- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:52-56
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗总结了案发前后的情势与地理条件,指出伏击地点完全对克洛狄乌斯有利,并对比了二人的行装与随从,力证米罗毫无预谋,纯粹是在克洛狄乌斯发难后自卫并由忠仆反杀了侵犯者。
video adhuc constare, iudices, omnia: Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda, huius tantum in repellenda; mortem ab illo Miloni denuntiatam et praedicatam palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum, reditum illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se tulisse se illo die exiturum, illum eo die se dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.
法官们,我看到直到目前为止,所有事实都是确凿无疑的:对米罗而言,克洛狄乌斯活着甚至是有利的,而对那厮而言,为了他所贪图的事物,米罗的毁灭是最梦寐以求的;那厮对米罗的仇恨极其刻毒,而米罗对那厮毫无仇恨;施加暴力是那厮一贯的习惯,而米罗的习惯仅在于击退暴力;那厮曾公然对米罗宣告并扬言置之于死地,而从米罗口中未曾听闻任何类似之词;米罗动身的日期为那厮所知,而那厮的归期对米罗而言却不得而知;米罗的行程是必须的,而那厮的行程甚至可以说是不相宜的;米罗公开表明自己将在这天出行,而那厮却隐瞒了自己将在这天返回;米罗没有改变任何计划,而那厮却捏造了改变计划的理由;对米罗而言,若是设伏,理应在靠近城郊处等待黑夜,而对那厮而言,即便他不惧怕米罗,在夜间逼近城市终究是令人畏惧的。
videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior.1 id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum.
现在让我们来看看最核心的问题:他们遭遇的那个伏击地点,到底对哪一方更为有利。法官们,这难道还需要怀疑和更长久的思考吗?在克洛狄乌斯的庄园前——因为那些疯狂的地下建筑,庄园里轻易就驻有千名壮汉——米罗难道会认为在对手居高临下的险峻地势上自己能占据上风,并因此特别选择了那个地点作为战场吗?还是说,他毋宁是被那指望借助地势本身发起袭击的人守候在那个地方呢?事实本身在说话,法官们,而事实永远是最有力的。
si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor. quid horum non impeditissimum? vestitus an vehiculum an comes? quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset?—videte nunc illum, primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi: quid necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis? devertit in villam Pompei. Pompeium ut videret? sciebat in Alsiensi esse; villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. quid ergo erat? mora et tergiversatio: dum hic veniret,2 locum relinquere noluit.
倘若你们不是听到这些发生过的事,而是在画卷中看到它们,谁是设伏者、谁毫无恶意仍然会一目了然:当时一人坐在马车里,裹着厚厚的斗篷,妻子坐在身旁。这些事情中哪一件不是极大的羁绊呢?是装束、车辆,还是同伴?当他被斗篷缠绕、被马车阻滞、几乎被妻子束缚住双手时,还有什么比这更缺乏战斗准备的呢?——现在请看另一人:首先从庄园出来,仓促地——为什么?在傍晚——有何必要?缓慢地——这又合乎什么情理,尤其是在那个时刻? “他拐进了庞培的庄园。” 是为了见庞培吗?他知道庞培在阿尔西乌姆;是为了视察庄园吗?他去过那里上千次了。那么究竟是为了什么?拖延和观望:直到米罗到来之前,他不想离开那个地方。
age nunc iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate. semper ille antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil. Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres.3 cur igitur victus est? quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, ipse Clodius tamen mulier inciderat in viros.
来吧,现在把轻装强盗的行程与米罗的行装羁绊比较一下。那厮以往总是带着妻子,当时却未带妻子;除坐马车外从不出行,当时却骑着马;无论走到哪里,哪怕是匆忙赶往伊特鲁里亚军营,身边也总带着希腊弄臣,当时随从中却没有这些无用之人。而米罗以往从不如此,当时却偶然带上了妻子的合唱班少年和成群的女仆;那厮平日总是带着娼妓、娈童和荡妇,当时除了简直能让人说是由壮士挑选出壮士的那些人外,没带任何人。那么他为何战败了呢?因为行路者并不总是被强盗杀死,有时强盗也会被行路者杀死;因为尽管克洛狄乌斯以有备袭无备,但他克洛狄乌斯自己终究是个妇人,撞上了一群勇士。
nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non satis fere esset paratus. semper ipse et quantum interesset P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat. quam ob rem vitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat. adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto;4 adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
事实上,米罗防备那厮也从未松懈到未做好大致充分准备的地步。他自己始终在思考,自己的死亡对普布利乌斯·克洛狄乌斯有多大的利益,那厮对他怀有多深的仇恨,以及那厮敢于做出多么胆大妄为之事。因此,他知道自己的生命被悬以极高的赏格且几乎被买断,绝不会在没有护卫和戒备的情况下将自己抛入险境。算上意外变故吧,算上战斗未卜的结局和公正不偏的战神马尔斯吧——他常常将正在掠夺战利品并洋洋得意的胜者,借助被打倒之人的手彻底击覆;再算上一位吃饱喝足、哈欠连天的统帅的愚昧吧——他把被切断退路的敌人留在了身后,却全然未曾料到敌人后方的随从;当他撞上那些怒火中烧、已对主人生命绝望的随从时,便陷入了忠诚的奴隶们为主人性命向他索取的惩罚之中。
- 53locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior
在作为 id quod caput est 同位语的间接疑问从句中,主格主语短语 locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt 为表示强调而被提前至疑问代词 utri 之前,其句法骨干为 videamus utri locus aptior fuerit(让我们看看那个地点究竟对谁更有利)。
- 54dum hic veniret
连词 dum 后接未完成过去时虚拟式 veniret,表示带有等待、目的意图的“直到他到来为止”(预期性用法),而非单纯表示时间同时性的“当……之时”。
- 55nisi ut virum a viro lectum esse diceres
短语 nisi ut... diceres 意为“除非让人会说……”。未完成过去时虚拟式 diceres 表示过去的不定人称潜在(“任何人都会说……”)。其中的 virum a viro legere 为罗马古代精锐部队以一人挑选一人的方式选拔战友的军事惯用语。
- 56ab abiecto
介词 ab 后接完成被动分词 abiectus 的阳性单数夺格,用作施动者夺格,意为“被击倒在地者/倒下的敌人”,与前面的 exsultantem(欣喜若狂的胜者)形成鲜明对照,而非表示抽象的“从卑微状态”。
