← 西塞罗

为米罗辩护

§62-66

叛乱谣言的破灭与庞培戒备的实质

西塞罗阐明元老院始终支持米罗的缘由,揭露关于米罗囤积武器并企图如卡提利那般叛乱的传闻纯属捏造。他指出庞培的严密防范纯粹是为安抚民众而采取的审慎措施,并强调米罗甚至在元老院当众袒露身体以证清白,针对他的一切猜忌早已被证实毫无根据。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§62

​neque vero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est; videbant sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam. an vero obliti estis, iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum? negabant eum Romam esse rediturum.

确实,元老院始终认可米罗的申辩,绝非毫无确凿的理由;那些极其睿智的人看到了行事的理据、镇定的气魄以及辩护的一贯性。法官们,难道你们真已忘记,在克洛狄乌斯殒命的噩耗传来之初,不仅米罗的仇敌,甚至某些无知之辈的议论与揣测吗?他们曾断言他绝不会返回罗马。

§63

​sive enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret,1 cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. multi etiam Catilinam atque illa portenta loquebantur: erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet. miseros interdum civis optime de re publica meritos,2 in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed etiam nefarias suspicantur!

因为当时人们认为,假若他是出于愤怒激昂的情绪做下了那件事,以致在仇恨的驱使下屠杀了仇敌,那么既然已用敌人的鲜血平息了自己的仇恨,他定会将普布利乌斯·克洛狄乌斯的死看得价值极高,以至于甘愿平静地承受流放;或者假若他是企图通过那人的死来解放祖国,那么这位勇士在冒着自身危险为罗马人民带来安全之后,绝不会犹豫于坦然顺从法律,将永恒的荣耀随身带走,而把由他亲手保全的这些福祉留给你们享用。许多人甚至大谈卡提利那以及那些怪物般的凶兆: “他将突围而出,占据某个据点,向祖国发动战争。” 对共和国建有极高功勋的公民有时是多么悲惨啊!人们不仅忘却了他们最辉煌的伟绩,反而甚至怀疑他们犯下了滔天罪行!

§64

​ergo illa falsa fuerunt quae certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere. quid? quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales! sustinuit? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! scutorum, gladiorum, pilorum, frenorum etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita.

因此,那些传闻全属虚妄,但如果米罗真做下了任何无法光明正大、诚实辩护的事,那些传闻必定早已成真。那么,后来加诸于他身上的种种谗言——它们足以摧毁任何哪怕只犯有寻常过失之人的良知——他是如何承受的,不朽的神明啊!承受吗?倒不如说他是如何蔑视并视若无睹的!这些诽谤,气魄最大的有罪者既无法置之不理,无辜者若非勇冠群伦也断然无法置之不理。有人密告说能搜出大批盾牌、利剑、标枪乃至马勒;他们声称城中没有任何一条街道、任何一条小巷没有为米罗租下的房屋;武器沿台伯河运往奥克里库鲁姆的庄园,卡皮托利努斯斜坡上的住宅塞满了盾牌,各处都堆满了为焚烧城市而备下的火矢。这些话不仅被呈报,而且几乎被采信,直到经过搜查后才被驳回。

§65

​laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam, ut sentio, iudices. nimis multa audire coguntur neque aliter facere possunt ei quibus commissa tota res publica est. quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se de interficiendo Cn. Pompeio coniurasse,3 dein postea se gladio percussum esse ab uno de illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos; arcessor in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum. non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari.

我固然赞赏格奈乌斯·庞培令人难以置信的缜密,但法官们,我要如实陈述我的感受。那些受托掌管整个共和国的人被迫倾听过多的风声,而且不得不如此。甚至不得不听取某个来自大竞技场的祭牲助手利基尼乌斯的陈词:据说米罗的奴隶在他处喝醉后,向他坦白他们密谋刺杀格奈乌斯·庞培,随后他被其中一人用剑刺伤,以免他告发。消息传到了花园中的庞培耳中;我被最先召见;庞培根据友人意见将此事提交元老院。在我和祖国的这位护卫者产生如此巨大疑虑的情况下,我不可能不因恐惧而丧魂落魄,但我仍然诧异于一个祭牲助手居然受到信任,奴隶的供词竟被听取,而肋部那处看似针刺的伤口竟被认定为角斗士的一击。

§66

​verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi ac fortissimi viri, multas noctis horas nuntiabatur: nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur. non poteram Cn. Pompeium, praestantissima virtute virum, timidum suspicari; diligentiam pro tota re publica suscepta nimiam nullam putabam. frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur. omnia false atque invidiose ficta comperta sunt: tametsi metuitur etiam nunc Milo.

然而据我所知,庞培与其说是害怕,不如说是在防范;他不仅防范那些本该害怕的事,而且防范一切事,免得你们担惊受怕。有人报告说,显赫而勇敢的盖乌斯·恺撒的宅邸在夜间遭到了长达数小时的围攻:在如此繁华的地段竟无一人听见,无一人察觉;然而这传言还是被听取了。我无法怀疑德行卓越的格奈乌斯·庞培是个胆小鬼;我认为为了所承担的整个共和国而作的缜密防范绝无过分之嫌。近来在卡皮托利乌斯山上极为拥挤的元老院会议中,竟有一名元老跳出来声称米罗随身藏有凶器。在那座至圣的神殿里,鉴于这样一位公民和勇士的一生竟无法获得信任,他脱去了衣裳,以便在他保持缄默之时,事实本身能够说话。查明这一切皆属虚妄和出于嫉恨的捏造:尽管如此,米罗直到现在仍被人们畏惧着。

语法注3 条
  1. 63tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret

    tanti 是价值属格(genitive of value),用以表示间接引语中不定式 putasse(= putavisse)的宾语 mortem P. Clodi 的价值高低。随后由 ut 引导结果从句(ut aequo animo patria careret),意为“将普布利乌斯·克洛狄乌斯的死看得价值极高,以至于甘愿平静地承受流放”。

  2. 63miseros interdum civis optime de re publica meritos

    此句为不带主要动词的“感叹宾格”(accusative of exclamation)。miseros... civis(= cives)是感叹的对象,后接的关系代词从句 in quibus... 则以 civis 为先行词。

  3. 65servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se de interficiendo Cn. Pompeio coniurasse

    这是一个分词与宾格不定式多重嵌套的复杂结构。在承接听取内容(fuit audiendus popa...)的主干中,servos Milonis 是分词 confessos 的逻辑主语,其间插入了修饰分词短语 apud se ebrios factos。而 confessos 又支配另一层宾格不定式从句 se... coniurasse(= coniuravisse),其中的反身代词 se 指代 servos Milonis。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:62-66