- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:57-61
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证米罗释放奴隶是对其救主忠义的正当奖赏而非为了杀人灭口,抨击阿庇乌斯对克洛狄乌斯奴隶所主持的诱供式刑讯审判毫无公正可言,并指出米罗坦然返回罗马并向庞培自请裁决的举动正是其良知清白的明证。
cur igitur eos manu misit? metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. quid opus est terrore? quid quaeris? occideritne? occidit. iure an iniuria? nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio. quod igitur in causa quaerendum est, id agamus hic; quod tormentis inveniri vis, id fatemur.1 manu vero cur miserit, si id potius quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere.
“那么他为何释放了他们?”自然是因为他害怕自己被告发,害怕他们忍受不住痛苦,害怕他们被迫在拷打下承认普布利乌斯·克洛狄乌斯是在阿庇亚大道上被米罗的奴隶杀害的。何须诉诸恐吓?你究竟在审问什么?是否杀害了他吗?他确实杀害了他。是合法的还是非法的吗?这与拷问官毫无干涉;因为事实的调查属于刑架,法律的审断属于法庭。因此,诉讼中理应调查的事,让我们在这里辩论;你希望通过严刑拷打所发现的事,我们承认。然而,至于他为何释放了奴隶,如果你追问的是这一点,而不是指责他为何未给予足够丰厚的报酬,那么你就是不懂得如何挑剔敌手的行事。
dixit enim hic idem qui semper omnia constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent. quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit? etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit.2 quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt3 conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis. hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum.
事实上,这位始终坚定勇敢地阐明一切的同一位马尔库斯·加图,也在一次混乱的公民大会上——大会终究因他的威望而平息下来——明确说道,保卫了主人性命的人不仅配得自由,更配得上一切奖赏。对于这些如此忠诚、如此善良、如此忠实、使他得以保全性命的奴隶,何种奖赏才算足够丰厚呢?尽管这件事情本身,还比不上因这同一批奴隶而未用自己的鲜血与创伤去满足最残忍仇敌的心意和眼目那样重大。假若他不曾释放他们,这些主人的救护者、罪恶的复仇者、抵御杀戮的护卫者,甚至不得不被交付刑讯。然而在这诸多厄运之中,此人感到最无遗憾的莫过于:即便自己遭遇不测,应得的报偿终究已全数偿付给他们了。
sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio libertatis. quibusnam de servis? rogas? de P. Clodi. quis eos postulavit? Appius. quis produxit? Appius. Vnde? ab Appio. di boni! quid potest agi severius? proxime deos Clodius accessit, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur.4 sed tamen maiores nostri in dominum quaeri noluerunt, non quia non posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum et dominis morte ipsa tristius: in reum de servo accusatoris cum quaeritur, verum inveniri potest?
“然而在自由女神大殿刚刚举行的审讯正紧逼着米罗。”请问究竟涉及谁的奴隶?你还用问吗?涉及普布利乌斯·克洛狄乌斯的奴隶。谁要求的?阿庇乌斯。谁提供的?阿庇乌斯。从何处弄来的?从阿庇乌斯那里。善良的神明啊!还有什么能比这办得更严苛的吗?克洛狄乌斯简直最贴近神明了——比当年他潜入神明本身那里时还要贴近——既然追查他的死就像追查被亵渎的宗教仪式一样!然而,我们的先祖绝不赞成针对主人〔对奴隶〕施加刑讯,这并非因为无法查明真相,而是因为这看似有失体统,对主人而言比死亡本身还要悲惨。而当针对被告调查原告的奴隶时,难道能查明真相吗?
age vero, quae erat aut qualis quaestio? Heus tu, Rufio, verbi causa, cave sis mentiare:5 Clodius insidias fecit Miloni? fecit; certa crux. nullas fecit: sperata libertas. quid hac quaestione certius? subito adrepti in quaestionem tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit: hi centum dies penes accusatorem cum fuissent ab eo ipso accusatore producti sunt. quid hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?
