← 西塞罗

为米罗辩护

§40-45

米罗的克制与克洛狄乌斯预谋的伏击

西塞罗指出,米罗在过去庞培遇袭、安东尼围捕克洛狄乌斯以及战神广场骚乱等多次绝佳良机中都未曾诉诸暴力,因此绝不可能在执政官选举迫在眉睫的凶险情境下行凶。他进一步通过证人证言揭示克洛狄乌斯生前曾预言米罗将在三日内丧命,并指出克洛狄乌斯正是利用米罗必须前往拉努维乌姆的机会设下了预谋的埋伏。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§40

​tum se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit. quid? privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit? nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem1 nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria?

那时米罗克制了自己,曾两次将普布利乌斯·克洛狄乌斯传唤至法庭,却从未诉诸暴力。怎么?当米罗身为平民、在人民大会上面临克洛狄乌斯的指控作为被告时,当格奈乌斯·庞培在为米罗辩护发言而遭到袭击时,那时岂非不仅有铲除那恶徒的良机,甚至有充分的理由吗?最近,当马尔库斯·安东尼乌斯给所有良善之士带来了人身安全的最大希望,这位最高贵的青年无比勇武地承担起国家最重大的职责,并把那头正在躲避法网的野兽已经围困于罗网之中时——不朽的神明啊,那是多么绝妙的地点,多么适宜的时刻!当那厮逃跑并藏匿在楼梯的阴影中时,米罗若要除去那个祸害,自身毫无怨恨,反而能为马尔库斯·安东尼乌斯带来极大的荣耀,这难道算得上一件难事吗?

§41

​quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta inrupisset, gladios destringendos, lapides iaciendos curasset, dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis ut Miloni uti virtute sua liberet. quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela,2 quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit occidere?

怎么?在战神广场的选举大会上,曾有多少次机会啊!当那厮闯入投票区,指使拔出利刃、投掷石块,随后却突然被米罗的面容吓破了胆,逃往台伯河时,你们以及所有善人都在向神祈愿,希望米罗能乐于施展他的勇武。难道对于一个他不愿在全体赞同下杀死的人,如今却愿意在某些人的怨尤中去杀死吗?难道对于一个他在合乎法律、地点合适、时机得当、免遭惩罚的情况下不敢加害的人,如今却毫不犹豫地以不义之举、在不利的地点、不当的时机、冒着丧失性命的危险去杀害吗?

§42

​praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore—scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus —omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.

法官们,尤其是在竞选最高公职、选举之日迫在眉睫之时——在那个时期(因为我知道竞选是多么胆怯,对执政官职位的渴望是何等巨大和焦虑),我们不仅害怕那些能够被公开谴责的事,甚至害怕那些可能被暗中怀疑的事;我们对流言、对虚假、捏造、琐碎的传闻战战兢兢;我们注视着所有人的面孔与目光。因为没有什么比公民对我们的善意和情感更脆弱、更纤细、更易碎或更易变的了,他们不仅对候选人的邪恶感到愤怒,甚至对他们正当的行为也常常心生挑剔。

§43

​hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? quam hoc non credibile est in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum, qui se ipse interfecto Milone regnaturum putaret! quid? quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem?3 in utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret?

那么,米罗把这盼望已久、极度渴望的战神广场之日置于眼前,难道会带着染血的双手,公然展示并承认自己的罪恶与罪行,走向百人团大会那庄严的鸟卜吗?这在此人身上是何等令人难以置信,而在克洛狄乌斯身上同一件事又是何等确凿无疑——他自认为只要除掉米罗,自己就能称霸!怎么?法官们,作为肆无忌惮的根源,谁不知道免遭惩罚的希望乃是犯罪的最大诱因呢?那么,这种希望存在于二人之中的哪一个身上呢?是在米罗身上——他即使在今天仍因一项要么光荣要么无论如何是不可避免的行为而沦为被告;还是在克洛狄乌斯身上——他曾如此蔑视法庭与惩罚,以致任何出于天性合乎神法或依法律许可之事都丝毫不能引起他的兴趣?

§44

​sed quid ego argumentor, quid plura disputo? te, Q. Petili, appello, optimum et fortissimum civem; te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors dedit iudices. vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio, periturum Milonem triduo.4 post diem tertium gesta res est quam dixerat. cum ille non dubitarit aperire quid cogitaret, vos potestis dubitare quid fecerit?

但我为何还要举证,为何还要多加辩论呢?昆图斯·佩蒂利乌斯,最优秀且极勇武的公民,我呼唤你;马尔库斯·加图,我请你作证——某种神圣的抽签将你们作为法官赐予了我。你们曾从马尔库斯·法沃尼乌斯那里听说克洛狄乌斯亲口对他说过——而且是在克洛狄乌斯在世时你们听说的——米罗将在三天之内丧命。在他说话之后的第三天,事情果然发生了。既然那厮毫不犹豫地透露了自己的图谋,你们难道还能怀疑他做了什么吗?

§45

quem ad modum igitur eum dies non fefellit? dixi equidem modo. dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit. at quo die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam necessitas fuit. quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit?

那么,这一日期何以没有逃过他的注意呢?我刚才确实说过了。要获悉拉努维乌姆最高行政长官的定期祭礼毫无困难。他看出米罗必须在他启程的那一天前往拉努维乌姆,因此他抢先一步。然而是在哪一天呢?正如我之前所言,是在由他自己雇佣的平民保民官所煽动的极度疯狂的群众大会的那一天:那一天,那场大会,那些呼喊声,若非为了匆忙实施预谋的罪行,他是绝不可能抛下的。因此,那厮不仅毫无出行的理由,反而有留下的理由;而米罗根本没有留下的可能,离开不仅有理由,甚至是一种必然。倘若那厮知道米罗当天会出现在路上,而米罗却连克洛狄乌斯〔当天会在路上〕都无法料想,情况又当如何呢?

语法注4 条
  1. 40magnum Miloni fuit conficere illam pestem

    magnum fuit 以不定式短语 conficere illam pestem 为真正主语,构成修辞疑问句,意为“对米罗而言除去那个祸害难道算得上一件难事吗(意即轻而易举)?”与格 Miloni 表示动作的涉及对象或利害主体。

  2. 41quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela

    关联代词结构(quem... hunc...)构成的鲜明对仗。承前句的 noluit,后句 voluit 之后同样省略了不定式 occidere 作为补足成分。介词短语 cum omnium gratia(伴随众人的赞同)与 cum aliquorum querela(伴随部分人的抱怨)形成严整对比。

  3. 43quid? quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem?

    quid? 独立作转换话题的修辞疑问。关系从句 quod caput est audaciae 为插入成分,关系代词 quod 作 est 的主语,预先指代后文阐述的内容。主问句动词 quis ignorat 后接宾格不定式从句 maximam inlecebram esse... spem 作为宾语。

  4. 44vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio, periturum Milonem triduo

    vivo Clodio 是无分词形式的独立夺格(“在克洛狄乌斯尚在世时”)。periturum [esse] Milonem 是由 dixisse 引出的间接引语(宾格不定式结构),将来时主动不定式省略了助动词 esse。triduo 是表示时间范围的夺格(“在三日之内”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:40-45