← 西塞罗

为米罗辩护

§46-51

从证人证词与出行情形判定设伏主谋

西塞罗援引控方证人的证词证明米罗绝无可能蓄意设伏,同时洗清了针对他本人的共谋指控,并借由夜行和留宿庄园等客观情形论证企图行凶设伏的实为克洛狄乌斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§46

​primum quaero qui id scire potuerit?1 quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. sed erant permulti alii ex quibus id facillime scire posset: omnes scilicet Lanuvini. Milo de Clodi reditu unde quaesivit? quaesierit sane—videte quid vobis largiar—servum etiam, ut Q. Arrius, amicus meus, dixit, corruperit. legite testimonia testium vestrorum. dixit C. Causinius schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. dixit hoc item comes P. Clodi, C. Clodius.

首先我问,米罗怎能知道这一点呢?对于克洛狄乌斯,你们却不能提出同样的疑问。因为即使他除了自己的挚友提图斯·帕蒂纳之外没有询问过任何人,他也本可以知道在拉努维乌姆正是在那一天必须由最高行政长官米罗任命一名祭司。但还有许多其他人,他能极其容易地从他们那里获知此事:当然就是所有的拉努维乌姆人。米罗又是从哪里打听克洛狄乌斯的归期的呢?就算他真的打听过吧——看我对你们做出了多大的让步——甚至按我的朋友昆图斯·阿里乌斯所说,收买了一个奴隶。读一读你们自己的证人的证词吧。因特拉姆纳人、克洛狄乌斯最亲密的朋友兼同伴盖乌斯·考西尼乌斯·斯科拉说过,普布利乌斯·克洛狄乌斯在那一天原本打算留在阿尔巴努姆的庄园里,但他突然接到通报说建筑师居鲁士死了,因此临时决定动身前往罗马。普布利乌斯·克洛狄乌斯的同伴盖乌斯·克洛狄乌斯同样也陈述了这一点。

§47

videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae. primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse ut insidiaretur in via Clodio:2 quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat. deinde—non enim video cur non meum quoque agam negotium—scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret3 Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant. iacent suis testibus qui Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum. respiravi, liberatus sum; non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar id cogitasse.

法官们,请看这些证词解决了多么重大的问题。首先,米罗完全得以洗清出于在路上伏击克洛狄乌斯的企图而启程〔的嫌疑〕——自然如此,如果那厮根本就不会与他相遇的话。其次——因为我认为没有理由不同时为我自己辩护——法官们,你们知道,在劝告通过这项议案时曾有人说,杀戮是由米罗亲手实施的,但谋划却出自某个地位更高的人。那些卑劣而堕落的人显然是在把我描绘成强盗和刺客。他们已经被自己的证人击垮了,这些证人断言克洛狄乌斯若非听闻居鲁士的事就不会在那天返回罗马。我松了一口气,我解脱了;我不再害怕自己看似策划了一件我甚至连怀疑都未曾怀疑过的事。

§48

​nunc persequar cetera; nam occurrit illud: igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus. si quidem exiturus ad caedem e villa non fuisset.4 video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare. nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma proficiscens reliquerat morientem? testamentum simul obsignavi, una fui; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?

现在我将继续探讨其余的事情;因为有人会提出这样的反驳: “那么连克洛狄乌斯也未曾考虑过设伏,既然他原本打算留在阿尔巴努姆。” 如果他确实没有打算为了杀戮而走出别墅的话,这固然成立。因为据我看来,那个据称通报了居鲁士之死的人并没有通报此事,而是通报了米罗正在逼近。因为对于克洛狄乌斯离开罗马时已经遗弃在弥留之际的居鲁士,那人又能通报些什么呢?我曾〔与克洛狄乌斯〕一同在遗嘱上盖印,我就在场;而且〔居鲁士〕公开立下了遗嘱,将那人和我都写成了继承人。难道一个他在前一天第三时就留下等死的人,其死讯直到次日第十时才终于通报给他吗?

§49

age, sit ita factum: quae causa fuit cur Romam properaret, cur in noctem se coniceret? quid adferebat festinationis quod heres erat? primum nihil erat cur properato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane venisset? atqui ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit.

好吧,就算事情确实如此:他又有什么理由匆忙赶往罗马,将自己投入黑夜之中呢?他是继承人这件事又带来了什么需要匆忙的理由呢?首先,根本没有任何理由需要仓促从事;其次,即便有,到底有什么东西是他能在那个夜晚取得,而若在次日清晨抵达罗马就会失去的呢?然而,正如对那厮而言夜间进城是更应当避开而非追求的事情一样,对米罗而言,既然他是设伏者,如果他知道那厮将在夜间接近城市,他就本应当潜伏并守候着他。

§50

​noctu occidisset: insidioso et pleno latronum in loco occidisset. nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam confitentem volunt. sustinuisset crimen primum ipse ille latronum occultator et receptor locus, tum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem; deinde multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur Etruria.

他本会在黑夜中将他杀死,本会在一个便于设伏且满是盗匪的地方将他杀死。对于一个在他承认〔此事〕时众人都希望他平安无事的人,如果他断然否认,难道会有人不相信他吗?首先,那个强盗的藏匿所与庇护所本身就会承担罪名,那时既没有无言的荒野会告发,也没有盲目的黑夜会揭露米罗;而且,许多曾被那厮侵犯、劫掠、剥夺财产的人,以及许多畏惧此类厄运的人都会受到怀疑,整个伊特鲁里亚最终都会被传唤为被告。

§51

​atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad se in Albanum. quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse,5 suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum. cur nec ante occurrit ne ille in villa resideret, nec eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset?

而且在那一天,克洛狄乌斯从阿里基亚返回时确实顺道拐进了他在阿尔巴努姆的庄园。就算米罗知道他曾在阿里基亚,他也理应推测,那厮即使想在那天返回罗马,也会顺道拐进他那紧挨着道路的庄园。米罗为何既不提前迎击以防他在庄园中逗留,又不在那厮于夜间必经之地潜伏等候呢?

语法注5 条
  1. 46primum quaero qui id scire potuerit?

    此处 qui 为古体疑问副词(相当于 quomodo,“如何、怎样”),引导主句 quaero 的直接宾语间接疑问从句;potuerit 为表示潜能的完成时虚拟式。

  2. 47liberatur Milo non eo consilio profectus esse ut insidiaretur in via Clodio

    被动语态动词 liberatur(被免除指控/被洗清)接主格与不定式结构(nominativus cum infinitivo,即 Milo ... profectus esse);eo consilio 为表意图的夺格,先行引导后文的目的从句 ut insidiaretur。

  3. 47fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret

    在不定式 fuisse 之后,由 qui 引导的关系从句中的谓语 diceret 为特征虚拟式(subjunctive of characteristic),表示“存在着那样一类扬言……的人”。

  4. 48si quidem exiturus ad caedem e villa non fuisset

    承接前句的迂说直陈式过去时 fuit in Albano mansurus(原本打算留在庄园)而构成的反事实条件从句。主动迂说过去完成时虚拟式 exiturus ... non fuisset 表达过去相反事实的意图,形成限制条件:“如果他当时确实未曾打算走出庄园去行凶的话”。

  5. 51quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse

    句首的 quod 为关系代词的连接用法(“即使如此”、“而且”)。ut 在此引导让步从句(相当于 concessive ut,“纵使、即使”),与未完成过去时虚拟式 sciret 连用,表示“纵使米罗当时知道那厮曾身在阿里基亚”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:46-51