- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.humanitext-lat2:27-31
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗对比了事发当日克洛狄乌斯与米罗双方的行踪,详述了轻装设伏的克洛狄乌斯如何遭到处于自卫的米罗随从的还击,并指出本案法庭唯一需要判定的焦点究竟是谁向谁设下了埋伏。
interim cum sciret Clodius—neque enim erat id difficile scire a Lanuvinis —iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuvi Milo, Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni insidias conlocaret; atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.
在此期间,克洛狄乌斯既然得知——从拉努维乌姆人那里获知此事并不困难——由于米罗是拉努维乌姆的独裁官,米罗于二月朔日倒数第十三日有一趟庄严、合法且必要的行程前往拉努维乌姆任命司祭,他便在前一天突然亲自离开罗马,以便在自己的庄园前向米罗设下伏兵——这一企图已由事态的发展所证实;而且他是以这样一种方式出发的,竟抛下了当天举行的、民众正殷切期待其疯狂煽动的骚乱大会,若非为了赶赴作恶的地点与时刻,他是决不可能离开那场大会的。
Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis1 cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset. obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.
另一方面,米罗当天在元老院一直逗留到散会,随后回家更换了鞋履与衣物,正如常情那样稍候妻子梳妆停当,接着便在克洛狄乌斯倘若真要在当天返回罗马则本已能够返回的那个时刻启程。迎面遇上他的克洛狄乌斯轻装便行,骑着马,没有马车,没有行李,没有他惯常携带的希腊随员,身边没有妻子——这几乎是前所未有的;而这位据称为了行凶谋杀而筹备这趟旅程的伏击者,却与妻子同坐马车之中,身裹厚重的旅行斗篷,带着一大群行动不便、女里女气而娇弱的女仆与僮仆。
fit obviam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum; adversi raedarium occidunt. cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur, partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant; ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis—dicam enim aperte non derivandi criminis causa, sed ut factum est—nec imperante nec sciente nec praesente domino,2 quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.
米罗大约在第十一刻或相差不多的时间,在克洛狄乌斯的庄园前与其相遇。持有武器的数人立即从高处向米罗发动突袭;正面的袭击者杀死了马车夫。然而,当米罗甩掉斗篷从马车上一跃而下、以昂扬的气魄奋力自卫时,与克洛狄乌斯同行的人拔出佩剑,一部分跑回马车试图从背后袭击米罗,另一部分则由于以为米罗已被杀害,开始屠戮落在后面的米罗的奴隶;这些奴隶中对主人忠诚且沉着果敢之人,一部分被杀害,另一部分见马车旁激战正酣,既被阻拦无法前去救援主人,又从克洛狄乌斯本人口中听到且确信米罗已被杀死,于是米罗的奴隶们——我将坦率直陈,并非为了推卸罪责,而是据实以告——在主人既未下令、亦不知情、亦不在场的情况下,做出了任何人在这种境遇下都希望自己的奴隶会去做的事情。
haec sicuti exposui ita gesta sunt, iudices: insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. nihil dico quid res publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes boni: nihil sane id prosit Miloni, qui hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin una rem publicam vosque servaret. si id iure fieri non potuit, nihil habeo quod defendam. sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis3 omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.
法官们,事情正如我所陈述的那样发生了:伏击者被击败,暴力被暴力所制服,或者更确切地说,鲁莽被美德所摧垮。我绝口不提国家获得了什么,不提你们获得了什么,也不提所有贤良公民获得了什么;即便这一切对米罗毫无助益也无妨,他生来便背负着这一宿命:若不连同国家与你们一并拯救,便连自身也无法拯救。若是此事依法律不能成立,我便无话可为其辩护。但如果说,理性向受过教化者、必然性向蛮夷、习俗向万民、自然本身向野兽都规定了这一法则,即务必始终竭尽一切力量将一切暴力从自己的身体、头颅与生命中驱逐出去,那么你们便不能判定这一行为是不法的,除非你们同时判定所有遭遇匪徒的人都必须要么丧命于匪徒的凶器之下,要么毙命于你们的判决之中。
quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non iugulandum illi tradidisset. sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe quaesitum est. insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab utro factae sint incertum est. de hoc igitur latum est ut quaereretur. ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit. num quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit?4 profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, tum nos scelere solvamur.
如果米罗早先这般设想,那么对于他而言,向普布利乌斯·克洛狄乌斯献出自己的咽喉——那人谋害他的企图绝非一次,亦非始于当时——,确实要比因不肯将咽喉任由那人宰割而被你们处死更值得向往。但如果你们之中绝无一人作此想法,那么如今提交法庭裁判的,就不再是他是否被杀——这一点我们已予承认——,而是杀之适法还是不法,而这在诸多案件中是屡屡被审究的。伏击发生乃是不争之事实,这也正是元老院认定违背国家利益的行为;不确定的仅仅是伏击由何者所设。因此立法的意图正在于对此展开调查。由此可见,元老院谴责的是事实本身而非特定之人,庞培提请设立的调查法庭针对的是法理而非既成事实。那么,提交法庭审理的除了究竟是谁向谁设伏之外,难道还有别的吗?委实没有:若是米罗向克洛狄乌斯设伏,但愿他不免受罚;若是克洛狄乌斯向米罗设伏,则祈愿我们免除罪责。
- 28id temporis
状语性宾格结构。中性指示代词 id 的宾格表示时间情境,后附 temporis(部分属格),意为“在那个时刻”(相当于 eo tempore)。
- 29nec imperante nec sciente nec praesente domino
独立夺格结构,由否定并列连词 nec... nec... nec... 将两个现在分词(imperante、sciente)和一个表语性形容词(praesente)与名词 domino 结合,意为“主人既未下令,亦不知情,亦不在场”,在修辞上用以否定米罗对奴隶行为的直接指使。
- 30non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis
在否定主句(non potestis... iudicare)后由 quin 引导带虚拟式现在时(iudicetis)的从句,表示必然的伴随结果(“若不同时判定……便不能判定……”)。其逻辑结构表明,判定米罗的行为不法,无异于直接否定基于自然法的正当防卫权本身。
- 31uter utri insidias fecerit
间接疑问从句中双重疑问代词并置的结构,uter 为主格(“两者中哪一方”),utri 为不利与格(“对哪一方”),简练地概括了“两者之中究竟是谁向谁设伏”这一相互对立的关系,确立了本案的核心审判标的。