且来看吧,那场审讯是怎样的,或者说是何等性质的?“喂,你,鲁菲奥”——姑且举个例子——“请小心别撒谎:克洛狄乌斯对米罗设伏了吗?”“设伏了。”——那是必死无疑的十字架。“没有设伏。”——那是期盼中的自由。还有什么审讯能比这更明白确定呢?即使突然被抓去受审,其他奴隶终究会被隔离开来关入木笼,免得有人能同他们串供;但这批奴隶在原告手中呆了一百天之后,竟由原告本人提供出庭。对这样的审讯,还能说什么比这更公正、更不受腐蚀的呢?
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio. neque vero se populo solum sed etiam senatui commisit, neque senatui modo sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his tantum verum etiam eius potestati cui senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti.6 Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint.
倘若在这件事情本身凭借如此众多、如此清晰的论据与迹象大放光彩之时,你们仍未能充分看清米罗是怀着纯洁正直的心、未染任何罪恶、未受任何恐惧惊扰、未被任何负罪意识夺去魂魄而返回罗马的,那么,凭着不朽的神明,请你们回想一下他归来时的神速,回想一下元老院议事堂尚在燃烧时他踏入广场的情形,他的宏大气魄,他的神色,他的演说!事实上,他不仅将自己托付给了人民,也托付给了元老院;不仅托付给了元老院,也托付给了国家的卫队与武装;不仅托付给这些人,甚至托付给了那位元老院曾将整个共和国、意大利的全体青年以及罗马人民的全部武装力量托付于其手的人的权力。若非对自己的胜诉充满信心,尤其是面对那位倾听一切、畏惧大事、猜疑许多事、相信不少事的人,他断然绝不会将自己交给他。法官们,良知的力量是巨大的,在正反两方面都是巨大的:使得毫无过失者无所畏惧,而犯下过错者则总觉得惩罚在眼前晃动。
- 57quod igitur in causa quaerendum est, id agamus hic; quod tormentis inveniri vis, id fatemur
具有严密对称对照关系的复句。前后两半句中的 quod 关系从句均置于主句指示代名词 id 之前(关系从句前置句法)。前半句中 id 作 agamus 的直接宾语,后半句中 id 作 fatemur 的直接宾语。此句型鲜明地区分了事实问题(辩方直接承认,无须刑讯)与法律问题(应在法庭上辩论的主题)。
- 58etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit
由价值属格 non tanti 与 quam quod 从句构成的比较句式。tanti 意为“具有如此价值/分量”,与 quam quod 从句(相较于……的事实)呼应。主语 id(因他们而得以生还)与后接 quod 从句的内容(未让仇敌用自己的鲜血满足其眼目)进行轻重对比。
- 58quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt
过去非真实条件句(与过去事实相反),其主句使用了迂说性直陈式完成时 dedendi fuerunt(动形容词加 sum 的过去时),而非虚拟式过去完成时 dediti essent。在表达义务、必然或情态倾向时,使用直陈式可强化若非释放奴隶,其“理应/注定被交付刑讯”的客观必然性。
- 59cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur
无人称被动动词 quaeritur(“进行审理/调查”)带出两个平行的介词短语 de morte 与 tamquam de caerimoniis violatis。“caerimoniis violatis”采用主导分词结构(即 ab urbe condita 构词法,意为“仪式被玷污之事”)。此处暗讽克洛狄乌斯当年曾亵渎仁慈女神(Bona Dea)秘仪的前科。
- 60cave sis mentiare
表示禁止的常用句式:cave 接虚拟式 mentiare(虚拟式现在时第二人称单数)。sis 为 si vis(“劳驾”、“千万”)的口语缩略形式。整句生动摹拟了刑讯官员诱导、喝唬证人时的口语腔调。
- 61praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti
一系列与格现在分词(audienti, metuenti, suspicanti, credenti)构成的并列短语,在句法上修饰前文指代庞培的“eius potestati cui...”。可补充理解为 praesertim [ei] audienti...(“尤其是对一位倾听一切的人而言”)。这一连串节奏紧凑的分词生动勾勒出当时庞培草木皆兵、满腹狐疑的戒备心理。
