vos vivus adficeret quos mortuus inani cogitatione percussit? quid? si ipse Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius facturum fuisse? etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare, propter rem publicam non fecisset. eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis,3 et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset, ista lex lata numquam esset. huius ergo interfector si esset, in confitendo ab eisne poenam timeret quos liberavisset?
不如这样注意倾听,审判官们。在脑海中想象一下吧——因为我们的思想是自由的,它们凝视自己所意愿的事物,犹如我们看清目之所见——因此,在思想中构想我提出的这一假定条件的图景吧:如果我们能够促成你们宣判米罗无罪,但条件是普布利乌斯·克洛狄乌斯死而复生——你们的脸色为何吓成这样?一个死人仅凭虚幻的念头就震慑了你们,如果他活着,又将把你们置于何地?怎么?如果格奈乌斯·庞培本人——他享有非凡的美德与幸运,以致除他之外无人能及之事他向来都能办到——如果他,我说,能够要么提出关于普布利乌斯·克洛狄乌斯之死的专门调查法,要么将其从冥府召回,你们以为他宁愿做哪一件事?即便出于私谊他愿意将那人从地下召回,为了国家他也绝不会这么做。因此,如果认为能通过你们挽回其生命你们也绝不愿去挽回的人,你们如今却坐在这里充当其死亡的复仇者;关于其死亡设立了调查法,但假使凭借这同一条法律他能够死而复生,那条法律便决不会被通过。那么,倘若他真是此人的诛灭者,在坦白时难道还会害怕受到由他所解放的人们的惩罚吗?
Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt—quae ego vidi Athenis, quae in aliis urbibus Graeciae! quas res divinas talibus institutas viris, quos cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur—vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini? confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo et libenter, se fecisse libertatis omnium causa quod esset non confitendum modo sed etiam vere praedicandum.
希腊人将神圣的荣耀赋予那些诛戮僭主的人们——我在雅典、在希腊其他城邦曾亲眼目睹过何等壮观的景象!为这样的人物设立了何等的神圣祭典,何等的颂歌,何等的诗篇!他们几乎被祝圣为具有神圣的崇敬与永恒的纪念——难道你们不仅不给予如此伟大人民的拯救者、如此滔天罪行的惩罚者任何荣耀,反而容忍他被押去受刑吗?如果他做了,他会坦白,我说,他会心胸豁达而欣然地坦白:他是为了所有人的自由而做了这件不仅应当坦白、而且应当如实颂扬的事情。
- 77esset vero timendum quonam modo id ferret civitas!
对应前文条件从句 si... clamaret 的反事实主句(未完成过去时连接法 esset)。vero 带强烈的反讽意味,字面为“城邦究竟会如何承受此事,诚然大可令人担忧!”,实则强调完全无需担忧,举国上下唯有欢欣鼓舞。
- 79sed ita si P. Clodius revixerit
限定性条件结构 ita si(“仅在……条件下”)。用以限定前文假设性让步 si possimus efficere Milonem ut absolvatis 的成立前提。revixerit 为完成时连接法,表示在假设情境中先期完成的动作。
- 79eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis
由关系代词属格 cuius 统领的双重嵌套结构。其基本骨架为 sedetis ultores mortis eius(先行词),后接关系从句 cuius vitam... nolitis(潜在/假设连接法),内部再嵌套条件从句 si putetis per vos restitui posse。该结构尖锐地揭示出审判官们为之复仇的死者,恰恰是他们即便有能力也不愿使其复活之人这一逻辑悖论。
